SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
  De liberalibus studiis quid sentiam scire desideras: nullum 88.1.1
suspicio, nullum in bonis numero quod ad aes exit. Meritoria
artificia sunt, hactenus utilia si praeparant ingenium, non
detinent. Tamdiu enim istis inmorandum est quamdiu nihil
animus agere maius potest; rudimenta sunt nostra, non 5
opera. Quare liberalia studia dicta sint vides: quia homine 2.1
libero digna sunt. Ceterum unum studium vere liberale est
quod liberum facit, hoc est sapientiae, sublime, forte, magna-
nimum: cetera pusilla et puerilia sunt. An tu quicquam in
istis esse credis boni quorum professores turpissimos omnium 5
ac flagitiosissimos cernis? Non discere debemus ista, sed
didicisse.
  Quidam illud de liberalibus studiis quaerendum iudica-
verunt, an virum bonum facerent: ne promittunt quidem
nec huius rei scientiam adfectant. Grammatice circa curam 3.1
sermonis versatur et, si latius evagari vult, circa historias,
iam ut longissime fines suos proferat, circa carmina. Quid
horum ad virtutem viam sternit? Syllabarum enarratio et
verborum diligentia et fabularum memoria et versuum lex 5
ac modificatio—quid ex his metum demit, cupiditatem ex-
imit, libidinem frenat? Ad geometriam transeamus et ad 4.1
musicen: nihil apud illas invenies quod vetet timere, vetet
cupere. Quae quisquis ignorat, alia frustra scit.
  * * * utrum doceant isti virtutem an non: si non docent, ne
tradunt quidem; si docent, philosophi sunt. Vis scire quam non 5
ad docendam virtutem consederint? aspice quam dissimilia
inter se omnium studia sint: atqui similitudo esset idem docen-
tium. Nisi forte tibi Homerum philosophum fuisse persuadent, 5.1
cum his ipsis quibus colligunt negent; nam modo Stoicum
illum faciunt, virtutem solam probantem et voluptates refugi-
entem et ab honesto ne inmortalitatis quidem pretio receden-
tem, modo Epicureum, laudantem statum quietae civitatis et 5
inter convivia cantusque vitam exigentis, modo Peripateticum,
tria bonorum genera inducentem, modo Academicum, omnia
incerta dicentem. Apparet nihil horum esse in illo, quia
omnia sunt; ista enim inter se dissident. Demus illis Home-
rum philosophum fuisse: nempe sapiens factus est antequam 10
carmina ulla cognosceret; ergo illa discamus quae Homerum
fecere sapientem. Hoc quidem me quaerere, uter maior 6.1
aetate fuerit, Homerus an Hesiodus, non magis ad rem
pertinet quam scire, cum minor Hecuba fuerit quam Helena,
quare tam male tulerit aetatem. Quid, inquam, annos
Patrocli et Achillis inquirere ad rem existimas pertinere? 5
Quaeris Ulixes ubi erraverit potius quam efficias ne nos 7.1
semper erremus? Non vacat audire utrum inter Italiam et
Siciliam iactatus sit an extra notum nobis orbem (neque enim
potuit in tam angusto error esse tam longus): tempestates
nos animi cotidie iactant et nequitia in omnia Ulixis mala in- 5
pellit. Non deest forma quae sollicitet oculos, non hostis;
hinc monstra effera et humano cruore gaudentia, hinc in-
sidiosa blandimenta aurium, hinc naufragia et tot varietates
malorum. Hoc me doce, quomodo patriam amem, quomodo
uxorem, quomodo patrem, quomodo ad haec tam honesta 10
vel naufragus navigem. Quid inquiris an Penelopa inpudica 8.1
fuerit, an verba saeculo suo dederit? an Ulixem illum esse
quem videbat, antequam sciret, suspicata sit? Doce me quid
sit pudicitia et quantum in ea bonum, in corpore an in
animo posita sit. 5
  Ad musicum transeo. Doces me quomodo inter se acutae 9.1
ac graves consonent, quomodo nervorum disparem redden-
tium sonum fiat concordia: fac potius quomodo animus
secum meus consonet nec consilia mea discrepent. Monstras
mihi qui sint modi flebiles: monstra potius quomodo inter 5
adversa non emittam flebilem vocem.
