| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Exulto quotiens epistulas tuas accipio; implent enim me | 19.1.1 |
| bona spe, et iam non promittunt de te sed spondent. Ita fac, | |
| oro atque obsecro—quid enim habeo melius quod amicum | |
| rogem quam quod pro ipso rogaturus sum? si potes, subduc | |
| te istis occupationibus; si minus, eripe. Satis multum tem- | 5 |
| poris sparsimus: incipiamus vasa in senectute colligere. Num- | 2.1 |
| quid invidiosum est? in freto viximus, moriamur in portu. | |
| Neque ego suaserim tibi nomen ex otio petere, quod nec | |
| iactare debes nec abscondere; numquam enim usque eo te | |
| abigam generis humani furore damnato ut latebram tibi | 5 |
| aliquam parari et oblivionem velim: id age ut otium tuum | |
| non emineat sed appareat. Deinde videbunt de isto quibus | 3.1 |
| integra sunt et prima consilia an velint vitam per obscurum | |
| transmittere: tibi liberum non est. In medium te protulit | |
| ingenii vigor, scriptorum elegantia, clarae et nobiles amicitiae; | |
| iam notitia te invasit; ut in extrema mergaris ac penitus | 5 |
| recondaris, tamen priora monstrabunt. Tenebras habere non | 4.1 |
| potes; sequetur quocumque fugeris multum pristinae lucis: | |
| quietem potes vindicare sine ullius odio, sine desiderio aut | |
| morsu animi tui. Quid enim relinques quod invitus relictum | |
| a te possis cogitare? Clientes? quorum nemo te ipsum | 5 |
| sequitur, sed aliquid ex te; amicitia olim petebatur, nunc | |
| praeda; mutabunt testamenta destituti senes, migrabit ad | |
| aliud limen salutator. Non potest parvo res magna constare: | |
| aestima utrum te relinquere an aliquid ex tuis malis. Utinam | 5.1 |
| quidem tibi senescere contigisset intra natalium tuorum | |
| modum, nec te in altum fortuna misisset! Tulit te longe a | |
| conspectu vitae salubris rapida felicitas, provincia et pro- | |
| curatio et quidquid ab istis promittitur; maiora deinde officia | 5 |
| te excipient et ex aliis alia: quis exitus erit? quid expectas | 6.1 |
| donec desinas habere quod cupias? numquam erit tempus. | |
| Qualem dicimus seriem esse causarum ex quibus nectitur | |
| fatum, talem esse * * * cupiditatum: altera ex fine alterius | |
| nascitur. In eam demissus es vitam quae numquam tibi | 5 |
| terminum miseriarum ac servitutis ipsa factura sit: subduc | |
| cervicem iugo tritam; semel illam incidi quam semper premi | |
| satius est. Si te ad privata rettuleris, minora erunt omnia, | 7.1 |
| sed adfatim implebunt: at nunc plurima et undique ingesta | |
| non satiant. Utrum autem mavis ex inopia saturitatem an in | |
| copia famem? Et avida felicitas est et alienae aviditati | |
| exposita; quamdiu tibi satis nihil fuerit, ipse aliis non eris. | 5 |
| 'Quomodo' inquis 'exibo?' Utcumque. Cogita quam multa | 8.1 |
| temere pro pecunia, quam multa laboriose pro honore | |
| temptaveris: aliquid et pro otio audendum est, aut in ista | |
| sollicitudine procurationum et deinde urbanorum officiorum | |
| senescendum, in tumultu ac semper novis fluctibus quos | 5 |
| effugere nulla modestia, nulla vitae quiete contingit. Quid | |
| enim ad rem pertinet an tu quiescere velis? fortuna tua non | |
| vult. Quid si illi etiam nunc permiseris crescere? quantum | |
| ad successus accesserit accedet ad metus. Volo tibi hoc loco | 9.1 |
| referre dictum Maecenatis vera in ipso eculeo elocuti: 'ipsa | |
| enim altitudo attonat summa'. Si quaeris in quo libro dixerit, | |
| in eo qui Prometheus inscribitur. Hoc voluit dicere, attonita | |
| habet summa. Est ergo tanti ulla potentia ut sit tibi tam | 5 |
| ebrius sermo? Ingeniosus ille vir fuit, magnum exemplum | |
| Romanae eloquentiae daturus nisi illum enervasset felicitas, | |
| immo castrasset. Hic te exitus manet nisi iam contrahes vela, | |
| nisi, quod ille sero voluit, terram leges. | |
| Poteram tecum hac Maecenatis sententia parem facere | 10.1 |
| rationem, sed movebis mihi controversiam, si novi te, nec | |
| voles quod debeo <nisi> in aspero et probo accipere. Ut se res | |
| habet, ab Epicuro versura facienda est. 'Ante' inquit 'circum- | |
| spiciendum est cum quibus edas et bibas quam quid edas et | 5 |
| bibas; nam sine amico visceratio leonis ac lupi vita est.' Hoc | 11.1 |
| non continget tibi nisi secesseris: alioquin habebis convivas | |
| quos ex turba salutantium nomenclator digesserit; errat | |
| autem qui amicum in atrio quaerit, in convivio probat. | |
| Nullum habet maius malum occupatus homo et bonis suis | 5 |
| obsessus quam quod amicos sibi putat quibus ipse non est, | |
| quod beneficia sua efficacia iudicat ad conciliandos animos, | |
| cum quidam quo plus debent magis oderint: leve aes alienum | |
| debitorem facit, grave inimicum. 'Quid ergo? beneficia non | 12.1 |
| parant amicitias?' Parant, si accepturos licuit eligere, si | |
| conlocata, non sparsa sunt. Itaque dum incipis esse mentis | |
| tuae, interim hoc consilio sapientium utere, ut magis ad rem | |
| existimes pertinere quis quam quid acceperit. Vale. | 5 |