| LIBER QVARTVS DECIMVS | |
| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Rem utilem desideras et ad sapientiam properanti neces- | 89.1.1 |
| sariam, dividi philosophiam et ingens corpus eius in membra | |
| disponi; facilius enim per partes in cognitionem totius ad- | |
| ducimur. Utinam quidem quemadmodum universa mundi | |
| facies in conspectum venit, ita philosophia tota nobis posset | 5 |
| occurrere, simillimum mundo spectaculum! Profecto enim | |
| omnes mortales in admirationem sui raperet, relictis iis quae | |
| nunc magna magnorum ignorantia credimus. Sed quia con- | |
| tingere hoc non potest, est sic nobis aspicienda quemadmo- | |
| dum mundi secreta cernuntur. Sapientis quidem animus | 2.1 |
| totam molem eius amplectitur nec minus illam velociter | |
| obit quam caelum acies nostra; nobis autem, quibus perrum- | |
| penda caligo est et quorum visus in proximo deficit, singula | |
| quaeque ostendi facilius possunt, universi nondum capacibus. | 5 |
| Faciam ergo quod exigis et philosophiam in partes, non in | |
| frusta dividam. Dividi enim illam, non concidi, utile est; nam | |
| conprehendere quemadmodum maxima ita minima difficile | |
| est. Discribitur in tribus populus, in centurias exercitus; | 3.1 |
| quidquid in maius crevit facilius agnoscitur si discessit in | |
| partes, quas, ut dixi, innumerabiles esse et parvulas non | |
| oportet. Idem enim vitii habet nimia quod nulla divisio: | |
| simile confuso est quidquid usque in pulverem sectum est. | 5 |
| Primum itaque, si [ut] videtur tibi, dicam inter sapientiam | 4.1 |
| et philosophiam quid intersit. Sapientia perfectum bonum est | |
| mentis humanae; philosophia sapientiae amor est et adfecta- | |
| tio: haec eo tendit quo illa pervenit. Philosophia unde dicta | |
| sit apparet; ipso enim nomine fatetur quid amet. Sapientiam | 5.1 |
| quidam ita finierunt ut dicerent divinorum et humanorum | |
| scientiam; quidam ita: sapientia est nosse divina et humana | |
| et horum causas. Supervacua mihi haec videtur adiectio, quia | |
| causae divinorum humanorumque pars divinorum sunt. Philo- | 5 |
| sophiam quoque fuerunt qui aliter atque aliter finirent: alii | |
| studium illam virtutis esse dixerunt, alii studium corrigendae | |
| mentis; a quibusdam dicta est adpetitio rectae rationis. Illud | 6.1 |
| quasi constitit, aliquid inter philosophiam et sapientiam | |
| interesse; neque enim fieri potest ut idem sit quod adfectatur | |
| et quod adfectat. Quomodo multum inter avaritiam et | |
| pecuniam interest, cum illa cupiat, haec concupiscatur, sic | 5 |
| inter philosophiam et sapientiam. Haec enim illius effectus | |
| ac praemium est; illa venit, ad hanc itur. Sapientia est quam | 7.1 |
| Graeci σοφίαν vocant. Hoc verbo Romani quoque utebantur, | |
| sicut philosophia nunc quoque utuntur; quod et togatae tibi | |
| antiquae probabunt et inscriptus Dossenni monumento | |
| titulus: | 5 |
| hospes resiste et sophian Dossenni lege. | |
| Quidam ex nostris, quamvis philosophia studium virtutis | 8.1 |
| esset et haec peteretur, illa peteret, tamen non putaverunt | |
| illas distrahi posse; nam nec philosophia sine virtute est nec | |
| sine philosophia virtus. Philosophia studium virtutis est, sed | |
| per ipsam virtutem; nec virtus autem esse sine studio sui | 5 |
| potest nec virtutis studium sine ipsa. Non enim quemadmo- | |
| dum in iis qui aliquid ex distanti loco ferire conantur alibi | |
| est qui petit, alibi quod petitur; nec quemadmodum itinera | |
| quae ad urbes perducunt <extra urbes sunt, sic viae ad virtu- | |
| tem> extra ipsam: ad virtutem venitur per ipsam, cohaerent | 10 |
| inter se philosophia virtusque. | |