  Metiri me geometres docet latifundia potius quam doceat 10.1
quomodo metiar quantum homini satis sit; numerare docet
me et avaritiae commodat digitos potius quam doceat nihil
ad rem pertinere istas conputationes, non esse feliciorem
cuius patrimonium tabularios lassat, immo quam supervacua 5
possideat qui infelicissimus futurus est si quantum habeat per
se conputare cogetur. Quid mihi prodest scire agellum in 11.1
partes dividere, si nescio cum fratre dividere? Quid prodest
colligere subtiliter pedes iugeri et conprendere etiam si quid
decempedam effugit, si tristem me facit vicinus inpotens et
aliquid ex meo abradens? Docet quomodo nihil perdam ex 5
finibus meis: at ego discere volo quomodo totos hilaris
amittam. 'Paterno agro et avito' inquit 'expellor.' Quid? 12.1
ante avum tuum quis istum agrum tenuit? cuius, non dico
hominis, sed populi fuerit potes expedire? Non dominus isto,
sed colonus intrasti. Cuius colonus es? si bene tecum agitur,
heredis. Negant iurisconsulti quicquam usu capi publicum: 5
hoc quod tenes, quod tuum dicis, publicum est et quidem
generis humani. O egregiam artem! scis rotunda metiri, in 13.1
quadratum redigis quamcumque acceperis formam, intervalla
siderum dicis, nihil est quod in mensuram tuam non cadat: si
artifex es, metire hominis animum, dic quam magnus sit,
dic quam pusillus sit. Scis quae recta sit linea: quid tibi 5
prodest, si quid in vita rectum sit ignoras?
  Venio nunc ad illum qui caelestium notitia gloriatur: 14.1
    frigida Saturni sese quo stella receptet,
    quos ignis caeli Cyllenius erret in orbes.
Hoc scire quid proderit? ut sollicitus sim cum Saturnus et
Mars ex contrario stabunt aut cum Mercurius vespertinum 5
faciet occasum vidente Saturno, potius quam hoc discam,
ubicumque sunt ista, propitia esse nec posse mutari? Agit 15.1
illa continuus ordo fatorum et inevitabilis cursus; per statas
vices remeant et effectus rerum omnium aut movent aut
notant. Sed sive quidquid evenit faciunt, quid inmutabilis
rei notitia proficiet? sive significant, quid refert providere 5
quod effugere non possis? Scias ista, nescias: fient.
    Si vero solem ad rapidum stellasque sequentes 16.1
    ordine respicies, numquam te crastina fallet
    hora, nec insidiis noctis capiere serenae.
Satis abundeque provisum est ut ab insidiis tutus essem.
'Numquid me crastina non fallit hora? fallit enim quod 17.1
nescienti evenit.' Ego quid futurum sit nescio: quid fieri
possit scio. Ex hoc nihil deprecabor, totum expecto: si quid
remittitur, boni consulo. Fallit me hora si parcit, sed ne sic
quidem fallit. Nam quemadmodum scio omnia accidere 5
posse, sic scio et non utique casura; itaque secunda expecto,
malis paratus sum.
