| LIBER VICENSIMVS SECVNDVS | |
| EXCERPTA GELLII | |
| Gel. N.A. 12.2.3 | |
| is dictust ollis popularibus olim | fr.1.1 |
| qui tum vivebant homines atque aevum agitabant, | |
| flos delibatus populi Suadaeque medulla. | |
| Gel. N.A. 12.2.4 | |
| admiror eloquentissimos viros et deditos Ennio pro optimis | 2.1 |
| ridicula laudasse. Cicero certe inter bonos eius versus et hos | |
| refert. | |
| Gel. N.A. 12.2.5 | |
| non miror fuisse qui hos versus scriberet, cum fuerit qui | 3.1 |
| laudaret; nisi forte Cicero, summus orator, agebat causam suam | |
| et volebat suos versus videri bonos. | |
| Gel. N.A. 12.2.6 | |
| apud ipsum quoque Ciceronem invenies etiam in prosa oratione | 4.1 |
| quaedam ex quibus intellegas illum non perdidisse operam quod | |
| Ennium legit. | |
| Gel. N.A. 12.2.7 | |
| 'ut Menelao Laconi quaedam fuit suaviloquens iucunditas' . . . | 5.1 |
| 'breviloquentiam in dicendo colat'. | |
| Gel. N.A. 12.2.8 | |
| non fuit Ciceronis hoc vitium sed temporis; necesse erat haec | 6.1 |
| dici, cum illa legerentur. | |
| Gel. N.A. 12.2.10 | |
| Vergilius quoque noster non ex alia causa duros quosdam | 7.1 |
| versus et enormes et aliquid supra mensuram trahentis inter- | |
| posuit quam ut Ennianus populus adgnosceret in novo | |
| carmine aliquid antiquitatis. | |
| Gel. N.A. 12.2.11 | |
| quidam sunt tam magni sensus Q. Ennii ut, licet scripti sint | 8.1 |
| inter hircosos, possint tamen inter unguentatos placere. | |
| qui huiuscemodi versus amant, liqueat tibi eosdem admirari et | 9.1 |
| Soterici lectos. | |
| Gel. N.A. 12.2.13 | |
| quid enim refert quantum habeas? multo | 10.1 |
| illud plus est quod non habes. |