| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Cum istis tibi esse negotium iudicas de quibus scripseras? | 21.1.1 |
| Maximum negotium tecum habes, tu tibi molestus es. Quid | |
| velis nescis, melius probas honesta quam sequeris, vides ubi | |
| sit posita felicitas sed ad illam pervenire non audes. Quid sit | |
| autem quod te inpediat, quia parum ipse dispicis, dicam: | 5 |
| magna esse haec existimas quae relicturus es, et cum propo- | |
| suisti tibi illam securitatem ad quam transiturus es, retinet | |
| te huius vitae a qua recessurus es fulgor tamquam in sordida | |
| et obscura casurum. Erras, Lucili: ex hac vita ad illam ascen- | 2.1 |
| ditur. Quod interest inter splendorem et lucem, cum haec | |
| certam originem habeat ac suam, ille niteat alieno, hoc inter | |
| hanc vitam et illam: haec fulgore extrinsecus veniente per- | |
| cussa est, crassam illi statim umbram faciet quisquis obstiterit: | 5 |
| illa suo lumine inlustris est. Studia te tua clarum et nobilem | |
| efficient. Exemplum Epicuri referam. Cum Idomeneo scri- | 3.1 |
| beret et illum a vita speciosa ad fidelem stabilemque gloriam | |
| revocaret, regiae tunc potentiae ministrum et magna tractan- | |
| tem, 'si gloria' inquit 'tangeris, notiorem te epistulae meae | |
| facient quam omnia ista quae colis et propter quae coleris'. | 5 |
| Numquid ergo mentitus est? quis Idomenea nosset nisi | 4.1 |
| Epicurus illum litteris suis incidisset? Omnes illos megistanas | |
| et satrapas et regem ipsum ex quo Idomenei titulus pete- | |
| batur oblivio alta suppressit. Nomen Attici perire Ciceronis | |
| epistulae non sinunt. Nihil illi profuisset gener Agrippa et | 5 |
| Tiberius progener et Drusus Caesar pronepos; inter tam | |
| magna nomina taceretur nisi <sibi> Cicero illum adplicuisset. | |
| Profunda super nos altitudo temporis veniet, pauca ingenia | 5.1 |
| caput exerent et in idem quandoque silentium abitura obli- | |
| vioni resistent ac se diu vindicabunt. Quod Epicurus amico | |
| suo potuit promittere, hoc tibi promitto, Lucili: habebo | |
| apud posteros gratiam, possum mecum duratura nomina | 5 |
| educere. Vergilius noster duobus memoriam aeternam pro- | |
| misit et praestat: | |
| fortunati ambo! si quid mea carmina possunt, | |
| nulla dies umquam memori vos eximet aevo, | |
| dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum | 10 |
| accolet imperiumque pater Romanus habebit. | |
| Quoscumque in medium fortuna protulit, quicumque mem- | 6.1 |
| bra ac partes alienae potentiae fuerant, horum gratia viguit, | |
| domus frequentata est, dum ipsi steterunt: post ipsos cito | |
| memoria defecit. Ingeniorum crescit dignatio nec ipsis tan- | |
| tum honor habetur, sed quidquid illorum memoriae adhaesit | 5 |
| excipitur. | |
| Ne gratis Idomeneus in epistulam meam venerit, ipse eam | 7.1 |
| de suo redimet. Ad hunc Epicurus illam nobilem sententiam | |
| scripsit qua hortatur ut Pythoclea locupletem non publica | |
| nec ancipiti via faciat. 'Si vis' inquit 'Pythoclea divitem facere, | |
| non pecuniae adiciendum sed cupiditati detrahendum est.' | 5 |
| Et apertior ista sententia est quam <ut> interpretanda sit, | 8.1 |
| et disertior quam ut adiuvanda. Hoc unum te admoneo, ne | |
| istud tantum existimes de divitîs dictum: quocumque trans- | |
| tuleris, idem poterit. Si vis Pythoclea honestum facere, non | |
| honoribus adiciendum est sed cupiditatibus detrahendum; si | 5 |
| vis Pythoclea esse in perpetua voluptate, non voluptatibus | |
| adiciendum est sed cupiditatibus detrahendum; si vis Pytho- | |
| clea senem facere et implere vitam, non annis adiciendum | |
| est sed cupiditatibus detrahendum. Has voces non est quod | 9.1 |
| Epicuri esse iudices: publicae sunt. Quod fieri in senatu solet | |
| faciendum ego in philosophia quoque existimo: cum censuit | |
| aliquis quod ex parte mihi placeat, iubeo illum dividere | |
| sententiam et sequor quod probo. | 5 |
| Eo libentius Epicuri egregia dicta commemoro, ut istis | |
| qui ad illum confugiunt spe mala inducti, qui velamentum | |
| ipsos vitiorum suorum habituros existimant, probent quo- | |
| cumque ierint honeste esse vivendum. Cum adieris eius | 10.1 |
| hortulos †et inscriptum hortulis† 'hospes, hic bene manebis, | |
| hic svmmvm bonvm volvptas est', paratus erit istius domi- | |
| cilii custos hospitalis, humanus, et te polenta excipiet et | |
| aquam quoque large ministrabit et dicet, 'ecquid bene acce- | 5 |
| ptus es?' 'Non inritant' inquit 'hi hortuli famem sed extin- | |
| guunt, nec maiorem ipsis potionibus sitim faciunt, sed naturali | |
| et gratuito remedio sedant; in hac voluptate consenui.' De | 11.1 |
| his tecum desideriis loquor quae consolationem non recipiunt, | |
| quibus dandum est aliquid ut desinant. Nam de illis extra- | |
| ordinariis quae licet differre, licet castigare et opprimere, | |
| hoc unum commonefaciam: ista voluptas naturalis est, non | 5 |
| necessaria. Huic nihil debes; si quid inpendis, voluntarium | |
| est. Venter praecepta non audit: poscit, appellat. Non est | |
| tamen molestus creditor: parvo dimittitur, si modo das illi | |
| quod debes, non quod potes. Vale. |