| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Peperceram tibi et quidquid nodosi adhuc supererat prae- | 85.1.1 |
| terieram, contentus quasi gustum tibi dare eorum quae a | |
| nostris dicuntur ut probetur virtus ad explendam beatam | |
| vitam sola satis efficax. Iubes me quidquid est interrogatio- | |
| num aut nostrarum aut ad traductionem nostram excogitata- | 5 |
| rum conprendere: quod si facere voluero, non erit epistula | |
| sed liber. Illud totiens testor, hoc me argumentorum genere | |
| non delectari; pudet in aciem descendere pro dis homini- | |
| busque susceptam subula armatum. | |
| 'Qui prudens est et temperans est; qui temperans est, et | 2.1 |
| constans; qui constans est inperturbatus est; qui inpertur- | |
| batus est sine tristitia est; qui sine tristitia est beatus est; | |
| ergo prudens beatus est, et prudentia ad beatam vitam satis | |
| est.' | 5 |
| Huic collectioni hoc modo Peripatetici quidam respondent, | 3.1 |
| ut inperturbatum et constantem et sine tristitia sic interpre- | |
| tentur tamquam inperturbatus dicatur qui raro perturbatur | |
| et modice, non qui numquam. Item sine tristitia eum dici | |
| aiunt qui non est obnoxius tristitiae nec frequens nimiusve | 5 |
| in hoc vitio; illud enim humanam naturam negare, alicuius | |
| animum inmunem esse tristitia; sapientem non vinci maerore, | |
| ceterum tangi; et cetera in hunc modum sectae suae respon- | |
| dentia. Non his tollunt adfectus sed temperant. Quantulum | 4.1 |
| autem sapienti damus, si inbecillissimis fortior est et maestissi- | |
| mis laetior et effrenatissimis moderatior et humillimis maior! | |
| Quid si miretur velocitatem suam Ladas ad claudos debiles- | |
| que respiciens? | 5 |
| Illa vel intactae segetis per summa volaret | |
| gramina nec cursu teneras laesisset aristas, | |
| vel mare per medium fluctu suspensa tumenti | |
| ferret iter, celeres nec tingueret aequore plantas. | |
| Haec est pernicitas per se aestimata, non quae tardissimorum | 10 |
| conlatione laudatur. Quid si sanum voces leviter febricitan- | |
| tem? non est bona valetudo mediocritas morbi. 'Sic' inquit | 5.1 |
| 'sapiens inperturbatus dicitur quomodo apyrina dicuntur non | |
| quibus nulla inest duritia granorum sed quibus minor.' | |
| Falsum est. Non enim deminutionem malorum in bono viro | |
| intellego sed vacationem; nulla debent esse, non parva; nam | 5 |
| si ulla sunt, crescent et interim inpedient. Quomodo oculos | |
| maior et perfecta suffusio excaecat, sic modica turbat. Si das | 6.1 |
| aliquos adfectus sapienti, inpar illis erit ratio et velut torrente | |
| quodam auferetur, praesertim cum illi non unum adfectum | |
| des cum quo conluctetur sed omnis. Plus potest quamvis | |
| mediocrium turba quam posset unius magni violentia. Habet | 7.1 |
| pecuniae cupiditatem, sed modicam; habet ambitionem, sed | |
| non concitatam; habet iracundiam, sed placabilem; habet | |
| inconstantiam, sed minus vagam ac mobilem; habet libidinem, | |
| sed non insanam. Melius cum illo ageretur qui unum vitium | 5 |
| integrum haberet quam cum eo qui leviora quidem, sed | |
| omnia. Deinde nihil interest quam magnus sit adfectus: | 8.1 |
| quantuscumque est, parere nescit, consilium non accipit. | |
| Quemadmodum rationi nullum animal optemperat, non | |
| ferum, non domesticum et mite (natura enim illorum est | |
| surda suadenti), sic non sequuntur, non audiunt adfectus, | 5 |
| quantulicumque sunt. Tigres leonesque numquam feritatem | |
| exuunt, aliquando summittunt, et cum minime expectaveris | |
| exasperatur torvitas mitigata. Numquam bona fide vitia | |
| mansuescunt. Deinde, si ratio proficit, ne incipient quidem | 9.1 |
| adfectus; si invita ratione coeperint, invita perseverabunt. | |
| Facilius est enim initia illorum prohibere quam impetum | |
| regere. | |
| Falsa est itaque ista mediocritas et inutilis, eodem loco | 5 |
| habenda quo si quis diceret modice insaniendum, modice | |
| aegrotandum. Sola virtus habet, non recipiunt animi mala | 10.1 |