  In illo feras me necesse est non per praescriptum euntem; 18.1
non enim adducor ut in numerum liberalium artium pictores
recipiam, non magis quam statuarios aut marmorarios aut
ceteros luxuriae ministros. Aeque luctatores et totam oleo
ac luto constantem scientiam expello ex his studiis liberalibus; 5
aut et unguentarios recipiam et cocos et ceteros voluptatibus
nostris ingenia accommodantes sua. Quid enim, oro te, libe- 19.1
rale habent isti ieiuni vomitores, quorum corpora in sagina,
animi in macie et veterno sunt? An liberale studium istuc
esse iuventuti nostrae credimus, quam maiores nostri rectam
exercuerunt hastilia iacere, sudem torquere, equum agitare, 5
arma tractare? Nihil liberos suos docebant quod discendum
esset iacentibus. Sed nec hae nec illae docent aluntve virtu-
tem; quid enim prodest equum regere et cursum eius freno
temperare, adfectibus effrenatissimis abstrahi? quid prodest
multos vincere luctatione vel caestu, ab iracundia vinci? 10
  'Quid ergo? nihil nobis liberalia conferunt studia?' Ad 20.1
alia multum, ad virtutem nihil; nam et hae viles ex professo
artes quae manu constant ad instrumenta vitae plurimum
conferunt, tamen ad virtutem non pertinent. 'Quare ergo
liberalibus studiis filios erudimus?' Non quia virtutem dare 5
possunt, sed quia animum ad accipiendam virtutem prae-
parant. Quemadmodum prima illa, ut antiqui vocabant,
litteratura, per quam pueris elementa traduntur, non docet
liberales artes sed mox percipiendis locum parat, sic liberales
artes non perducunt animum ad virtutem sed expediunt. 10
  Quattuor ait esse artium Posidonius genera: sunt vulgares 21.1
et sordidae, sunt ludicrae, sunt pueriles, sunt liberales. Vul-
gares opificum, quae manu constant et ad instruendam vitam
occupatae sunt, in quibus nulla decoris, nulla honesti simu-
latio est. Ludicrae sunt quae ad voluptatem oculorum atque 22.1
aurium tendunt; his adnumeres licet machinatores qui
pegmata per se surgentia excogitant et tabulata tacite in
sublime crescentia et alias ex inopinato varietates, aut dehi-
scentibus quae cohaerebant aut his quae distabant sua sponte 5
coeuntibus aut his quae eminebant paulatim in se residentibus.
His inperitorum feriuntur oculi, omnia subita quia causas
non novere mirantium. Pueriles sunt et aliquid habentes 23.1
liberalibus simile hae artes quas ἐγκυκλίους Graeci, nostri
autem liberales vocant. Solae autem liberales sunt, immo, ut
dicam verius, liberae, quibus curae virtus est.
  'Quemadmodum' inquit 'est aliqua pars philosophiae na- 24.1
turalis, est aliqua moralis, est aliqua rationalis, sic et haec
quoque liberalium artium turba locum sibi in philosophia
vindicat. Cum ventum est ad naturales quaestiones, geo-
metriae testimonio statur; ergo eius quam adiuvat pars est.' 5
Multa adiuvant nos nec ideo partes nostri sunt; immo si 25.1
partes essent, non adiuvarent. Cibus adiutorium corporis
nec tamen pars est. Aliquod nobis praestat geometria mini-
sterium: sic philosophiae necessaria est quomodo ipsi faber,
sed nec hic geometriae pars est nec illa philosophiae. Praeter- 26.1
ea utraque fines suos habet; sapiens enim causas naturalium
et quaerit et novit, quorum numeros mensurasque geometres
persequitur et supputat. Qua ratione constent caelestia, quae
illis sit vis quaeve natura sapiens scit: cursus et recursus et 5
quasdam obversationes per quas descendunt et adlevantur ac
speciem interdum stantium praebent, cum caelestibus stare
non liceat, colligit mathematicus. Quae causa in speculo 27.1
imagines exprimat sciet sapiens: illud tibi geometres potest
dicere, quantum abesse debeat corpus ab imagine et qualis
forma speculi quales imagines reddat. Magnum esse solem
philosophus probabit, quantus sit mathematicus, qui usu 5
quodam et exercitatione procedit. Sed ut procedat, inpe-
tranda illi quaedam principia sunt; non est autem ars sui iuris
cui precarium fundamentum est. Philosophia nil ab alio 28.1
petit, totum opus a solo excitat: mathematice, ut ita dicam,
superficiaria est, in alieno aedificat; accipit prima, quorum
beneficio ad ulteriora perveniat. Si per se iret ad verum, si
totius mundi naturam posset conprendere, dicerem multum 5
conlaturam mentibus nostris, quae tractatu caelestium cre-
scunt trahuntque aliquid ex alto.
