| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Possum multa tibi veterum praecepta referre, | 124.1.1 |
| ni refugis tenuisque piget cognoscere curas. | |
| Non refugis autem nec ulla te subtilitas abigit: non est | |
| elegantiae tuae tantum magna sectari, sicut illud probo, quod | |
| omnia ad aliquem profectum redigis et tunc tantum offen- | 5 |
| deris ubi summa subtilitate nihil agitur. Quod ne nunc quidem | |
| fieri laborabo. | |
| Quaeritur utrum sensu conprendatur an intellectu bonum; | |
| huic adiunctum est in mutis animalibus et infantibus non | |
| esse. Quicumque voluptatem in summo ponunt sensibile | 2.1 |
| iudicant bonum, nos contra intellegibile, qui illud animo | |
| damus. Si de bono sensus iudicarent, nullam voluptatem | |
| reiceremus; nulla enim non invitat, nulla non delectat; et e | |
| contrario nullum dolorem volentes subiremus; nullus enim | 5 |
| non offendit sensum. Praeterea non essent digni reprehen- | 3.1 |
| sione quibus nimium voluptas placet quibusque summus est | |
| doloris timor. Atqui inprobamus gulae ac libidini addictos et | |
| contemnimus illos qui nihil viriliter ausuri sunt doloris metu. | |
| Quid autem peccant si sensibus, id est iudicibus boni ac | 5 |
| mali, parent? his enim tradidistis adpetitionis et fugae | |
| arbitrium. Sed videlicet ratio isti rei praeposita est: illa | 4.1 |
| quemadmodum de beata vita, quemadmodum de virtute, de | |
| honesto, sic et de bono maloque constituit. Nam apud istos | |
| vilissimae parti datur de meliore sententia, ut de bono | |
| pronuntiet sensus, obtunsa res et hebes et in homine quam in | 5 |
| aliis animalibus tardior. Quid si quis vellet non oculis sed | 5.1 |
| tactu minuta discernere? Subtilior adhoc acies nulla quam | |
| oculorum et intentior daret bonum malumque dinoscere. | |
| Vides in quanta ignorantia veritatis versetur et quam humi | |
| sublimia ac divina proiecerit apud quem de summo, bono | 5 |
| malo, iudicat tactus. | |
| 'Quemadmodum' inquit 'omnis scientia atque ars aliquid | 6.1 |
| debet habere manifestum sensuque conprehensum ex quo | |
| oriatur et crescat, sic beata vita fundamentum et initium a | |
| manifestis ducit et eo quod sub sensum cadat. Nempe vos a | |
| manifestis beatam vitam initium sui capere dicitis.' Dicimus | 7.1 |
| beata esse quae secundum naturam sint; quid autem secun- | |
| dum naturam sit palam et protinus apparet, sicut quid sit in- | |
| tegrum. Quod secundum naturam est, quod contigit pro- | |
| tinus nato, non dico bonum, sed initium boni. Tu summum | 5 |
| bonum, voluptatem, infantiae donas, ut inde incipiat nascens | |
| quo consummatus homo pervenit; cacumen radicis loco | |
| ponis. Si quis diceret illum in materno utero latentem, sexus | 8.1 |
| quoque incerti, tenerum et inperfectum et informem iam in | |
| aliquo bono esse, aperte videretur errare. Atqui quantulum | |
| interest inter eum qui cum [que] maxime vitam accipit et | |
| illum qui maternorum viscerum latens onus est? Uterque, | 5 |
| quantum ad intellectum boni ac mali, aeque maturus est, | |
| et non magis infans adhoc boni capax est quam arbor aut | |
| mutum aliquod animal. Quare autem bonum in arbore | |
| animalique muto non est? quia nec ratio. Ob hoc in infante | |
| quoque non est; nam et huic deest. Tunc ad bonum per- | 10 |
| veniet cum ad rationem pervenerit. Est aliquod inrationale | 9.1 |
| animal, est aliquod nondum rationale, est rationale sed in- | |
| perfectum: in nullo horum bonum, ratio illud secum adfert. | |
| Quid ergo inter ista quae rettuli distat? In eo quod inrationale | |
| est numquam erit bonum; in eo quod nondum rationale est | 5 |
| tunc esse bonum non potest; <in eo quod rationale est> sed | |
| inperfectum iam potest bonum <esse>, sed non est. Ita dico, | 10.1 |
| Lucili: bonum non in quolibet corpore, non in qualibet | |
| aetate invenitur et tantum abest ab infantia quantum a | |
| primo ultimum, quantum ab initio perfectum; ergo nec in | |
| tenero, modo coalescente corpusculo est. Quidni non sit? | 5 |
| non magis quam in semine. Hoc sic dicas: aliquod arboris ac | 11.1 |
| sati bonum novimus: hoc non est in prima fronde quae | |
| emissa cum maxime solum rumpit. Est aliquod bonum tritici: | |
| hoc nondum est in herba lactente nec cum folliculo se exerit | |
| spica mollis, sed cum frumentum aestas et debita maturitas | 5 |
| coxit. Quemadmodum omnis natura bonum suum nisi con- | |
| summata non profert, ita hominis bonum non est in homine | |
| nisi cum illi ratio perfecta est. Quod autem hoc bonum? | 12.1 |
| Dicam: liber animus, erectus, alia subiciens sibi, se nulli. Hoc | |
| bonum adeo non recipit infantia ut pueritia non speret, | |
| adulescentia inprobe speret; bene agitur cum senectute si ad | |
