| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Naufragium antequam navem ascenderem feci: quomodo | 87.1.1 |
| acciderit non adicio, ne et hoc putes inter Stoica paradoxa | |
| ponendum, quorum nullum esse falsum nec tam mirabile | |
| quam prima facie videtur, cum volueris, adprobabo, immo | |
| etiam si nolueris. | 5 |
| Interim hoc me iter docuit quam multa haberemus super- | |
| vacua et quam facile iudicio possemus deponere quae, si | |
| quando necessitas abstulit, non sentimus ablata. Cum paucis- | 2.1 |
| simis servis, quos unum capere vehiculum potuit, sine ullis | |
| rebus nisi quae corpore nostro continebantur, ego et Maxi- | |
| mus meus biduum iam beatissimum agimus. Culcita in terra | |
| iacet, ego in culcita; ex duabus paenulis altera stragulum, | 5 |
| altera opertorium facta est. De prandio nihil detrahi potuit; | 3.1 |
| paratum fuit †non magis hora†, nusquam sine caricis, num- | |
| quam sine pugillaribus; illae, si panem habeo, pro pulmen- | |
| tario sunt, si non habeo, pro pane. Cotidie mihi annum no- | |
| vum faciunt, quem ego faustum et felicem reddo bonis | 5 |
| cogitationibus et animi magnitudine, qui numquam maior | |
| est quam ubi aliena seposuit et fecit sibi pacem nihil timendo, | |
| fecit sibi divitias nihil concupiscendo. Vehiculum in quod | 4.1 |
| inpositus sum rusticum est; mulae vivere se ambulando | |
| testantur; mulio excalceatus, non propter aestatem. Vix a me | |
| obtineo ut hoc vehiculum velim videri meum: durat adhuc | |
| perversa recti verecundia, et quotiens in aliquem comitatum | 5 |
| lautiorem incidimus invitus erubesco, quod argumentum est | |
| ista quae probo, quae laudo, nondum habere certam sedem | |
| et immobilem. Qui sordido vehiculo erubescit pretioso | |
| gloriabitur. Parum adhuc profeci: nondum audeo frugalita- | 5.1 |
| tem palam ferre; etiamnunc curo opiniones viatorum. | |
| Contra totius generis humani opiniones mittenda vox erat: | |
| 'insanitis, erratis, stupetis ad supervacua, neminem aestimatis | |
| suo. Cum ad patrimonium ventum est, diligentissimi con- | 5 |
| putatores sic rationem ponitis singulorum quibus aut pecu- | |
| niam credituri estis aut beneficia (nam haec quoque iam | |
| expensa fertis): late possidet, sed multum debet; habet | 6.1 |
| domum formosam, sed alienis nummis paratam; familiam | |
| nemo cito speciosiorem producet, sed nominibus non re- | |
| spondet; si creditoribus solverit, nihil illi supererit. Idem in | |
| reliquis quoque facere debebitis et excutere quantum pro- | 5 |
| prii quisque habeat.' Divitem illum putas quia aurea supellex | 7.1 |
| etiam in via sequitur, quia in omnibus provinciis arat, quia | |
| magnus kalendari liber volvitur, quia tantum suburbani agri | |
| possidet quantum invidiose in desertis Apuliae possideret: | |
| cum omnia dixeris, pauper est. Quare? quia debet. 'Quan- | 5 |
| tum?' inquis. Omnia; nisi forte iudicas interesse utrum ali- | |
| quis ab homine an a fortuna mutuum sumpserit. Quid ad | 8.1 |
| rem pertinent mulae saginatae unius omnes coloris? quid ista | |
| vehicula caelata? | |
| Instratos ostro alipedes pictisque tapetis: | |
| aurea pectoribus demissa monilia pendent, | 5 |
| tecti auro fulvum mandunt sub dentibus aurum. | |
| Ista nec dominum meliorem possunt facere nec mulam. | |
| M. Cato Censorius, quem tam e re publica fuit nasci quam | 9.1 |
| Scipionem (alter enim cum hostibus nostris bellum, alter | |
| cum moribus gessit), cantherio vehebatur et hippoperis | |
