SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
  Quocumque me verti, argumenta senectutis meae video. 12.1.1
Veneram in suburbanum meum et querebar de inpensis
aedificii dilabentis. Ait vilicus mihi non esse neglegentiae
suae vitium, omnia se facere, sed villam veterem esse. Haec
villa inter manus meas crevit: quid mihi futurum est, si tam 5
putria sunt aetatis meae saxa? Iratus illi proximam occasio- 2.1
nem stomachandi arripio. 'Apparet' inquam 'has platanos
neglegi: nullas habent frondes. Quam nodosi sunt et retorridi
rami, quam tristes et squalidi trunci! Hoc non accideret si
quis has circumfoderet, si inrigaret.' Iurat per genium meum 5
se omnia facere, in nulla re cessare curam suam, sed illas
vetulas esse. Quod intra nos sit, ego illas posueram, ego
illarum primum videram folium. Conversus ad ianuam 'quis 3.1
est iste?' inquam 'iste decrepitus et merito ad ostium admotus?
foras enim spectat. Unde istunc nanctus es? quid te delectavit
alienum mortuum tollere?' At ille 'non cognoscis me?'
inquit: 'ego sum Felicio, cui solebas sigillaria adferre; ego 5
sum Philositi vilici filius, deliciolum tuum'. 'Perfecte' inquam
'iste delirat: pupulus, etiam delicium meum factus est?
Prorsus potest fieri: dentes illi cum maxime cadunt.'
  Debeo hoc suburbano meo, quod mihi senectus mea 4.1
quocumque adverteram apparuit. Conplectamur illam et
amemus; plena <est> voluptatis, si illa scias uti. Gratissima
sunt poma cum fugiunt; pueritiae maximus in exitu decor
est; deditos vino potio extrema delectat, illa quae mergit, 5
quae ebrietati summam manum inponit; quod in se iucun- 5.1
dissimum omnis voluptas habet in finem sui differt. Iucun-
dissima est aetas devexa iam, non tamen praeceps, et illam
quoque in extrema tegula stantem iudico habere suas volu-
ptates; aut hoc ipsum succedit in locum voluptatium, nullis 5
egere. Quam dulce est cupiditates fatigasse ac reliquisse!
'Molestum est' inquis 'mortem ante oculos habere.' Primum 6.1
ista tam seni ante oculos debet esse quam iuveni (non enim
citamur ex censu); deinde nemo tam senex est ut inprobe
unum diem speret. Unus autem dies gradus vitae est. Tota
aetas partibus constat et orbes habet circumductos maiores 5
minoribus: est aliquis qui omnis conplectatur et cingat (hic
pertinet a natali ad diem extremum); est alter qui annos
adulescentiae excludit; est qui totam pueritiam ambitu suo
adstringit; est deinde per se annus in se omnia continens
tempora, quorum multiplicatione vita componitur; mensis 10
artiore praecingitur circulo; angustissimum habet dies gyrum,
sed et hic ab initio ad exitum venit, ab ortu ad occasum. Ideo 7.1
Heraclitus, cui cognomen fecit orationis obscuritas, 'unus'
inquit 'dies par omni est'. Hoc alius aliter excepit. Dixit
enim * * * parem esse horis, nec mentitur; nam si dies est
tempus viginti et quattuor horarum, necesse est omnes inter 5
se dies pares esse, quia nox habet quod dies perdidit. Alius
ait parem esse unum diem omnibus similitudine; nihil enim
habet longissimi temporis spatium quod non et in uno die
invenias, lucem et noctem, et in alternas mundi vices plura
facit ista, non <alia> * * * alias contractior, alias productior. 10
Itaque sic ordinandus est dies omnis tamquam cogat agmen 8.1
et consummet atque expleat vitam. Pacuvius, qui Syriam
usu suam fecit, cum vino et illis funebribus epulis sibi paren-
taverat, sic in cubiculum ferebatur a cena ut inter plausus
exoletorum hoc ad symphoniam caneretur: βεβίωται, βεβίω- 5
ται. Nullo non se die extulit. Hoc quod ille ex mala conscien- 9.1
tia faciebat nos ex bona faciamus, et in somnum ituri laeti
hilaresque dicamus,
    vixi et quem dederat cursum fortuna peregi.
Crastinum si adiecerit deus, laeti recipiamus. Ille beatissimus 5
est et securus sui possessor qui crastinum sine sollicitudine
expectat; quisquis dixit 'vixi' cotidie ad lucrum surgit.
  Sed iam debeo epistulam includere. 'Sic' inquis 'sine ullo 10.1
ad me peculio veniet?' Noli timere: aliquid secum fert.
Quare aliquid dixi? multum. Quid enim hac voce praeclarius
quam illi trado ad te perferendam? 'Malum est in necessitate
vivere, sed in necessitate vivere necessitas nulla est.' Quidni 5
nulla sit? patent undique ad libertatem viae multae, breves
faciles. Agamus deo gratias quod nemo in vita teneri potest:
calcare ipsas necessitates licet. 'Epicurus' inquis 'dixit: quid 11.1
tibi cum alieno?' Quod verum est meum est; perseverabo
Epicurum tibi ingerere, ut isti qui in verba iurant nec quid
dicatur aestimant, sed a quo, sciant quae optima sunt esse
communia. Vale. 5