| illud longo studio intentoque pervenit. Si hoc est bonum, et | 5 |
| intellegibile est. | |
| 'Dixisti' inquit 'aliquod bonum esse arboris, aliquod | 13.1 |
| herbae; potest ergo aliquod esse et infantis.' Verum bonum | |
| nec in arboribus nec in mutis animalibus: hoc quod in illis | |
| bonum est precario bonum dicitur. 'Quod est?' inquis. Hoc | |
| quod secundum cuiusque naturam est. Bonum quidem | 5 |
| cadere in mutum animal nullo modo potest; felicioris melioris- | |
| que naturae est. Nisi ubi rationi locus est, bonum non est. | |
| Quattuor hae naturae sunt, arboris, animalis, hominis, dei: | 14.1 |
| haec duo, quae rationalia sunt, eandem naturam habent, illo | |
| diversa sunt quod alterum inmortale, alterum mortale est. | |
| Ex his ergo unius bonum natura perficit, dei scilicet, alterius | |
| cura, hominis. Cetera tantum in sua natura perfecta sunt, | 5 |
| non vere perfecta, a quibus abest ratio. Hoc enim demum | |
| perfectum est quod secundum universam naturam per- | |
| fectum, universa autem natura rationalis est: cetera possunt | |
| in suo genere esse perfecta. In quo non potest beata vita esse | 15.1 |
| nec id potest quo beata vita efficitur; beata autem vita bonis | |
| efficitur. In muto animali non est beata vita <nec id quo | |
| beata vita> efficitur: in muto animali bonum non est. Mutum | 16.1 |
| animal sensu conprendit praesentia; praeteritorum remini- | |
| scitur cum <in> id incidit quo sensus admoneretur, tamquam | |
| equus reminiscitur viae cum ad initium eius admotus est. | |
| In stabulo quidem nulla illi viaest quamvis saepe calcatae | 5 |
| memoria [est]. Tertium vero tempus, id est futurum, ad muta | |
| non pertinet. Quomodo ergo potest eorum videri perfecta | 17.1 |
| natura quibus usus perfecti temporis non est? Tempus enim | |
| tribus partibus constat, praeterito, praesente, venturo. Ani- | |
| malibus tantum quod brevissimum est <et> in transcursu | |
| datum, praesens: praeteriti rara memoria est nec umquam re- | 5 |
| vocatur nisi praesentium occursu. Non potest ergo perfectae | 18.1 |
| naturae bonum in inperfecta esse natura, aut si natura talis | |
| [habet] hoc habet, habent et sata. Nec illud nego, ad ea quae | |
| videntur secundum naturam magnos esse mutis animalibus | |
| impetus et concitatos, sed inordinatos ac turbidos; numquam | 5 |
| autem aut inordinatum est bonum aut turbidum. 'Quid ergo?' | 19.1 |
| inquis 'muta animalia perturbate et indisposite moventur?' | |
| Dicerem illa perturbate et indisposite moveri si natura illorum | |
| ordinem caperet: nunc moventur secundum naturam suam. | |
| Perturbatum enim id est quod esse aliquando et non pertur- | 5 |
| batum potest; sollicitum est quod potest esse securum. Nulli | |
| vitium est nisi cui virtus potest esse: mutis animalibus talis | |
| ex natura sua motus est. Sed ne te diu teneam, erit aliquod | 20.1 |
| bonum in muto animali, erit aliqua virtus, erit aliquid per- | |
| fectum, sed nec bonum absolute nec virtus nec perfectum. | |
| Haec enim rationalibus solis contingunt, quibus datum est | |
| scire quare, quatenus, quemadmodum. Ita bonum in nullo | 5 |
| est nisi in quo ratio. | |
| Quo nunc pertineat ista disputatio quaeris, et quid animo | 21.1 |
| tuo profutura sit? Dico: et exercet illum et acuit et utique | |
| aliquid acturum occupatione honesta tenet. Prodest autem | |
| etiam quo moratur ad prava properantes. Sed <et> illud dico: | |
| nullo modo prodesse possum magis quam si tibi bonum | 5 |
| tuum ostendo, si te a mutis animalibus separo, si cum deo | |
| pono. Quid, inquam, vires corporis alis et exerces? pecudibus | 22.1 |
| istas maiores ferisque natura concessit. Quid excolis formam? | |
| cum omnia feceris, a mutis animalibus decore vinceris. | |
| Quid capillum ingenti diligentia comis? cum illum vel effu- | |
| deris more Parthorum vel Germanorum modo vinxeris vel, | 5 |
| ut Scythae solent, sparseris, in quolibet equo densior iacta- | |
| bitur iuba, horrebit in leonum cervice formonsior. Cum te ad | |
| velocitatem paraveris, par lepusculo non eris. Vis tu relictis | 23.1 |
| in quibus vinci te necesse est, dum in aliena niteris, ad bonum | |
| reverti tuum? Quod est hoc? animus scilicet emendatus ac | |
| purus, aemulator dei, super humana se extollens, nihil extra se | |
| sui ponens. Rationale animal es. Quod ergo in te bonum est? | 5 |
| perfecta ratio. Hanc tu ad suum finem hinc evoca, <sine> in | |
| quantum potest plurimum crescere. Tunc beatum esse te | 24.1 |
| iudica cum tibi ex te gaudium omne nascetur, cum visis | |
| quae homines eripiunt, optant, custodiunt, nihil inveneris, | |
| non dico quod malis, sed quod velis. Brevem tibi formulam | |
| dabo qua te metiaris, qua perfectum esse iam sentias: tunc | 5 |
| habebis tuum cum intelleges infelicissimos esse felices. Vale. |