SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
  Liquere hoc tibi, Lucili, scio, neminem posse beate vivere, 16.1.1
ne tolerabiliter quidem, sine sapientiae studio, et beatam
vitam perfecta sapientia effici, ceterum tolerabilem etiam
inchoata. Sed hoc quod liquet firmandum et altius cotidiana
meditatione figendum est: plus operis est in eo ut proposita 5
custodias quam ut honesta proponas. Perseverandum est et
adsiduo studio robur addendum, donec bona mens sit quod
bona voluntas est.
  Itaque <non opus est> tibi apud me pluribus verbis aut 2.1
adfirmatione tam longa: intellego multum te profecisse. Quae
scribis unde veniant scio; non sunt ficta nec colorata. Dicam
tamen quid sentiam: iam de te spem habeo, nondum fiduciam.
Tu quoque idem facias volo: non est quod tibi cito et facile 5
credas. Excute te et varie scrutare et observa; illud ante
omnia vide, utrum in philosophia an in ipsa vita profeceris.
Non est philosophia populare artificium nec ostentationi 3.1
paratum; non in verbis sed in rebus est. Nec in hoc adhibetur,
ut cum aliqua oblectatione consumatur dies, ut dematur otio
nausia: animum format et fabricat, vitam disponit, actiones
regit, agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernacu- 5
lum et per ancipitia fluctuantium derigit cursum. Sine hac
nemo intrepide potest vivere, nemo secure; innumerabilia
accidunt singulis horis quae consilium exigant, quod ab hac
petendum est. Dicet aliquis, 'quid mihi prodest philosophia, 4.1
si fatum est? quid prodest, si deus rector est? quid prodest,
si casus imperat? Nam et mutari certa non possunt et nihil
praeparari potest adversus incerta, sed aut consilium meum
occupavit deus decrevitque quid facerem, aut consilio meo 5
nihil fortuna permittit.' Quidquid est ex his, Lucili, vel si 5.1
omnia haec sunt, philosophandum est; sive nos inexorabili
lege fata constringunt, sive arbiter deus universi cuncta dis-
posuit, sive casus res humanas sine ordine inpellit et iactat,
philosophia nos tueri debet. Haec adhortabitur ut deo libenter 5
pareamus, ut fortunae contumaciter; haec docebit ut deum
sequaris, feras casum. Sed non est nunc in hanc disputationem 6.1
transeundum, quid sit iuris nostri si providentia in imperio
est, aut si fatorum series inligatos trahit, aut si repentina ac
subita dominantur: illo nunc revertor, ut te moneam et
exhorter ne patiaris impetum animi tui delabi et refrigescere. 5
Contine illum et constitue, ut habitus animi fiat quod est
impetus.
  Iam ab initio, si te bene novi, circumspicies quid haec 7.1
epistula munusculi adtulerit: excute illam, et invenies. Non
est quod mireris animum meum: adhuc de alieno liberalis
sum. Quare autem alienum dixi? quidquid bene dictum est
ab ullo meum est. Istuc quoque ab Epicuro dictum est: 'si 5
ad naturam vives, numquam eris pauper; si ad opiniones,
numquam eris dives'. Exiguum natura desiderat, opinio 8.1
immensum. Congeratur in te quidquid multi locupletes
possederant; ultra privatum pecuniae modum fortuna te
provehat, auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque
perducat ut terram marmoribus abscondas; non tantum 5
habere tibi liceat sed calcare divitias; accedant statuae et
picturae et quidquid ars ulla luxuriae elaboravit: maiora
cupere ab his disces. Naturalia desideria finita sunt: ex falsa 9.1
opinione nascentia ubi desinant non habent; nullus enim
terminus falso est. Via eunti aliquid extremum est: error
immensus est. Retrahe ergo te a vanis, et cum voles scire
quod petes, utrum naturalem habeat an caecam cupiditatem, 5
considera num possit alicubi consistere: si longe progresso
semper aliquid longius restat, scito id naturale non esse. Vale.