| quidem inpositis, ut secum utilia portaret. O quam cuperem | |
| illi nunc occurrere aliquem ex his trossulis, in via divitibus, | 5 |
| cursores et Numidas et multum ante se pulveris agentem! | |
| Hic sine dubio cultior comitatiorque quam M. Cato vide- | |
| retur, hic qui inter illos apparatus delicatos cum maxime | |
| dubitat utrum se ad gladium locet an ad cultrum. O quantum | 10.1 |
| erat saeculi decus, imperatorem, triumphalem, censorium, | |
| quod super omnia haec est, Catonem, uno caballo esse | |
| contentum et ne toto quidem; partem enim sarcinae ab | |
| utroque latere dependentes occupabant. Ita non omnibus | 5 |
| obesis mannis et asturconibus et tolutariis praeferres unicum | |
| illum equum ab ipso Catone defrictum? | |
| Video non futurum finem in ista materia ullum nisi quem | 11.1 |
| ipse mihi fecero. Hic itaque conticiscam, quantum ad ista | |
| quae sine dubio talia divinavit futura qualia nunc sunt qui | |
| primus appellavit 'inpedimenta'. Nunc volo paucissimas | |
| adhuc interrogationes nostrorum tibi reddere ad virtutem | 5 |
| pertinentes, quam satisfacere vitae beatae contendimus. | |
| 'Quod bonum est bonos facit (nam et in arte musica quod | 12.1 |
| bonum est facit musicum); fortuita bonum non faciunt; ergo | |
| non sunt bona.' | |
| Adversus hoc sic respondent Peripatetici ut quod primum | |
| proponimus falsum esse dicant. 'Ab eo' inquiunt 'quod est | 5 |
| bonum non utique fiunt boni. In musica est aliquid bonum | |
| tamquam tibia aut chorda aut organum aliquod aptatum ad | |
| usus canendi; nihil tamen horum facit musicum.' His respon- | 13.1 |
| debimus, 'non intellegitis quomodo posuerimus quod bonum | |
| est in musica. Non enim id dicimus quod instruit musicum, | |
| sed quod facit: tu ad supellectilem artis, non ad artem venis. | |
| Si quid autem in ipsa arte musica bonum est, id utique | 5 |
| musicum faciet.' Etiamnunc facere istuc planius volo. Bonum | 14.1 |
| in arte musica duobus modis dicitur, alterum quo effectus | |
| musici adiuvatur, alterum quo ars: ad effectum pertinent | |
| instrumenta, tibiae et organa et chordae, ad artem ipsam non | |
| pertinent. Est enim artifex etiam sine istis: uti forsitan non | 5 |
| potest arte. Hoc non est aeque duplex in homine; idem enim | |
| est bonum et hominis et vitae. | |
| 'Quod contemptissimo cuique contingere ac turpissimo | 15.1 |
| potest bonum non est; opes autem et lenoni et lanistae | |
| contingunt; ergo non sunt bona.' | |
| 'Falsum est' inquiunt 'quod proponitis; nam et in gram- | |
| matice et in arte medendi aut gubernandi videmus bona | 5 |
| humillimis quibusque contingere.' Sed istae artes non sunt | 16.1 |
| magnitudinem animi professae, non consurgunt in altum nec | |
| fortuita fastidiunt: virtus extollit hominem et super cara | |
| mortalibus conlocat; nec ea quae bona nec ea quae mala | |
| vocantur aut cupit nimis aut expavescit. Chelidon, unus ex | 5 |
| Cleopatrae mollibus, patrimonium grande possedit. Nuper | |
| Natalis, tam inprobae linguae quam inpurae, in cuius ore | |
| feminae purgabantur, et multorum heres fuit et multos | |
| habuit heredes. Quid ergo? utrum illum pecunia inpurum | |
| effecit an ipse pecuniam inspurcavit? quae sic in quosdam | 10 |
| homines quomodo denarius in cloacam cadit. Virtus super | 17.1 |
| ista consistit; suo aere censetur; nihil ex istis quolibet in- | |
| currentibus bonum iudicat. Medicina et gubernatio non | |
