| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Proice omnia ista, si sapis, immo ut sapias, et ad bonam | 17.1.1 |
| mentem magno cursu ac totis viribus tende; si quid est quo | |
| teneris, aut expedi aut incide. 'Moratur' inquis 'me res | |
| familiaris; sic illam disponere volo ut sufficere nihil agenti | |
| possit, ne aut paupertas mihi oneri sit aut ego alicui.' Cum | 2.1 |
| hoc dicis, non videris vim ac potentiam eius de quo cogitas | |
| boni nosse; et summam quidem rei pervides, quantum philo- | |
| sophia prosit, partes autem nondum satis subtiliter dispicis, | |
| necdum scis quantum ubique nos adiuvet, quemadmodum | 5 |
| et in maximis, ut Ciceronis utar verbo, 'opituletur' <et> in | |
| minima descendat. Mihi crede, advoca illam in consilium: | |
| suadebit tibi ne ad calculos sedeas. Nempe hoc quaeris et hoc | 3.1 |
| ista dilatione vis consequi, ne tibi paupertas timenda sit: | |
| quid si adpetenda est? Multis ad philosophandum obstitere | |
| divitiae: paupertas expedita est, secura est. Cum classicum | |
| cecinit, scit non se peti; cum aqua conclamata est, quomodo | 5 |
| exeat, non quid efferat, quaerit; [ut] si navigandum est, non | |
| strepunt portus nec unius comitatu inquieta sunt litora; non | |
| circumstat illam turba servorum, ad quos pascendos trans- | |
| marinarum regionum est optanda fertilitas. Facile est pascere | 4.1 |
| paucos ventres et bene institutos et nihil aliud desiderantes | |
| quam impleri: parvo fames constat, magno fastidium. Pauper- | |
| tas contenta est desideriis instantibus satis facere: quid est | |
| ergo quare hanc recuses contubernalem cuius mores sanus | 5 |
| dives imitatur? Si vis vacare animo, aut pauper sis oportet | 5.1 |
| aut pauperi similis. Non potest studium salutare fieri sine | |
| frugalitatis cura; frugalitas autem paupertas voluntaria est. | |
| Tolle itaque istas excusationes: 'nondum habeo quantum sat | |
| est; si ad illam summam pervenero, tunc me totum philo- | 5 |
| sophiae dabo'. Atqui nihil prius quam hoc parandum est | |
| quod tu differs et post cetera paras; ab hoc incipiendum est. | |
| 'Parare' inquis 'unde vivam volo.' Simul et parare <te> disce: | |
| si quid te vetat bene vivere, bene mori non vetat. Non est | 6.1 |
| quod nos paupertas a philosophia revocet, ne egestas quidem. | |
| Toleranda est enim ad hoc properantibus vel fames; quam | |
| toleravere quidam in obsidionibus, et quod aliud erat illius | |
| patientiae praemium quam in arbitrium non cadere victoris? | 5 |
| Quanto hoc maius est quod promittitur: perpetua libertas, | |
| nullius nec hominis nec dei timor. Ecquid vel esurienti ad ista | |
| veniendum est? Perpessi sunt exercitus inopiam omnium | 7.1 |
| rerum, vixerunt herbarum radicibus et dictu foedis tulerunt | |
| famem; haec omnia passi sunt pro regno, quo magis mireris, | |
| alieno: dubitabit aliquis ferre paupertatem ut animum | |
| furoribus liberet? Non est ergo prius adquirendum: licet ad | 5 |
| philosophiam etiam sine viatico pervenire. Ita est? cum omnia | 8.1 |
| habueris, tunc habere et sapientiam voles? haec erit ultimum | |
| vitae instrumentum et, ut ita dicam, additamentum? Tu | |
| vero, sive aliquid habes, iam philosophare (unde enim scis | |
| an iam nimis habeas?), sive nihil, hoc prius quaere quam | 5 |
| quicquam. 'At necessaria deerunt.' Primum deesse non pote- | 9.1 |
| runt, quia natura minimum petit, naturae autem se sapiens | |
| accommodat. Sed si necessitates ultimae inciderint, iamdu- | |
| dum exibit e vita et molestus sibi esse desinet. Si vero exiguum | |
| erit et angustum quo possit vita produci, id boni consulet nec | 5 |
| ultra necessaria sollicitus aut anxius ventri et scapulis suum | |
| reddet et occupationes divitum concursationesque ad divitias | |
| euntium securus laetusque ridebit ac dicet, 'quid in longum | 10.1 |
| ipse te differs? expectabisne fenoris quaestum aut ex merce | |
| conpendium aut tabulas beati senis, cum fieri possis statim | |
| dives? Repraesentat opes sapientia, quas cuicumque fecit | |
| supervacuas dedit.' Haec ad alios pertinent: tu locupletibus | 5 |
| propior es. Saeculum muta, nimis habes; idem est autem | |
| omni saeculo quod sat est. | |
| Poteram hoc loco epistulam claudere, nisi te male insti- | 11.1 |
| tuissem. Reges Parthos non potest quisquam salutare sine | |
| munere; tibi valedicere non licet gratis. Quid istic? ab | |
| Epicuro mutuum sumam: 'multis parasse divitias non finis | |
| miseriarum fuit sed mutatio'. Nec hoc miror; non est enim | 12.1 |
| in rebus vitium sed in ipso animo. Illud quod paupertatem | |
| nobis gravem fecerat et divitias graves fecit. Quemadmodum | |
| nihil refert utrum aegrum in ligneo lecto an in aureo conloces | |
| (quocumque illum transtuleris, morbum secum suum trans- | 5 |
| feret), sic nihil refert utrum aeger animus in divitiis an in | |
| paupertate ponatur: malum illum suum sequitur. Vale. |