| Philosophiae tres partes esse dixerunt et maximi et plurimi | 9.1 |
| auctores: moralem, naturalem, rationalem. Prima componit | |
| animum; secunda rerum naturam scrutatur; tertia proprie- | |
| tates verborum exigit et structuram et argumentationes, ne | |
| pro vero falsa subrepant. Ceterum inventi sunt et qui in | 5 |
| pauciora philosophiam et qui in plura diducerent. Quidam | 10.1 |
| ex Peripateticis quartam partem adiecerunt civilem, quia | |
| propriam quandam exercitationem desideret et circa aliam | |
| materiam occupata sit; quidam adiecerunt his partem quam | |
| οἰκονομικὴν vocant, administrandae familiaris rei scientiam; | 5 |
| quidam et de generibus vitae locum separaverunt. Nihil | |
| autem horum non in illa parte morali reperietur. Epicurei | 11.1 |
| duas partes philosophiae putaverunt esse, naturalem atque | |
| moralem: rationalem removerunt. Deinde cum ipsis rebus | |
| cogerentur ambigua secernere, falsa sub specie veri latentia | |
| coarguere, ipsi quoque locum quem 'de iudicio et regula' | 5 |
| appellant—alio nomine rationalem—induxerunt, sed eum | |
| accessionem esse naturalis partis existimant. Cyrenaici natu- | 12.1 |
| ralia cum rationalibus sustulerunt et contenti fuerunt morali- | |
| bus, sed hi quoque quae removent aliter inducunt; in quinque | |
| enim partes moralia dividunt, ut una sit de fugiendis et | |
| petendis, altera de adfectibus, tertia de actionibus, quarta de | 5 |
| causis, quinta de argumentis. Causae rerum ex naturali | |
| parte sunt, argumenta ex rationali. Ariston Chius non | 13.1 |
| tantum supervacuas esse dixit naturalem et rationalem sed | |
| etiam contrarias; moralem quoque, quam solam relique- | |
| rat, circumcidit. Nam eum locum qui monitiones continet | |
| sustulit et paedagogi esse dixit, non philosophi, tamquam | 5 |
| quidquam aliud sit sapiens quam generis humani paedagogus. | |
| Ergo cum tripertita sit philosophia, moralem eius partem | 14.1 |
| primum incipiamus disponere. Quam in tria rursus dividi | |
| placuit, ut prima esset inspectio suum cuique distribuens et | |
| aestimans quanto quidque dignum sit, maxime utilis—quid | |
| enim est tam necessarium quam pretia rebus inponere?— | 5 |
| secunda de impetu, de actionibus tertia. Primum enim est ut | |
| quanti quidque sit iudices, secundum ut impetum ad illa | |
| capias ordinatum temperatumque, tertium ut inter impetum | |
| tuum actionemque conveniat, ut in omnibus istis tibi ipse | |
| consentias. Quidquid ex tribus defuit turbat et cetera. Quid | 15.1 |
| enim prodest inter <se> aestimata habere omnia, si sis in | |
| impetu nimius? quid prodest impetus repressisse et habere | |
| cupiditates in sua potestate, si in ipsa rerum actione tempora | |
| ignores nec scias quando quidque et ubi et quemadmodum | 5 |
| agi debeat? Aliud est enim dignitates et pretia rerum nosse, | |
| aliud articulos, aliud impetus refrenare et ad agenda ire, non | |
| ruere. Tunc ergo vita concors sibi est ubi actio non destituit | |
| impetum, impetus ex dignitate rei cuiusque concipitur, | |
| proinde remissus <aut> acrior prout illa digna est peti. | 10 |
| Naturalis pars philosophiae in duo scinditur, corporalia et | 16.1 |
| incorporalia; utraque dividuntur in suos, ut ita dicam, gradus. | |
| Corporum locus in hos primum, in ea quae faciunt et quae ex | |
| his gignuntur—gignuntur autem elementa. Ipse <de> elemen- | |
| tis locus, ut quidam putant, simplex est, ut quidam, in mater- | 5 |
| iam et causam omnia moventem et elementa dividitur. | |
| Superest ut rationalem partem philosophiae dividam. Omnis | 17.1 |
| oratio aut continua est aut inter respondentem et interrogan- | |
