| LIBER SECVNDVS | |
| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Multum tibi esse animi scio; nam etiam antequam in- | 13.1.1 |
| strueres te praeceptis salutaribus et dura vincentibus, satis | |
| adversus fortunam placebas tibi, et multo magis postquam | |
| cum illa manum conseruisti viresque expertus es tuas, quae | |
| numquam certam dare fiduciam sui possunt nisi cum multae | 5 |
| difficultates hinc et illinc apparuerunt, aliquando vero et | |
| propius accesserunt. Sic verus ille animus et in alienum non | |
| venturus arbitrium probatur; haec eius obrussa est. Non | 2.1 |
| potest athleta magnos spiritus ad certamen adferre qui | |
| numquam suggillatus est: ille qui sanguinem suum vidit, | |
| cuius dentes crepuere sub pugno, ille qui subplantatus ad- | |
| versarium toto tulit corpore nec proiecit animum proiectus, | 5 |
| qui quotiens cecidit contumacior resurrexit, cum magna spe | |
| descendit ad pugnam. Ergo, ut similitudinem istam prosequar, | 3.1 |
| saepe iam fortuna supra te fuit, nec tamen tradidisti te, sed | |
| subsiluisti et acrior constitisti; multum enim adicit sibi | |
| virtus lacessita. | |
| Tamen, si tibi videtur, accipe a me auxilia quibus munire | 5 |
| te possis. Plura sunt, Lucili, quae nos terrent quam quae | 4.1 |
| premunt, et saepius opinione quam re laboramus. Non loquor | |
| tecum Stoica lingua, sed hac summissiore; nos enim dicimus | |
| omnia ista quae gemitus mugitusque exprimunt levia esse et | |
| contemnenda. Omittamus haec magna verba, sed, di boni, | 5 |
| vera: illud tibi praecipio, ne sis miser ante tempus, cum illa | |
| quae velut inminentia expavisti fortasse nunquam ventura | |
| sint, certe non venerint. Quaedam ergo nos magis torquent | 5.1 |
| quam debent, quaedam ante torquent quam debent, quaedam | |
| torquent cum omnino non debeant; aut augemus dolorem | |
| aut praecipimus aut fingimus. | |
| Primum illud, quia res in controversia est et litem con- | 5 |
| testatam habemus, in praesentia differatur. Quod ego leve | |
| dixero tu gravissimum esse contendes; scio alios inter flagella | |
| ridere, alios gemere sub colapho. Postea videbimus utrum ista | |
| suis viribus valeant an inbecillitate nostra. Illud praesta mihi, | 6.1 |
| ut, quotiens circumsteterint qui tibi te miserum esse persua- | |
| deant, non quid audias sed quid sentias cogites, et cum patien- | |
| tia tua deliberes ac te ipse interroges, qui tua optime nosti, | |
| 'quid est quare isti me conplorent? quid est quod trepident, | 5 |
| quod contagium quoque mei timeant, quasi transilire calami- | |
| tas possit? est aliquid istic mali, an res ista magis infamis est | |
| quam mala?' Ipse te interroga, 'numquid sine causa crucior | |
| et maereo et quod non est malum facio?' 'Quomodo' inquis | 7.1 |
| 'intellegam, vana sint an vera quibus angor?' Accipe huius rei | |
| regulam: aut praesentibus torquemur aut futuris aut utrisque. | |
| De praesentibus facile iudicium est: si corpus tuum liberum | |
| et sanum est, nec ullus ex iniuria dolor est, videbimus quid | 5 |
| futurum sit: hodie nihil negotii habet. 'At enim futurum | 8.1 |
| est.' Primum dispice an certa argumenta sint venturi mali; | |
| plerumque enim suspicionibus laboramus, et inludit nobis | |
| illa quae conficere bellum solet fama, multo autem magis | |
| singulos conficit. Ita est, mi Lucili: cito accedimus opinioni; | 5 |
| non coarguimus illa quae nos in metum adducunt nec excuti- | |
| mus, sed trepidamus et sic vertimus terga quemadmodum | |
| illi quos pulvis motus fuga pecorum exuit castris aut quos | |
| aliqua fabula sine auctore sparsa conterruit. Nescio quomodo | 9.1 |
| magis vana perturbant; vera enim modum suum habent: | |
