| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Fateor insitam esse nobis corporis nostri caritatem; fateor | 14.1.1 |
| nos huius gerere tutelam. Non nego indulgendum illi, | |
| serviendum nego; multis enim serviet qui corpori servit, qui | |
| pro illo nimium timet, qui ad illud omnia refert. Sic gerere | 2.1 |
| nos debemus, non tamquam propter corpus vivere debeamus, | |
| sed tamquam non possimus sine corpore; huius nos nimius | |
| amor timoribus inquietat, sollicitudinibus onerat, contumeliis | |
| obicit; honestum ei vile est cui corpus nimis carum est. | 5 |
| Agatur eius diligentissime cura, ita tamen ut, cum exiget | |
| ratio, cum dignitas, cum fides, mittendum in ignes sit. | |
| Nihilominus quantum possumus evitemus incommoda quo- | 3.1 |
| que, non tantum pericula, et in tutum nos reducamus, | |
| excogitantes subinde quibus possint timenda depelli. Quorum | |
| tria, nisi fallor, genera sunt: timetur inopia, timentur morbi, | |
| timentur quae per vim potentioris eveniunt. Ex his omnibus | 4.1 |
| nihil nos magis concutit quam quod ex aliena potentia inpen- | |
| det; magno enim strepitu et tumultu venit. Naturalia mala | |
| quae rettuli, inopia atque morbus, silentio subeunt nec oculis | |
| nec auribus quicquam terroris incutiunt: ingens alterius mali | 5 |
| pompa est; ferrum circa se et ignes habet et catenas et turbam | |
| ferarum quam in viscera inmittat humana. Cogita hoc loco | 5.1 |
| carcerem et cruces et eculeos et uncum et adactum per | |
| medium hominem qui per os emergeret stipitem et distracta | |
| in diversum actis curribus membra, illam tunicam alimentis | |
| ignium et inlitam et textam, et quidquid aliud praeter haec | 5 |
| commenta saevitia est. Non est itaque mirum, si maximus | 6.1 |
| huius rei timor est cuius et varietas magna et apparatus | |
| terribilis est. Nam quemadmodum plus agit tortor quo plura | |
| instrumenta doloris exposuit (specie enim vincuntur qui | |
| patientiae restitissent), ita ex iis quae animos nostros subigunt | 5 |
| et domant plus proficiunt quae habent quod ostendant. Illae | |
| pestes non minus graves sunt—famem dico et sitim et prae- | |
| cordiorum suppurationes et febrem viscera ipsa torrentem— | |
| sed latent, nihil habent quod intentent, quod praeferant: | |
| haec ut magna bella aspectu paratuque vicerunt. | 10 |
| Demus itaque operam, abstineamus offensis. Interdum | 7.1 |
| populus est quem timere debeamus; interdum, si ea civitatis | |
| disciplina est ut plurima per senatum transigantur, gratiosi in | |
| eo viri; interdum singuli quibus potestas populi et in popu- | |
| lum data est. Hos omnes amicos habere operosum est, satis | 5 |
| est inimicos non habere. Itaque sapiens numquam potentium | |
| iras provocabit, immo [nec] declinabit, non aliter quam in | |
| navigando procellam. Cum peteres Siciliam, traiecisti fretum. | 8.1 |
| Temerarius gubernator contempsit austri minas (ille est | |
| enim qui Siculum pelagus exasperet et in vertices cogat); | |
| non sinistrum petit litus sed id a quo propior Charybdis | |
| maria convolvit. At ille cautior peritos locorum rogat quis | 5 |
| aestus sit, quae signa dent nubes; longe ab illa regione verti- | |
| cibus infami cursum tenet. Idem facit sapiens: nocituram | |
| potentiam vitat, hoc primum cavens, ne vitare videatur; pars | |
| enim securitatis et in hoc est, non ex professo eam petere, | |
| quia quae quis fugit damnat. Circumspiciendum ergo nobis | 9.1 |
| est quomodo a vulgo tuti esse possimus. Primum nihil idem | |
| concupiscamus: rixa est inter competitores. Deinde nihil | |
| habeamus quod cum magno emolumento insidiantis eripi | |
| possit; quam minimum sit in corpore tuo spoliorum. Nemo | 5 |
| ad humanum sanguinem propter ipsum venit, aut admodum | |
| pauci; plures conputant quam oderunt. Nudum latro trans- | |
| mittit; etiam in obsessa via pauperi pax est. Tria deinde ex | 10.1 |