  Una re consummatur animus, scientia bonorum ac malo-
rum inmutabili; nihil autem ulla ars alia de bonis ac malis
quaerit. Singulas lubet circumire virtutes. Fortitudo con- 29.1
temptrix timendorum est; terribilia et sub iugum libertatem
nostram mittentia despicit, provocat, frangit: numquid ergo
hanc liberalia studia corroborant? Fides sanctissimum humani
pectoris bonum est, nulla necessitate ad fallendum cogitur, 5
nullo corrumpitur praemio: 'ure', inquit 'caede, occide: non
prodam, sed quo magis secreta quaeret dolor, hoc illa altius
condam'. Numquid liberalia studia hos animos facere possunt?
Temperantia voluptatibus imperat, alias odit atque abigit,
alias dispensat et ad sanum modum redigit nec umquam ad 10
illas propter ipsas venit; scit optimum esse modum cupitorum
non quantum velis, sed quantum debeas sumere. Humanitas 30.1
vetat superbum esse adversus socios, vetat amarum; verbis,
rebus, adfectibus comem se facilemque omnibus praestat;
nullum alienum malum putat, bonum autem suum ideo maxi-
me quod alicui bono futurum est amat. Numquid liberalia 5
studia hos mores praecipiunt? non magis quam simplicitatem,
quam modestiam ac moderationem, non magis quam fruga-
litatem ac parsimoniam, non magis quam clementiam, quae
alieno sanguini tamquam suo parcit et scit homini non esse
homine prodige utendum. 10
  'Cum dicatis' inquit 'sine liberalibus studiis ad virtutem 31.1
non perveniri, quemadmodum negatis illa nihil conferre
virtuti?' Quia nec sine cibo ad virtutem pervenitur, cibus
tamen ad virtutem non pertinet; ligna navi nihil conferunt,
quamvis non fiat navis nisi ex lignis: non est, inquam, cur 5
aliquid putes eius adiutorio fieri sine quo non potest fieri.
Potest quidem etiam illud dici, sine liberalibus studiis veniri 32.1
ad sapientiam posse; quamvis enim virtus discenda sit, tamen
non per haec discitur. Quid est autem quare existimem non
futurum sapientem eum qui litteras nescit, cum sapientia
non sit in litteris? Res tradit, non verba, et nescio an certior 5
memoria sit quae nullum extra se subsidium habet. Magna et 33.1
spatiosa res est sapientia; vacuo illi loco opus est; de divinis
humanisque discendum est, de praeteritis de futuris, de
caducis de aeternis, de tempore. De quo uno vide quam multa
quaerantur: primum an per se sit aliquid; deinde an aliquid 5
ante tempus sit sine tempore; cum mundo coeperit an etiam
ante mundum quia fuerit aliquid, fuerit et tempus. Innume- 34.1
rabiles quaestiones sunt de animo tantum: unde sit, qualis
sit, quando esse incipiat, quamdiu sit, aliunde alio transeat et
domicilia mutet in alias animalium formas aliasque coniectus,
an non amplius quam semel serviat et emissus vagetur in 5
toto; utrum corpus sit an non sit; quid sit facturus cum per
nos aliquid facere desierit, quomodo libertate sua usurus
cum ex hac effugerit cavea; an obliviscatur priorum et illinc
nosse se incipiat unde corpori abductus in sublime secessit.
Quamcumque partem rerum humanarum divinarumque 35.1
conprenderis, ingenti copia quaerendorum ac discendorum
fatigaberis. Haec tam multa, tam magna ut habere possint
liberum hospitium, supervacua ex animo tollenda sunt. Non
dabit se in has angustias virtus; laxum spatium res magna 5
desiderat. Expellantur omnia, totum pectus illi vacet.
