| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Si vales et te dignum putas qui aliquando fias tuus, gaudeo; | 20.1.1 |
| mea enim gloria erit, si te istinc ubi sine spe exeundi fluctuaris | |
| extraxero. Illud autem te, mi Lucili, rogo atque hortor, ut | |
| philosophiam in praecordia ima demittas et experimentum | |
| profectus tui capias non oratione nec scripto, sed animi | 5 |
| firmitate, cupiditatum deminutione: verba rebus proba. Aliud | 2.1 |
| propositum est declamantibus et adsensionem coronae captan- | |
| tibus, aliud his qui iuvenum et otiosorum aures disputatione | |
| varia aut volubili detinent: facere docet philosophia, non | |
| dicere, et hoc exigit, ut ad legem suam quisque vivat, ne ora- | 5 |
| tioni vita dissentiat vel ipsa inter se vita; <ut> unus sit omnium | |
| actio[dissentio]num color [sit]. Maximum hoc est et officium | |
| sapientiae et indicium, ut verbis opera concordent, ut ipse | |
| ubique par sibi idemque sit. 'Quis hoc praestabit?' Pauci, | |
| aliqui tamen. Est enim difficile [hoc]; nec hoc dico, sapientem | 10 |
| uno semper iturum gradu, sed una via. Observa te itaque, | 3.1 |
| numquid vestis tua domusque dissentiant, numquid in te | |
| liberalis sis, in tuos sordidus, numquid cenes frugaliter, aedi- | |
| fices luxuriose; unam semel ad quam vivas regulam prende | |
| et ad hanc omnem vitam tuam exaequa. Quidam se domi | 5 |
| contrahunt, dilatant foris et extendunt: vitium est haec | |
| diversitas et signum vacillantis animi ac nondum habentis | |
| tenorem suum. Etiamnunc dicam unde sit ista inconstantia | 4.1 |
| et dissimilitudo rerum consiliorumque: nemo proponit sibi | |
| quid velit, nec si proposuit perseverat in eo, sed transilit; nec | |
| tantum mutat sed redit et in ea quae deseruit ac damnavit | |
| revolvitur. Itaque ut relinquam definitiones sapientiae veteres | 5.1 |
| et totum conplectar humanae vitae modum, hoc possum con- | |
| tentus esse: quid est sapientia? semper idem velle atque idem | |
| nolle. Licet illam exceptiunculam non adicias, ut rectum sit | |
| quod velis; non potest enim cuiquam idem semper placere | 5 |
| nisi rectum. Nesciunt ergo homines quid velint nisi illo mo- | 6.1 |
| mento quo volunt; in totum nulli velle aut nolle decretum | |
| est; variatur cotidie iudicium et in contrarium vertitur ac | |
| plerisque agitur vita per lusum. Preme ergo quod coepisti, et | |
| fortasse perduceris aut ad summum aut eo quod summum | 5 |
| nondum esse solus intellegas. | |
| 'Quid fiet' inquis 'huic turbae familiarium sine re familiari?' | 7.1 |
| Turba ista cum a te pasci desierit, ipsa se pascet, aut quod tu | |
| beneficio tuo non potes scire, paupertatis scies: illa veros | |
| certosque amicos retinebit, discedet quisquis non te sed | |
| aliud sequebatur. Non est autem vel ob hoc unum amanda | 5 |
| paupertas, quod a quibus ameris ostendet? O quando ille | |
| veniet dies quo nemo in honorem tuum mentiatur! Huc ergo | 8.1 |
| cogitationes tuae tendant, hoc cura, hoc opta, omnia alia | |
| vota deo remissurus, ut contentus sis temet ipso et ex te | |
| nascentibus bonis. Quae potest esse felicitas propior? Redige | |
| te ad parva ex quibus cadere non possis, idque ut libentius | 5 |
| facias, ad hoc pertinebit tributum huius epistulae, quod | |
| statim conferam. | |
| Invideas licet, etiam nunc libenter pro me dependet | 9.1 |
| Epicurus. 'Magnificentior, mihi crede, sermo tuus in grabatto | |
| videbitur et in panno; non enim dicentur tantum illa sed | |
| probabuntur.' Ego certe aliter audio quae dicit Demetrius | |
| noster, cum illum vidi nudum, quanto minus quam [in] | 5 |
| stramentis incubantem: non praeceptor veri sed testis est. | |
| 'Quid ergo? non licet divitias in sinu positas contemnere?' | 10.1 |
| Quidni liceat? Et ille ingentis animi est qui illas circumfusas | |
| sibi, multum diuque miratus quod ad se venerint, ridet | |
| suasque audit magis esse quam sentit. Multum est non | |
| corrumpi divitiarum contubernio; magnus ille qui in divitîs | 5 |
| pauper est. 'Nescio' inquis 'quomodo paupertatem iste laturus | 11.1 |
| sit, si in illam inciderit.' Nec ego, Epicure, an †gulus† [si] | |
| iste pauper contempturus sit divitias, si in illas inciderit; | |
| itaque in utroque mens aestimanda est inspiciendumque an | |
| ille paupertati indulgeat, an hic divitiis non indulgeat. Alio- | 5 |
| quin leve argumentum est bonae voluntatis grabattus aut | |
| pannus, nisi apparuit aliquem illa non necessitate pati sed | |
| malle. Ceterum magnae indolis est ad ista non properare | 12.1 |
| tamquam meliora, sed praeparari tamquam ad facilia. Et sunt, | |
| Lucili, facilia; cum vero multum ante meditatus accesseris, | |
| iucunda quoque; inest enim illis, sine qua nihil est iucundum, | |
| securitas. Necessarium ergo iudico id quod tibi scripsi magnos | 13.1 |
| viros saepe fecisse, aliquos dies interponere quibus nos | |
| imaginaria paupertate exerceamus ad veram; quod eo magis | |
| faciendum est quod deliciis permaduimus et omnia dura ac | |
| difficilia iudicamus. Potius excitandus e somno et vellicandus | 5 |
| est animus admonendusque naturam nobis minimum con- | |
| stituisse. Nemo nascitur dives; quisquis exit in lucem iussus | |
| est lacte et panno esse contentus: ab his initiis nos regna non | |
| capiunt. Vale. |