| praecepto veteri praestanda sunt ut vitentur: odium, invidia, | |
| contemptus. Quomodo hoc fiat sapientia sola monstrabit; | |
| difficile enim temperamentum est, verendumque ne in con- | |
| temptum nos invidiae timor transferat, ne dum calcare | 5 |
| nolumus videamur posse calcari. Multis timendi attulit | |
| causas timeri posse. Undique nos reducamus: non minus | |
| contemni quam suspici nocet. Ad philosophiam ergo con- | 11.1 |
| fugiendum est; hae litterae, non dico apud bonos sed apud | |
| mediocriter malos infularum loco sunt. Nam forensis eloquen- | |
| tia et quaecumque alia populum movet adversarios habet: | |
| haec quieta et sui negotii contemni non potest, cui ab omni- | 5 |
| bus artibus etiam apud pessimos honor est. Numquam in | |
| tantum convalescet nequitia, numquam sic contra virtutes | |
| coniurabitur, ut non philosophiae nomen venerabile et | |
| sacrum maneat. Ceterum philosophia ipsa tranquille modeste- | |
| que tractanda est. | 10 |
| 'Quid ergo?' inquis 'videtur tibi M. Cato modeste philo- | 12.1 |
| sophari, qui bellum civile sententia reprimit? qui furentium | |
| principum armis medius intervenit? qui aliis Pompeium | |
| offendentibus, aliis Caesarem, simul lacessit duos?' Potest | 13.1 |
| aliquis disputare an illo tempore capessenda fuerit sapienti | |
| res publica. Quid tibi vis, Marce Cato? iam non agitur de | |
| libertate: olim pessum data est. Quaeritur utrum Caesar an | |
| Pompeius possideat rem publicam: quid tibi cum ista con- | 5 |
| tentione? nullae partes tuae sunt. Dominus eligitur: quid | |
| tua, uter vincat? potest melior vincere, non potest non peior | |
| esse qui vicerit. Ultimas partes attigi Catonis; sed ne priores | |
| quidem anni fuerunt qui sapientem in illam rapinam rei | |
| publicae admitterent. Quid aliud quam vociferatus est Cato | 10 |
| et misit inritas voces, cum modo per populi levatus manus et | |
| obrutus sputis exportandus extra forum traheretur, modo | |
| e senatu in carcerem duceretur? | |
| Sed postea videbimus an sapienti opera rei publicae danda | 14.1 |
| sit: interim ad hos te Stoicos voco qui a re publica exclusi | |
| secesserunt ad colendam vitam et humano generi iura con- | |
| denda sine ulla potentioris offensa. Non conturbabit sapiens | |
| publicos mores nec populum in se vitae novitate convertet. | 5 |
| 'Quid ergo? utique erit tutus qui hoc propositum sequetur?' | 15.1 |
| Promittere tibi hoc non magis possum quam in homine | |
| temperanti bonam valetudinem, et tamen facit temperantia | |
| bonam valetudinem. Perit aliqua navis in portu: sed quid tu | |
| accidere in medio mari credis? Quanto huic periculum | 5 |
| paratius foret multa agenti molientique, cui ne otium quidem | |
| tutum est? Pereunt aliquando innocentes (quis negat?), nocen- | |
| tes tamen saepius. Ars ei constat qui per ornamenta percus- | |
| sus est. Denique consilium rerum omnium sapiens, non exitum | 16.1 |
| spectat; initia in potestate nostra sunt, de eventu fortuna | |
| iudicat, cui de me sententiam non do. 'At aliquid vexationis | |
| adferet, aliquid adversi.' Non damnat latro cum occidit. | |
| Nunc ad cotidianam stipem manum porrigis. Aurea te | 17.1 |
| stipe implebo, et quia facta est auri mentio, accipe quemad- | |
| modum usus fructusque eius tibi esse gratior possit. 'Is maxi- | |
| me divitiis fruitur qui minime divitiis indiget.' 'Ede' inquis | |
| 'auctorem.' Ut scias quam benigni simus, propositum est | 5 |
| aliena laudare: Epicuri est aut Metrodori aut alicuius ex illa | |
| officina. Et quid interest quis dixerit? omnibus dixit. Qui | 18.1 |
| eget divitiis timet pro illis; nemo autem sollicito bono fruitur. | |
| Adicere illis aliquid studet; dum de incremento cogitat, | |
| oblitus est usus. Rationes accipit, forum conterit, kalendarium | |
| versat: fit ex domino procurator. Vale. | 5 |