| interdicit sibi ac suis admiratione talium rerum; qui non est | |
| vir bonus potest nihilominus medicus esse, potest gubernator, | 5 |
| potest grammaticus tam mehercules quam cocus. Cui con- | |
| tingit habere rem non quamlibet, hunc non quemlibet | |
| dixeris; qualia quisque habet, talis est. Fiscus tanti est | 18.1 |
| quantum habet; immo in accessionem eius venit quod habet. | |
| Quis pleno sacculo ullum pretium ponit nisi quod pecuniae | |
| in eo conditae numerus effecit? Idem evenit magnorum | |
| dominis patrimoniorum: accessiones illorum et appendices | 5 |
| sunt. Quare ergo sapiens magnus est? quia magnum animum | |
| habet. Verum est ergo quod contemptissimo cuique contingit | |
| bonum non esse. Itaque indolentiam numquam bonum dicam: | 19.1 |
| habet illam cicada, habet pulex. Ne quietem quidem et mo- | |
| lestia vacare bonum dicam: quid est otiosius verme? Quaeris | |
| quae res sapientem faciat? quae deum. Des oportet illi divi- | |
| num aliquid, caeleste, magnificum: non in omnes bonum cadit | 5 |
| nec quemlibet possessorem patitur. Vide | 20.1 |
| et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset: | |
| hic segetes, illic veniunt felicius uvae, | |
| arborei fetus alibi atque iniussa virescunt | |
| gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores, | 5 |
| India mittit ebur, molles sua tura Sabaei, | |
| at Chalybes nudi ferrum? | |
| Ista in regiones discripta sunt, ut necessarium mortalibus | 21.1 |
| esset inter ipsos commercium, si invicem alius aliquid ab alio | |
| peteret. Summum illud bonum habet et ipsum suam sedem; | |
| non nascitur ubi ebur, nec ubi ferrum. Quis sit summi boni | |
| locus quaeris? animus. Hic nisi purus ac sanctus est, deum | 5 |
| non capit. | |
| 'Bonum ex malo non fit; divitiae [autem fiunt] fiunt autem | 22.1 |
| ex avaritia; divitiae ergo non sunt bonum.' | |
| 'Non est' inquit 'verum, bonum ex malo non nasci; ex sacri- | |
| legio enim et furto pecunia nascitur. Itaque malum quidem | |
| est sacrilegium et furtum, sed ideo quia plura mala facit | 5 |
| quam bona; dat enim lucrum, sed cum metu, sollicitudine, | |
| tormentis et animi et corporis.' Quisquis hoc dicit, necesse | 23.1 |
| est recipiat sacrilegium, sicut malum sit quia multa mala | |
| facit, ita bonum quoque ex aliqua parte esse, quia aliquid | |
| boni facit: quo quid fieri portentuosius potest? Quamquam | |
| sacrilegium, furtum, adulterium inter bona haberi prorsus | 5 |
| persuasimus. Quam multi furto non erubescunt, quam multi | |
| adulterio gloriantur! nam sacrilegia minuta puniuntur, | |
| magna in triumphis feruntur. Adice nunc quod sacrilegium, | 24.1 |
| si omnino ex aliqua parte bonum est, etiam honestum erit et | |
| recte factum vocabitur, †nostra enim actio est† quod nullius | |
| mortalium cogitatio recipit. Ergo bona nasci ex malo non | |
| possunt. Nam si, ut dicitis, ob hoc unum sacrilegium malum | 5 |
| est, quia multum mali adfert, si remiseris illi supplicia, si | |
| securitatem spoponderis, ex toto bonum erit. Atqui maxi- | |
| mum scelerum supplicium in ipsis est. Erras, inquam, si illa | 25.1 |
| ad carnificem aut carcerem differs: statim puniuntur cum | |
| facta sunt, immo dum fiunt. Non nascitur itaque ex malo | |
| bonum, non magis quam ficus ex olea: ad semen nata respon- | |
| dent, bona degenerare non possunt. Quemadmodum ex | 5 |
| turpi honestum non nascitur, ita ne ex malo quidem bonum; | |
| nam idem est honestum et bonum. | |
