| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| In ipsa Scipionis Africani villa iacens haec tibi scribo, | 86.1.1 |
| adoratis manibus eius et ara, quam sepulchrum esse tanti | |
| viri suspicor. Animum quidem eius in caelum ex quo erat | |
| redisse persuadeo mihi, non quia magnos exercitus duxit (hos | |
| enim et Cambyses furiosus ac furore feliciter usus habuit), | 5 |
| sed ob egregiam moderationem pietatemque, quam magis in | |
| illo admirabilem iudico cum reliquit patriam quam cum | |
| defendit. Aut Scipio Romae esse debebat aut Roma in | |
| libertate. 'Nihil' inquit 'volo derogare legibus, nihil institutis; | 2.1 |
| aequum inter omnes cives ius sit. Utere sine me beneficio meo, | |
| patria. Causa tibi libertatis fui, ero et argumentum: exeo, si | |
| plus quam tibi expedit crevi.' Quidni ego admirer hanc | 3.1 |
| magnitudinem animi, qua in exilium voluntarium secessit et | |
| civitatem exoneravit? Eo perducta res erat ut aut libertas | |
| Scipioni aut Scipio libertati faceret iniuriam. Neutrum fas | |
| erat; itaque locum dedit legibus et se Liternum recepit tam | 5 |
| suum exilium rei publicae inputaturus quam Hannibalis. | |
| Vidi villam extructam lapide quadrato, murum circum- | 4.1 |
| datum silvae, turres quoque in propugnaculum villae utrim- | |
| que subrectas, cisternam aedificiis ac viridibus subditam quae | |
| sufficere in usum vel exercitus posset, balneolum angustum, | |
| tenebricosum ex consuetudine antiqua: non videbatur maiori- | 5 |
| bus nostris caldum nisi obscurum. Magna ergo me voluptas | 5.1 |
| subiit contemplantem mores Scipionis ac nostros: in hoc | |
| angulo ille 'Carthaginis horror', cui Roma debet quod tantum | |
| semel capta est, abluebat corpus laboribus rusticis fessum. | |
| Exercebat enim opere se terramque (ut mos fuit priscis) ipse | 5 |
| subigebat. Sub hoc ille tecto tam sordido stetit, hoc illum | |
| pavimentum tam vile sustinuit: at nunc quis est qui sic lavari | |
| sustineat? Pauper sibi videtur ac sordidus nisi parietes ma- | 6.1 |
| gnis et pretiosis orbibus refulserunt, nisi Alexandrina marmora | |
| Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa | |
| et in picturae modum variata circumlitio praetexitur, nisi | |
| vitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum | 5 |
| in aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit, | |
| in quas multa sudatione corpora exsaniata demittimus, nisi | |
| aquam argentea epitonia fuderunt. Et adhuc plebeias fistulas | 7.1 |
| loquor: quid cum ad balnea libertinorum pervenero? Quan- | |
| tum statuarum, quantum columnarum est nihil sustinen- | |
| tium sed in ornamentum positarum impensae causa! quantum | |
| aquarum per gradus cum fragore labentium! Eo deliciarum | 5 |
| pervenimus ut nisi gemmas calcare nolimus. | |
| In hoc balneo Scipionis minimae sunt rimae magis quam | 8.1 |
| fenestrae muro lapideo exsectae, ut sine iniuria munimenti | |
| lumen admitterent; at nunc blattaria vocant balnea, si qua | |
| non ita aptata sunt ut totius diei solem fenestris amplissimis | |
| recipiant, nisi et lavantur simul et colorantur, nisi ex solio | 5 |
| agros ac maria prospiciunt. Itaque quae concursum et admira- | |
| tionem habuerant cum dedicarentur, ea in antiquorum | |
| numerum reiciuntur cum aliquid novi luxuria commenta est | |
| quo ipsa se obrueret. At olim et pauca erant balnea nec ullo | 9.1 |
| cultu exornata: cur enim exornaretur res quadrantaria et in | |
| usum, non in oblectamentum reperta? Non suffundebatur | |
| aqua nec recens semper velut ex calido fonte currebat, nec | |
| referre credebant in quam perlucida sordes deponerent. Sed, | 10.1 |
| di boni, quam iuvat illa balinea intrare obscura et gregali | |
| tectorio inducta, quae scires Catonem tibi aedilem aut | |
| Fabium Maximum aut ex Corneliis aliquem manu sua | |
| temperasse! Nam hoc quoque nobilissimi aediles fungebantur | 5 |
| officio intrandi ea loca quae populum receptabant exigendi- | |
| que munditias et utilem ac salubrem temperaturam, non | |
| hanc quae nuper inventa est similis incendio, adeo quidem | |
| ut convictum in aliquo scelere servum vivum lavari oporteat. | |
| Nihil mihi videtur iam interesse, ardeat balineum an caleat. | 10 |
| Quantae nunc aliqui rusticitatis damnant Scipionem quod | 11.1 |
