| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Itinere confectus incommodo magis quam longo in | 123.1.1 |
| Albanum meum multa nocte perveni: nihil habeo parati | |
| nisi me. Itaque in lectulo lassitudinem pono, hanc coci ac | |
| pistoris moram boni consulo. Mecum enim de hoc ipso | |
| loquor, quam nihil sit grave quod leviter excipias, quam | 5 |
| indignandum nihil <dum nihil> ipse indignando adstruas. Non | 2.1 |
| habet panem meus pistor; sed habet vilicus, sed habet | |
| atriensis, sed habet colonus. 'Malum panem' inquis. Expecta: | |
| bonus fiet; etiam illum tibi tenerum et siligineum fames | |
| reddet. Ideo non est ante edendum quam illa imperat. | 5 |
| Expectabo ergo nec ante edam quam aut bonum panem | |
| habere coepero aut malum fastidire desiero. Necessarium est | 3.1 |
| parvo adsuescere: multae difficultates locorum, multae tem- | |
| porum etiam locupletibus et instructis †advobus optantem | |
| prohibent et† occurrent. Quidquid vult habere nemo potest, | |
| illud potest, nolle quod non habet, rebus oblatis hilaris uti. | 5 |
| Magna pars libertatis est bene moratus venter et contumeliae | |
| patiens. Aestimari non potest quantam voluptatem capiam | 4.1 |
| ex eo quod lassitudo mea sibi ipsa adquiescit: non unctores, | |
| non balineum, non ullum aliud remedium quam temporis | |
| quaero. Nam quod labor contraxit quies tollit. Haec qualis- | |
| cumque cena aditiali iucundior erit. †Aliquod enim† ex- | 5.1 |
| perimentum animi sumpsi subito; hoc enim est simplicius et | |
| verius. Nam ubi se praeparavit et indixit sibi patientiam, non | |
| aeque apparet quantum habeat verae firmitatis: illa sunt | |
| certissima argumenta quae ex tempore dedit, si non tantum | 5 |
| aequus molestias sed placidus aspexit; si non excanduit, non | |
| litigavit; si quod dari deberet ipse sibi non desiderando sup- | |
| plevit et cogitavit aliquid consuetudini suae, sibi nihil deesse. | |
| Multa quam supervacua essent non intelleximus nisi | 6.1 |
| deesse coeperunt; utebamur enim illis non quia debebamus | |
| sed quia habebamus. Quam multa autem paramus quia | |
| alii paraverunt, quia apud plerosque sunt! Inter causas | |
| malorum nostrorum est quod vivimus ad exempla, nec | 5 |
| ratione componimur sed consuetudine abducimur. Quod si | |
| pauci facerent nollemus imitari, cum plures facere coeperunt, | |
| quasi honestius sit quia frequentius, sequimur; et recti apud | |
| nos locum tenet error ubi publicus factus est. Omnes iam | 7.1 |
| sic peregrinantur ut illos Numidarum praecurrat equitatus, | |
| ut agmen cursorum antecedat: turpe est nullos esse qui | |
| occurrentis via deiciant, [ut] qui honestum hominem venire | |
| magno pulvere ostendant. Omnes iam mulos habent qui | 5 |
| crustallina et murrina et caelata magnorum artificum manu | |
| portent: turpe est videri eas te habere sarcinas solas quae tuto | |
| concuti possint. Omnium paedagogia oblita facie vehuntur | |
| ne sol, ne frigus teneram cutem laedat: turpe est neminem | |
| esse in comitatu tuo puerorum cuius sana facies medica- | 10 |
| mentum desideret. | |
| Horum omnium sermo vitandus est: hi sunt qui vitia | 8.1 |
| tradunt et alio aliunde transferunt. Pessimum genus [horum] | |
| hominum videbatur qui verba gestarent: sunt quidam qui | |
| vitia gestant. Horum sermo multum nocet; nam etiam si non | |
| statim proficit, semina in animo relinquit sequiturque nos | 5 |
| etiam cum ab illis discessimus, resurrecturum postea malum. | |
| Quemadmodum qui audierunt synphoniam ferunt secum in | 9.1 |
| auribus modulationem illam ac dulcedinem cantuum, quae | |
| cogitationes inpedit nec ad seria patitur intendi, sic adula- | |
| torum et prava laudantium sermo diutius haeret quam | |