| Quidam ex nostris adversus hoc sic respondent: 'putemus | 26.1 |
| pecuniam bonum esse undecumque sumptam; non tamen | |
| ideo ex sacrilegio pecunia est, etiam si ex sacrilegio sumitur. | |
| Hoc sic intellege. In eadem urna et aurum est et vipera: si | |
| aurum ex urna sustuleris, non ideo sustuleris quia illic et | 5 |
| vipera est; non ideo, inquam, mihi urna aurum dat quia | |
| viperam habet, sed aurum dat, cum et viperam habeat. | |
| Eodem modo ex sacrilegio lucrum fit, non quia turpe et | |
| sceleratum est sacrilegium, sed quia et lucrum habet. Quemad- | |
| modum in illa urna vipera malum est, non aurum quod | 10 |
| cum vipera iacet, sic in sacrilegio malum est scelus, non | |
| lucrum.' A quibus <dissentio>; dissimillima enim utriusque | 27.1 |
| rei condicio est. Illic aurum possum sine vipera tollere, hic | |
| lucrum sine sacrilegio facere non possum; lucrum istud non | |
| est adpositum sceleri sed inmixtum. | |
| 'Quod dum consequi volumus in multa mala incidimus, id | 28.1 |
| bonum non est; dum divitias autem consequi volumus, in | |
| multa mala incidimus; ergo divitiae bonum non sunt.' | |
| 'Duas' inquit 'significationes habet propositio vestra: | |
| unam, dum divitias consequi volumus, in multa nos mala | 5 |
| incidere. In multa autem mala incidimus et dum virtutem | |
| consequi volumus: aliquis dum navigat studii causa, naufra- | |
| gium fecit, aliquis captus est. Altera significatio talis est: per | 29.1 |
| quod in mala incidimus bonum non est. Huic propositioni | |
| non erit consequens per divitias nos aut per voluptates in mala | |
| incidere; aut si per divitias in multa mala incidimus, non tan- | |
| tum bonum non sunt divitiae sed malum sunt; vos autem illas | 5 |
| dicitis tantum bonum non esse. Praeterea' inquit 'conceditis | |
| divitias habere aliquid usus: inter commoda illas numeratis. | |
| Atqui eadem ratione <ne> commodum quidem erunt; per | |
| illas enim multa nobis incommoda eveniunt.' His quidam hoc | 30.1 |
| respondent: 'erratis, qui incommoda divitîs inputatis. Illae | |
| neminem laedunt: aut sua nocet cuique stultitia aut aliena | |
| nequitia, sic quemadmodum gladius neminem occidit: oc- | |
| cidentis telum est. Non ideo divitiae tibi nocent si propter | 5 |
| divitias tibi nocetur.' Posidonius, ut ego existimo, melius, qui | 31.1 |
| ait divitias esse causam malorum, non quia ipsae faciunt | |
| aliquid, sed quia facturos inritant. Alia est enim causa efficiens, | |
| quae protinus necessest noceat, alia praecedens. Hanc prae- | |
| cedentem causam divitiae habent: inflant animos, superbiam | 5 |
| pariunt, invidiam contrahunt, et usque eo mentem alienant | |
| ut fama pecuniae nos etiam nocitura delectet. Bona autem | 32.1 |
| omnia carere culpa decet; pura sunt, non corrumpunt animos, | |
| non sollicitant; extollunt quidem et dilatant, sed sine tumore. | |
| Quae bona sunt fiduciam faciunt, divitiae audaciam; quae | |
| bona sunt magnitudinem animi dant, divitiae insolentiam. | 5 |
| Nihil autem aliud est insolentia quam species magnitudinis | |
| falsa. 'Isto modo' inquit 'etiam malum sunt divitiae, non | 33.1 |
| tantum bonum non sunt.' Essent malum si ipsae nocerent, si, | |
| ut dixi, haberent efficientem causam: nunc praecedentem | |
| habent et quidem non inritantem tantum animos sed adtra- | |
| hentem; speciem enim boni offundunt veri similem ac pleris- | 5 |
| que credibilem. Habet virtus quoque praecedentem causam | 34.1 |