| non in caldarium suum latis specularibus diem admiserat, | |
| quod non in multa luce decoquebatur et expectabat ut in | |
| balneo concoqueret! O hominem calamitosum! nesciit | |
| vivere. Non saccata aqua lavabatur sed saepe turbida et, | 5 |
| cum plueret vehementius, paene lutulenta. Nec multum eius | |
| intererat an sic lavaretur; veniebat enim ut sudorem illic | |
| ablueret, non ut unguentum. Quas nunc quorundam voces | 12.1 |
| futuras credis? 'Non invideo Scipioni: vere in exilio vixit qui | |
| sic lavabatur.' Immo, si scias, non cotidie lavabatur; nam, ut | |
| aiunt qui priscos mores urbis tradiderunt, brachia et crura | |
| cotidie abluebant, quae scilicet sordes opere collegerant, | 5 |
| ceterum toti nundinis lavabantur. Hoc loco dicet aliquis: | |
| 'liquet mihi inmundissimos fuisse'. Quid putas illos oluisse? | |
| militiam, laborem, virum. Postquam munda balnea inventa | |
| sunt, spurciores sunt. Descripturus infamem et nimiis nota- | 13.1 |
| bilem deliciis Horatius Flaccus quid ait? | |
| Pastillos Buccillus olet. | |
| Dares nunc Buccillum: proinde esset ac si hircum oleret, | |
| Gargonii loco esset, quem idem Horatius Buccillo opposuit. | 5 |
| Parum est sumere unguentum nisi bis die terque renovatur, | |
| ne evanescat in corpore. Quid quod hoc odore tamquam suo | |
| gloriantur? | |
| Haec si tibi nimium tristia videbuntur, villae inputabis, | 14.1 |
| in qua didici ab Aegialo, diligentissimo patre familiae (is | |
| enim nunc huius agri possessor est) quamvis vetus arbustum | |
| posse transferri. Hoc nobis senibus discere necessarium est, | |
| quorum nemo non olivetum alteri ponit, †quod vidi illud | 5 |
| arborum trimum et quadrimum fastidiendi fructus aut | |
| deponere.† Te quoque proteget illa quae | 15.1 |
| tarda venit seris factura nepotibus umbram, | |
| ut ait Vergilius noster, qui non quid verissime sed quid | |
| decentissime diceretur aspexit, nec agricolas docere voluit | |
| sed legentes delectare. Nam, ut alia omnia transeam, hoc | 16.1 |
| quod mihi hodie necesse fuit deprehendere, adscribam: | |
| vere fabis satio est; tunc te quoque, Medica, putres | |
| accipiunt sulci, et milio venit annua cura. | |
| An uno tempore ista ponenda sint et an utriusque verna sit | 5 |
| satio, hinc aestimes licet: Iunius mensis est quo tibi scribo, | |
| iam proclivis in Iulium: eodem die vidi fabam metentes, | |
| milium serentes. | |
| Ad olivetum revertar, quod vidi duobus modis positum: | 17.1 |
| magnarum arborum truncos circumcisis ramis et ad unum | |
| redactis pedem cum rapo suo transtulit, amputatis radicibus, | |
| relicto tantum capite ipso ex quo illae pependerant. Hoc | |
| fimo tinctum in scrobem demisit, deinde terram non adgessit | 5 |
| tantum, sed calcavit et pressit. Negat quicquam esse hac, | 18.1 |
| ut ait, pisatione efficacius. Videlicet frigus excludit et ven- | |
| tum; minus praeterea movetur et ob hoc nascentes radices | |
| prodire patitur ac solum adprendere, quas necesse est cereas | |
| adhuc et precario haerentes levis quoque revellat agitatio. | 5 |
| Rapum autem arboris antequam obruat radit; ex omni enim | |
| materia quae nudata est, ut ait, radices exeunt novae. Non | |
| plures autem super terram eminere debet truncus quam tres | |
| aut quattuor pedes; statim enim ab imo vestietur nec magna | |
| pars eius quemadmodum in olivetis veteribus arida et retorrida | 10 |
| erit. Alter ponendi modus hic fuit: ramos fortes nec corticis | 19.1 |
| duri, quales esse novellarum arborum solent, eodem genere | |
| deposuit. Hi paulo tardius surgunt, sed cum tamquam a plan- | |
| ta processerint, nihil habent in se abhorridum aut triste. | |
| Illud etiamnunc vidi, vitem ex arbusto suo annosam trans- | 20.1 |
| ferri; huius capillamenta quoque, si fieri potest, colligenda | |
| sunt, deinde liberalius sternenda vitis, ut etiam ex corpore | |
| radicescat. Et vidi non tantum mense Februario positas sed | |
| etiam Martio exacto; tenent et conplexae sunt non suas | 5 |
| ulmos. Omnes autem istas arbores quae, ut ita dicam, | 21.1 |
| grandiscapiae sunt, ait aqua adiuvandas cisternina; quae si | |
| prodest, habemus pluviam in nostra potestate. | |
| Plura te docere non cogito, ne quemadmodum Aegialus | |
| me sibi adversarium paravit, sic ego parem te mihi. Vale. | 5 |