| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Mos antiquis fuit, usque ad meam servatus aetatem, primis | 15.1.1 |
| epistulae verbis adicere 'si vales bene est, ego valeo'. Recte | |
| nos dicimus 'si philosopharis, bene est'. Valere enim hoc | |
| demum est. Sine hoc aeger est animus; corpus quoque, etiam | |
| si magnas habet vires, non aliter quam furiosi aut frenetici | 5 |
| validum est. Ergo hanc praecipue valetudinem cura, deinde | 2.1 |
| et illam secundam; quae non magno tibi constabit, si volueris | |
| bene valere. Stulta est enim, mi Lucili, et minime conveniens | |
| litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervi- | |
| cem ac latera firmandi; cum tibi feliciter sagina cesserit et | 5 |
| tori creverint, nec vires umquam opimi bovis nec pondus | |
| aequabis. Adice nunc quod maiore corporis sarcina animus | |
| eliditur et minus agilis est. Itaque quantum potes circum- | |
| scribe corpus tuum et animo locum laxa. Multa sequuntur | 3.1 |
| incommoda huic deditos curae: primum exercitationes, | |
| quarum labor spiritum exhaurit et inhabilem intentioni ac | |
| studiis acrioribus reddit; deinde copia ciborum subtilitas | |
| inpeditur. Accedunt pessimae notae mancipia in magisterium | 5 |
| recepta, homines inter oleum et vinum occupati, quibus ad | |
| votum dies actus est si bene desudaverunt, si in locum eius | |
| quod effluxit multum potionis altius in ieiuno iturae regesse- | |
| runt. Bibere et sudare vita cardiaci est. Sunt exercitationes et | 4.1 |
| faciles et breves, quae corpus et sine mora lassent et tempori | |
| parcant, cuius praecipua ratio habenda est: cursus et cum | |
| aliquo pondere manus motae et saltus vel ille qui corpus in | |
| altum levat vel ille qui in longum mittit vel ille, ut ita dicam, | 5 |
| saliaris aut, ut contumeliosius dicam, fullonius: quoslibet ex | |
| his elige †usum rude facile†. Quidquid facies, cito redi a cor- | 5.1 |
| pore ad animum; illum noctibus ac diebus exerce. Labore | |
| modico alitur ille; hanc exercitationem non frigus, non aestus | |
| inpediet, ne senectus quidem. Id bonum cura quod vetustate | |
| fit melius. Neque ego te iubeo semper inminere libro aut | 6.1 |
| pugillaribus: dandum est aliquod intervallum animo, ita | |
| tamen ut non resolvatur, sed remittatur. Gestatio et corpus | |
| concutit et studio non officit: possis legere, possis dictare, | |
| possis loqui, possis audire, quorum nihil ne ambulatio quidem | 5 |
| vetat fieri. Nec tu intentionem vocis contempseris, quam | 7.1 |
| veto te per gradus et certos modos extollere, deinde depri- | |
| mere. Quid si velis deinde quemadmodum ambules discere? | |
| Admitte istos quos nova artificia docuit fames: erit qui gradus | |
| tuos temperet et buccas edentis observet et in tantum | 5 |
| procedat in quantum audaciam eius patientia et credulitate | |
| produxeris. Quid ergo? a clamore protinus et a summa con- | |
| tentione vox tua incipiet? usque eo naturale est paulatim | |
| incitari ut litigantes quoque a sermone incipiant, ad voci- | |
| ferationem transeant; nemo statim Quiritium fidem implorat. | 10 |
| Ergo utcumque tibi impetus animi suaserit, modo vehemen- | 8.1 |
| tius fac vitiis convicium, modo lentius, prout vox te quoque | |
| hortabitur †in id latus†; modesta, cum recipies illam revocaris- | |
| que, descendat, non decidat; †mediatorisui habeat et hoc† | |
| indocto et rustico more desaeviat. Non enim id agimus ut | 5 |
| exerceatur vox, sed ut exerceat. | |
| Detraxi tibi non pusillum negotii: una mercedula et | 9.1 |
| †unum graecum† ad haec beneficia accedet. Ecce insigne | |
| praeceptum: 'stulta vita ingrata est, trepida; tota in futurum | |
| fertur'. 'Quis hoc' inquis 'dicit?' idem qui supra. Quam tu | |
| nunc vitam dici existimas stultam? Babae et Isionis? Non | 5 |
| ita est: nostra dicitur, quos caeca cupiditas in nocitura, certe | |
| numquam satiatura praecipitat, quibus si quid satis esse | |
| posset, fuisset, qui non cogitamus quam iucundum sit nihil | |
| poscere, quam magnificum sit plenum esse nec ex fortuna | |
| pendere. Subinde itaque, Lucili, quam multa sis consecutus | 10.1 |
| recordare; cum aspexeris quot te antecedant, cogita quot | |
| sequantur. Si vis gratus esse adversus deos et adversus vitam | |
| tuam, cogita quam multos antecesseris. Quid tibi cum ceteris? | |
| te ipse antecessisti. Finem constitue quem transire ne possis | 11.1 |
| quidem si velis; discedant aliquando ista insidiosa bona et | |
| sperantibus meliora quam adsecutis. Si quid in illis esset | |
| solidi, aliquando et implerent: nunc haurientium sitim con- | |
| citant. Mittantur speciosi apparatus; et quod futuri temporis | 5 |
| incerta sors volvit, quare potius a fortuna inpetrem ut det, | |
| quam a me ne petam? Quare autem petam? oblitus fragilitatis | |
| humanae congeram? in quid laborem? Ecce hic dies ultimus | |
| est; ut non sit, prope ab ultimo est. Vale. |