| auditur. Nec facile est animo dulcem sonum excutere: prose- | 5 |
| quitur et durat et ex intervallo recurrit. Ideo cludendae sunt | |
| aures malis vocibus et quidem primis; nam cum initium | |
| fecerunt admissaeque sunt, plus audent. Inde ad haec per- | 10.1 |
| venitur verba: 'virtus et philosophia et iustitia verborum | |
| inanium crepitus est; una felicitas est bene vitae facere; esse, | |
| bibere, frui patrimonio, hoc est vivere, hoc est se mortalem | |
| esse meminisse. Fluunt dies et inreparabilis vita decurrit. | 5 |
| Dubitamus? Quid iuvat sapere et aetati non semper volu- | |
| ptates recepturae interim, dum potest, dum poscit, ingerere | |
| frugalitatem? †Eo† mortem praecurre et quidquid illa | |
| ablatura est iam sibi †interere†. Non amicam habes, non | |
| puerum qui amicae moveat invidiam; cottidie sobrius | 10 |
| prodis; sic cenas tamquam ephemeridem patri adprobaturus: | |
| non est istud vivere sed alienae vitae interesse. Quanta de- | 11.1 |
| mentia est heredis sui res procurare et sibi negare omnia ut | |
| tibi ex amico inimicum magna faciat hereditas; plus enim | |
| gaudebit tua morte quo plus acceperit. Istos tristes et super- | |
| ciliosos alienae vitae censores, suae hostes, publicos paeda- | 5 |
| gogos assis ne feceris nec dubitaveris bonam vitam quam | |
| opinionem bonam malle.' Hae voces non aliter fugiendae | 12.1 |
| sunt quam illae quas Ulixes nisi alligatus praetervehi noluit. | |
| Idem possunt: abducunt a patria, a parentibus, ab amicis, a | |
| virtutibus, et †inter spem vitam misera nisi turpis inludunt†. | |
| Quanto satius est rectum sequi limitem et eo se perducere ut | 5 |
| ea demum sint tibi iucunda quae honesta! Quod adsequi | 13.1 |
| poterimus si scierimus duo esse genera rerum quae nos aut | |
| invitent aut fugent. Invitant [ut] divitiae, voluptates, forma, | |
| ambitio, cetera blanda et adridentia: fugat labor, mors, | |
| dolor, ignominia, victus adstrictior. Debemus itaque exerceri | 5 |
| ne haec timeamus, ne illa cupiamus. In contrarium pugnemus | |
| et ab invitantibus recedamus, adversus petentia concitemur. | |
| Non vides quam diversus sit descendentium habitus et | 14.1 |
| escendentium? qui per pronum eunt resupinant corpora, qui | |
| in arduum, incumbunt. Nam si descendas, pondus suum in | |
| priorem partem dare, si escendas, retro abducere, cum vitio, | |
| Lucili, consentire est. In voluptates descenditur, in aspera et | 5 |
| dura subeundum est: hic inpellamus corpora, illic refrenemus. | |
| Hoc nunc me existimas dicere, eos tantum perniciosos | 15.1 |
| esse auribus nostris qui voluptatem laudant, qui doloris | |
| metus, per se formidabiles res, incutiunt? Illos quoque nocere | |
| nobis existimo qui nos sub specie Stoicae sectae hortantur ad | |
| vitia. Hoc enim iactant: solum sapientem et doctum esse | 5 |
| amatorem. 'Solus aptus est ad hanc artem; aeque conbibendi | |
| et convivendi sapiens est peritissimus. Quaeramus ad quam | |
| usque aetatem iuvenes amandi sint.' Haec Graecae consue- | 16.1 |
| tudini data sint, nos ad illa potius aures derigamus: 'nemo | |
| est casu bonus: discenda virtus est. Voluptas humilis res et | |
| pusilla est et in nullo habenda pretio, communis cum mutis | |
| animalibus, ad quam minima et contemptissima advolant. | 5 |
| Gloria vanum et volubile quiddam est auraque mobilius. | |
| Paupertas nulli malum est nisi repugnanti. Mors malum non | |
| est: quid <sit> quaeris? sola ius aequum generis humani. Super- | |
| stitio error insanus est: amandos timet, quos colit violat. | |
| Quid enim interest utrum deos neges an infames?' Haec | 17.1 |
| discenda, immo ediscenda sunt: non debet excusationes vitio | |
| philosophia suggerere. Nullam habet spem salutis aeger quem | |
| ad intemperantiam medicus hortatur. Vale. |