| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| December est mensis: cum maxime civitas sudat. Ius | 18.1.1 |
| luxuriae publice datum est; ingenti apparatu sonant omnia, | |
| tamquam quicquam inter Saturnalia intersit et dies rerum | |
| agendarum; adeo nihil interest ut <non> videatur mihi errasse | |
| qui dixit olim mensem Decembrem fuisse, nunc annum. Si | 2.1 |
| te hic haberem, libenter tecum conferrem quid existimares | |
| esse faciendum, utrum nihil ex cotidiana consuetudine moven- | |
| dum an, ne dissidere videremur cum publicis moribus, et | |
| hilarius cenandum et exuendam togam. Nam quod fieri nisi | 5 |
| in tumultu et tristi tempore civitatis non solebat, voluptatis | |
| causa ac festorum dierum vestem mutavimus. Si te bene | 3.1 |
| novi, arbitri partibus functus nec per omnia nos similes esse | |
| pilleatae turbae voluisses nec per omnia dissimiles; nisi forte | |
| his maxime diebus animo imperandum est, ut tunc voluptati- | |
| bus solus abstineat cum in illas omnis turba procubuit; certis- | 5 |
| simum enim argumentum firmitatis suae capit, si ad blanda | |
| et in luxuriam trahentia nec it nec abducitur. Hoc multo | 4.1 |
| fortius est, ebrio ac vomitante populo siccum ac sobrium | |
| esse, illud temperantius, non excerpere se nec insignire nec | |
| misceri omnibus et eadem sed non eodem modo facere; licet | |
| enim sine luxuria agere festum diem. | 5 |
| Ceterum adeo mihi placet temptare animi tui firmitatem | 5.1 |
| ut ex praecepto magnorum virorum tibi quoque praecipiam: | |
| interponas aliquot dies quibus contentus minimo ac vilissimo | |
| cibo, dura atque horrida veste, dicas tibi 'hoc est quod time- | |
| batur?' In ipsa securitate animus ad difficilia se praeparet et | 6.1 |
| contra iniurias fortunae inter beneficia firmetur. Miles in | |
| media pace decurrit, sine ullo hoste vallum iacit, et super- | |
| vacuo labore lassatur ut sufficere necessario possit; quem in | |
| ipsa re trepidare nolueris, ante rem exerceas. Hoc secuti sunt | 5 |
| qui omnibus mensibus paupertatem imitati prope ad inopiam | |
| accesserunt, ne umquam expavescerent quod saepe didicissent. | |
| Non est nunc quod existimes me dicere Timoneas cenas et | 7.1 |
| pauperum cellas et quidquid aliud est per quod luxuria | |
| divitiarum taedio ludit: grabattus ille verus sit et sagum et | |
| panis durus ac sordidus. Hoc triduo et quatriduo fer, inter- | |
| dum pluribus diebus, ut non lusus sit sed experimentum: | 5 |
| tunc, mihi crede, Lucili, exultabis dipondio satur et intelleges | |
| ad securitatem non opus esse fortuna; hoc enim quod necessi- | |
| tati sat est dabit et irata. Non est tamen quare tu multum | 8.1 |
| tibi facere videaris (facies enim quod multa milia servorum, | |
| multa milia pauperum faciunt): illo nomine te suspice, quod | |
| facies non coactus, quod tam facile erit tibi illud pati semper | |
| quam aliquando experiri. Exerceamur ad palum, et ne | 5 |
| inparatos fortuna deprehendat, fiat nobis paupertas familiaris; | |
| securius divites erimus si scierimus quam non sit grave pau- | |
| peres esse. Certos habebat dies ille magister voluptatis | 9.1 |
| Epicurus quibus maligne famem extingueret, visurus an | |
| aliquid deesset ex plena et consummata voluptate, vel quan- | |
| tum deesset, et an dignum quod quis magno labore pensaret. | |
| Hoc certe in iis epistulis ait quas scripsit Charino magistratu | 5 |
| ad Polyaenum; et quidem gloriatur non toto asse <se> pasci, | |
| Metrodorum, qui nondum tantum profecerit, toto. In hoc | 10.1 |
| tu victu saturitatem putas esse? Et voluptas est; voluptas | |
| autem non illa levis et fugax et subinde reficienda, sed stabilis | |
| et certa. Non enim iucunda res est aqua et polenta aut | |
| frustum hordeacii panis, sed summa voluptas est posse capere | 5 |
| etiam ex his voluptatem et ad id se deduxisse quod eripere | |
| nulla fortunae iniquitas possit. Liberaliora alimenta sunt | 11.1 |
| carceris, sepositos ad capitale supplicium non tam anguste | |
| qui occisurus est pascit: quanta est animi magnitudo ad id | |
| sua sponte descendere quod ne ad extrema quidem decretis | |
| timendum sit! hoc est praeoccupare tela fortunae. Incipe | 12.1 |
| ergo, mi Lucili, sequi horum consuetudinem et aliquos dies | |
| destina quibus secedas a tuis rebus minimoque te facias | |
| familiarem; incipe cum paupertate habere commercium; | |
| aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum | 5 |
| finge deo. | |
| Nemo alius est deo dignus quam qui opes contempsit; quarum | 13.1 |
| possessionem tibi non interdico, sed efficere volo ut illas in- | |
| trepide possideas; quod uno consequeris modo, si te etiam | |
| sine illis beate victurum persuaseris tibi, si illas tamquam | |
| exituras semper aspexeris. | 5 |
| Sed iam incipiamus epistulam complicare. 'Prius' inquis | 14.1 |
| 'redde quod debes.' Delegabo te ad Epicurum, ab illo fiet | |
| numeratio: 'inmodica ira gignit insaniam'. Hoc quam verum | |
| sit necesse est scias, cum habueris et servum et inimicum. In | 15.1 |
| omnes personas hic exardescit adfectus; tam ex amore nascitur | |
| quam ex odio, non minus inter seria quam inter lusus et iocos; | |
| nec interest ex quam magna causa nascatur sed in qualem | |
| perveniat animum. Sic ignis non refert quam magnus sed quo | 5 |
| incidat; nam etiam maximum solida non receperunt, rursus | |
| arida et corripi facilia scintillam quoque fovent usque in | |
| incendium. Ita est, mi Lucili: ingentis irae exitus furor est, | |
| et ideo ira vitanda est non moderationis causa sed sanitatis. | |
| Vale. | 10 |