| quidquid ex incerto venit coniecturae et paventis animi | |
| licentiae traditur. Nulli itaque tam perniciosi, tam inrevoca- | |
| biles quam lymphatici metus sunt; ceteri enim sine ratione, | 5 |
| hi sine mente sunt. Inquiramus itaque in rem diligenter. | 10.1 |
| Verisimile est aliquid futurum mali: non statim verum est. | |
| Quam multa non expectata venerunt! quam multa expectata | |
| nusquam conparuerunt! Etiam si futurum est, quid iuvat | |
| dolori suo occurrere? satis cito dolebis cum venerit: interim | 5 |
| tibi meliora promitte. Quid facies lucri? tempus. Multa | 11.1 |
| intervenient quibus vicinum periculum vel prope admotum | |
| aut subsistat aut desinat aut in alienum caput transeat: | |
| incendium ad fugam patuit; quosdam molliter ruina deposuit; | |
| aliquando gladius ab ipsa cervice revocatus est; aliquis | 5 |
| carnifici suo superstes fuit. Habet etiam mala fortuna levita- | |
| tem. Fortasse erit, fortasse non erit: interim non est; meliora | |
| propone. Nonnumquam, nullis apparentibus signis quae mali | 12.1 |
| aliquid praenuntient, animus sibi falsas imagines fingit: aut | |
| verbum aliquod dubiae significationis detorquet in peius aut | |
| maiorem sibi offensam proponit alicuius quam est, et cogitat | |
| non quam iratus ille sit, sed quantum liceat irato. Nulla | 5 |
| autem causa vitae est, nullus miseriarum modus, si timetur | |
| quantum potest. Hic prudentia prosit, hic robore animi | |
| evidentem quoque metum respue; si minus, vitio vitium | |
| repelle, spe metum tempera. Nihil tam certum est ex his | |
| quae timentur ut non certius sit et formidata subsidere et | 10 |
| sperata decipere. Ergo spem ac metum examina, et quotiens | 13.1 |
| incerta erunt omnia, tibi fave: crede quod mavis. Si plures | |
| habebit sententias metus, nihilominus in hanc partem potius | |
| inclina et perturbare te desine ac subinde hoc in animo volve, | |
| maiorem partem mortalium, cum illi nec sit quicquam mali | 5 |
| nec pro certo futurum sit, aestuare ac discurrere. Nemo enim | |
| resistit sibi, cum coepit inpelli, nec timorem suum redigit ad | |
| verum; nemo dicit 'vanus auctor est, vanus [est]: aut finxit | |
| aut credidit'. Damus nos aurae ferendos; expavescimus dubia | |
| pro certis; non servamus modum rerum, statim in timorem | 10 |
| venit scrupulus. | |
| Pudet me †ibi† sic tecum loqui et tam lenibus te remediis | 14.1 |
| focilare. Alius dicat 'fortasse non veniet': tu dic 'quid porro, | |
| si veniet? videbimus uter vincat; fortasse pro me venit, et | |
| mors ista vitam honestabit'. Cicuta magnum Socratem fecit. | |
| Catoni gladium adsertorem libertatis extorque: magnam par- | 5 |
| tem detraxeris gloriae. Nimium diu te cohortor, cum tibi | 15.1 |
| admonitione magis quam exhortatione opus sit. Non in | |
| diversum te a natura tua ducimus: natus es ad ista quae | |
| dicimus; eo magis bonum tuum auge et exorna. | |
| Sed iam finem epistulae faciam, si illi signum suum in- | 16.1 |
| pressero, id est aliquam magnificam vocem perferendam ad te | |
| mandavero. 'Inter cetera mala hoc quoque habet stultitia: | |
| semper incipit vivere.' Considera quid vox ista significet, | |
| Lucili virorum optime, et intelleges quam foeda sit hominum | 5 |
| levitas cotidie nova vitae fundamenta ponentium, novas spes | |
| etiam in exitu inchoantium. Circumspice tecum singulos: | 17.1 |
| occurrent tibi senes qui se cum maxime ad ambitionem, ad | |
| peregrinationes, ad negotiandum parent. Quid est autem | |
| turpius quam senex vivere incipiens? Non adicerem auctorem | |
| huic voci, nisi esset secretior nec inter vulgata Epicuri dicta, | 5 |
| quae mihi et laudare et adoptare permisi. Vale. |