| ad invidiam; multis enim propter sapientiam, multis propter | |
| iustitiam invidetur. Sed nec ex se hanc causam habet nec | |
| veri similem; contra enim veri similior illa species hominum | |
| animis obicitur a virtute, quae illos in amorem et admira- | 5 |
| tionem vocet. | |
| Posidonius sic interrogandum ait: 'quae neque magni- | 35.1 |
| tudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem non sunt | |
| bona; divitiae autem et bona valetudo et similia his nihil | |
| horum faciunt; ergo non sunt bona'. Hanc interrogationem | |
| magis etiamnunc hoc modo intendit: 'quae neque magni- | 5 |
| tudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, contra | |
| autem insolentiam, tumorem, arrogantiam creant, mala sunt; | |
| a fortuitis autem in haec inpellimur; ergo non sunt bona'. | |
| 'Hac' inquit 'ratione ne commoda quidem ista erunt.' | 36.1 |
| Alia est commodorum condicio, alia bonorum: commodum | |
| est quod plus usus habet quam molestiae; bonum sincerum | |
| esse debet et ab omni parte innoxium. Non est id bonum quod | |
| plus prodest, sed quod tantum prodest. Praeterea commodum | 37.1 |
| et ad animalia pertinet et ad inperfectos homines et ad stul- | |
| tos. Itaque potest ei esse incommodum mixtum, sed com- | |
| modum dicitur a maiore sui parte aestimatum: bonum ad | |
| unum sapientem pertinet; inviolatum esse oportet. | 5 |
| Bonum animum habe: unus tibi nodus, sed Herculaneus | 38.1 |
| restat: 'ex malis bonum non fit; ex multis paupertatibus | |
| divitiae fiunt; ergo divitiae bonum non sunt'. | |
| Hanc interrogationem nostri non agnoscunt, Peripatetici | |
| et fingunt illam et solvunt. Ait autem Posidonius hoc sophi- | 5 |
| sma, per omnes dialecticorum scholas iactatum, sic ab | |
| Antipatro refelli: 'paupertas non per possessionem dicitur, | 39.1 |
| sed per detractionem' (vel, ut antiqui dixerunt, orbationem; | |
| Graeci κατὰ στέρησιν dicunt); 'non quod habeat dicit, sed | |
| quod non habeat. Itaque ex multis inanibus nihil impleri | |
| potest: divitias multae res faciunt, non multae inopiae. | 5 |
| Aliter' inquit 'quam debes paupertatem intellegis. Pauper- | |
| tas enim est non quae pauca possidet, sed quae multa non | |
| possidet; ita non ab eo dicitur quod habet, sed ab eo quod ei | |
| deest.' | |
| Facilius quod volo exprimerem, si Latinum verbum esset | 40.1 |
| quo ἀνυπαρξία significaretur. Hanc paupertati Antipater | |
| adsignat: ego non video quid aliud sit paupertas quam | |
| parvi possessio. De isto videbimus, si quando valde vacabit, | |
| quae sit divitiarum, quae paupertatis substantia; sed tunc | 5 |
| quoque considerabimus numquid satius sit paupertatem | |
| permulcere, divitiis demere supercilium quam litigare de | |
| verbis, quasi iam de rebus iudicatum sit. Putemus nos ad | 41.1 |
| contionem vocatos: lex de abolendis divitîs fertur. His | |
| interrogationibus suasuri aut dissuasuri sumus? his effecturi | |
| ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam | |
| imperii sui, requirat ac laudet, divitias autem suas timeat, ut | 5 |
| cogitet has se apud victos repperisse, hinc ambitum et | |
| largitiones et tumultus in urbem sanctissimam temperatis- | |
| simam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, | |
| quod unus populus eripuerit omnibus facilius ab omnibus | |
| uni eripi posse? Haec satius est suadere, et expugnare adfectus, | 10 |
| non circumscribere. Si possumus, fortius loquamur; si minus, | |
| apertius. Vale. |