| tem discissa; hanc διαλεκτικήν, illam ῥητορικὴν placuit vocari. | |
| Ῥητορικὴ verba curat et sensus et ordinem; διαλεκτικὴ in | |
| duas partes dividitur, in verba et significationes, id est in res | 5 |
| quae dicuntur et vocabula quibus dicuntur. Ingens deinde | |
| sequitur utriusque divisio. Itaque hoc loco finem faciam et | |
| summa sequar fastigia rerum; | |
| alioqui, si voluero facere partium partes, quaestionum liber | |
| fiet. | 10 |
| Haec, Lucili virorum optime, quominus legas non deterreo, | 18.1 |
| dummodo quidquid legeris ad mores statim referas. Illos con- | |
| pesce, marcentia in te excita, soluta constringe, contumacia | |
| doma, cupiditates tuas publicasque quantum potes vexa; et | |
| istis dicentibus 'quousque eadem?' responde: | 5 |
| 'Ego debebam dicere "quousque eadem peccabitis?" Reme- | 19.1 |
| dia ante vultis quam vitia desinere? Ego vero eo magis dicam, | |
| et quia recusatis perseverabo; tunc incipit medicina proficere | |
| ubi in corpore alienato dolorem tactus expressit. Dicam etiam | |
| invitis profutura. Aliquando aliqua ad vos non blanda vox | 5 |
| veniat, et quia verum singuli audire non vultis, publice audite. | |
| 'Quousque fines possessionum propagabitis? Ager uni do- | 20.1 |
| mino qui populum cepit angustus est? Quousque arationes | |
| vestras porrigetis, ne provinciarum quidem spatio contenti cir- | |
| cumscribere praediorum modum? Inlustrium fluminum per | |
| privatum decursus est et amnes magni magnarumque gentium | 5 |
| termini usque ad ostium a fonte vestri sunt. Hoc quoque | |
| parum est nisi latifundiis vestris maria cinxistis, nisi trans | |
| Hadriam et Ionium Aegaeumque vester vilicus regnat, nisi | |
| insulae, ducum domicilia magnorum, inter vilissima rerum | |
| numerantur. Quam vultis late possidete, sit fundus quod | 10 |
| aliquando imperium vocabatur, facite vestrum quidquid | |
| potestis, dum plus sit alieni. | |
| 'Nunc vobiscum loquor quorum aeque spatiose luxuria | 21.1 |
| quam illorum avaritia diffunditur. Vobis dico: quousque | |
| nullus erit lacus cui non villarum vestrarum fastigia inmi- | |
| neant? nullum flumen cuius non ripas aedificia vestra prae- | |
| texant? Ubicumque scatebunt aquarum calentium venae, | 5 |
| ibi nova deversoria luxuriae excitabuntur. Ubicumque in | |
| aliquem sinum litus curvabitur, vos protinus fundamenta | |
| iacietis, nec contenti solo nisi quod manu feceritis, mare agetis | |
| introrsus. Omnibus licet locis tecta vestra resplendeant, aliubi | |
| inposita montibus in vastum terrarum marisque prospectum, | 10 |
| aliubi ex plano in altitudinem montium educta, cum multa | |
| aedificaveritis, cum ingentia, tamen et singula corpora estis | |
| et parvola. Quid prosunt multa cubicula? in uno iacetis. Non | |
| est vestrum ubicumque non estis. | |
| 'Ad vos deinde transeo quorum profunda et insatiabilis | 22.1 |
| gula hinc maria scrutatur, hinc terras, alia hamis, alia laqueis, | |
| alia retium variis generibus cum magno labore persequitur: | |
| nullis animalibus nisi ex fastidio pax est. Quantulum [est] ex | |
| istis epulis [quae] per tot comparatis manus fesso voluptatibus | 5 |
| ore libatis? quantulum ex ista fera periculose capta dominus | |
| crudus ac nauseans gustat? quantulum ex tot conchyliis tam | |
| longe advectis per istum stomachum inexplebilem labitur? | |
| Infelices, ecquid intellegitis maiorem vos famem habere | |
| quam ventrem?' | 10 |
| Haec aliis dic, ut dum dicis audias ipse, scribe, ut dum | 23.1 |
| scribis legas, omnia ad mores et ad sedandam rabiem adfe- | |
| ctuum referens. Stude, non ut plus aliquid scias, sed ut melius. | |
| Vale. |