  'At enim delectat artium notitia multarum.' Tantum 36.1
itaque ex illis retineamus quantum necessarium est. An tu
existimas reprendendum qui supervacua usibus comparat et
pretiosarum rerum pompam in domo explicat, non putas
eum qui occupatus est in supervacua litterarum supellectile? 5
Plus scire velle quam sit satis intemperantiae genus est. Quid 37.1
quod ista liberalium artium consectatio molestos, verbosos,
intempestivos, sibi placentes facit et ideo non discentes
necessaria quia supervacua didicerunt? Quattuor milia libro-
rum Didymus grammaticus scripsit: misererer si tam multa 5
supervacua legisset. In his libris de patria Homeri quaeritur,
in his de Aeneae matre vera, in his libidinosior Anacreon an
ebriosior vixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia quae
erant dediscenda si scires. I nunc et longam esse vitam nega!
  Sed ad nostros quoque cum perveneris, ostendam multa 38.1
securibus recidenda. Magno inpendio temporum, magna
alienarum aurium molestia laudatio haec constat: 'o homi-
nem litteratum!' Simus hoc titulo rusticiore contenti: 'o
virum bonum!' Itane est? annales evolvam omnium gentium 39.1
et quis primus carmina scripserit quaeram? quantum tem-
poris inter Orphea intersit et Homerum, cum fastos non
habeam, conputabo? et Aristarchi notas quibus aliena
carmina conpunxit recognoscam, et aetatem in syllabis con- 5
teram? Itane in geometriae pulvere haerebo? adeo mihi
praeceptum illud salutare excidit: 'tempori parce'? Haec
sciam? et quid ignorem? Apion grammaticus, qui sub 40.1
C. Caesare tota circulatus est Graecia et in nomen Homeri
ab omnibus civitatibus adoptatus, aiebat Homerum utraque
materia consummata, et Odyssia et Iliade, principium adie-
cisse operi suo quo bellum Troianum conplexus est. Huius 5
rei argumentum adferebat quod duas litteras in primo versu
posuisset ex industria librorum suorum numerum continen-
tes. Talia sciat oportet qui multa vult scire. 41.1
  Non vis cogitare quantum temporis tibi auferat mala vale-
tudo, quantum occupatio publica, quantum occupatio
privata, quantum occupatio cotidiana, quantum somnus?
Metire aetatem tuam: tam multa non capit. De liberalibus 42.1
studiis loquor: philosophi quantum habent supervacui,
quantum ab usu recedentis! Ipsi quoque ad syllabarum dis-
tinctiones et coniunctionum ac praepositionum proprietates
descenderunt et invidere grammaticis, invidere geometris; 5
quidquid in illorum artibus supervacuum erat transtulere in
suam. Sic effectum est ut diligentius loqui scirent quam
vivere. Audi quantum mali faciat nimia subtilitas et quam 43.1
infesta veritati sit. Protagoras ait de omni re in utramque
partem disputari posse ex aequo et de hac ipsa, an omnis res
in utramque partem disputabilis sit. Nausiphanes ait ex his
quae videntur esse nihil magis esse quam non esse. Parmenides 44.1
ait ex his quae videntur nihil esse †universo†. Zenon Eleates
omnia negotia de negotio deiecit: ait nihil esse. Circa eadem
fere Pyrrhonei versantur et Megarici et Eretrici et Academici,
qui novam induxerunt scientiam, nihil scire. Haec omnia in 45.1
illum supervacuum studiorum liberalium gregem coice; illi
mihi non profuturam scientiam tradunt, hi spem omnis
scientiae eripiunt. Satius est supervacua scire quam nihil.
Illi non praeferunt lumen per quod acies derigatur ad verum, 5
hi oculos mihi effodiunt. Si Protagorae credo, nihil in rerum
natura est nisi dubium; si Nausiphani, hoc unum certum est,
nihil esse certi; si Parmenidi, nihil est praeter unum; si
Zenoni, ne unum quidem. Quid ergo nos sumus? quid ista 46.1
quae nos circumstant, alunt, sustinent? Tota rerum natura
umbra est aut inanis aut fallax. Non facile dixerim utris
magis irascar, illis qui nos nihil scire voluerunt, an illis qui ne
hoc quidem nobis reliquerunt, nihil scire. Vale. 5