| temperamentum; facilius sustuleris illa quam rexeris. Num- | |
| quid dubium est quin vitia mentis humanae inveterata et | |
| dura, quae morbos vocamus, inmoderata sint, ut avaritia, ut | |
| crudelitas, ut inpotentia [impietas]? Ergo inmoderati sunt | 5 |
| et adfectus; ab his enim ad illa transitur. Deinde, si das | 11.1 |
| aliquid iuris tristitiae, timori, cupiditati, ceteris motibus | |
| pravis, non erunt in nostra potestate. Quare? quia extra nos | |
| sunt quibus inritantur; itaque crescent prout magnas ha- | |
| buerint minoresve causas quibus concitentur. Maior erit | 5 |
| timor, si plus quo exterreatur aut propius aspexerit, acrior | |
| cupiditas quo illam amplioris rei spes evocaverit. Si in nostra | 12.1 |
| potestate non est an sint adfectus, ne illud quidem est, quanti | |
| sint: si ipsis permisisti incipere, cum causis suis crescent tan- | |
| tique erunt quanti fient. Adice nunc quod ista, quamvis | |
| exigua sint, in maius excedunt; numquam perniciosa servant | 5 |
| modum; quamvis levia initia morborum serpunt et aegra | |
| corpora minima interdum mergit accessio. Illud vero cuius | 13.1 |
| dementiae est, credere quarum rerum extra nostrum arbi- | |
| trium posita principia sunt, earum nostri esse arbitrî | |
| terminos! Quomodo ad id finiendum satis valeo ad quod | |
| prohibendum parum valui, cum facilius sit excludere quam | 5 |
| admissa conprimere? | |
| Quidam ita distinxerunt ut dicerent, 'temperans ac pru- | 14.1 |
| dens positione quidem mentis et habitu tranquillus est, | |
| eventu non est. Nam, quantum ad habitum mentis suae, non | |
| perturbatur nec contristatur nec timet, sed multae extrin- | |
| secus causae incidunt quae illi perturbationem adferant.' | 5 |
| Tale est quod volunt dicere: iracundum quidem illum non | 15.1 |
| esse, irasci tamen aliquando; et timidum quidem non esse, | |
| timere tamen aliquando, id est vitio timoris carere, adfectu | |
| non carere. Quod si recipitur, usu frequenti timor transibit | |
| in vitium, et ira in animum admissa habitum illum ira carentis | 5 |
| animi retexet. Praeterea si non contemnit venientes extrin- | 16.1 |
| secus causas et aliquid timet, cum fortiter eundum erit | |
| adversus tela, ignes, pro patria, legibus, libertate, cunctanter | |
| exibit et animo recedente. Non cadit autem in sapientem | |
| haec diversitas mentis. Illud praeterea iudico observandum, | 17.1 |
| ne duo quae separatim probanda sunt misceamus; per se | |
| enim colligitur unum bonum esse quod honestum, per se | |
| rursus ad vitam beatam satis esse virtutem. Si unum bonum | |
| est quod honestum, omnes concedunt ad beate vivendum | 5 |
| sufficere virtutem; e contrario non remittetur, si beatum | |
| sola virtus facit, unum bonum esse quod honestum est. Xeno- | 18.1 |
| crates et Speusippus putant beatum vel sola virtute fieri | |
| posse, non tamen unum bonum esse quod honestum est. | |
| Epicurus quoque iudicat, cum virtutem habeat, beatum | |
| esse, sed ipsam virtutem non satis esse ad beatam vitam, quia | 5 |
| beatum efficiat voluptas quae ex virtute est, non ipsa vir- | |
| tus. Inepta distinctio: idem enim negat umquam virtutem | |
| esse sine voluptate. Ita si ei iuncta semper est atque insepara- | |
| bilis, et sola satis est; habet enim secum voluptatem, sine | |
| qua non est etiam cum sola est. Illud autem absurdum est, | 19.1 |
| quod dicitur beatum quidem futurum vel sola virtute, non | |
| futurum autem perfecte beatum; quod quemadmodum | |
| fieri possit non reperio. Beata enim vita bonum in se per- | |
| fectum habet, inexsuperabile; quod si est, perfecte beata est. | 5 |
| Si deorum vita nihil habet maius aut melius, beata autem vita | |
| divina est, nihil habet in quod amplius possit attolli. Praeter- | 20.1 |
| ea, si beata vita nullius est indigens, omnis beata vita | |
| perfecta est eademque est et beata et beatissima. Numquid | |
| dubitas quin beata vita summum bonum sit? ergo si sum- | |
| mum bonum habet, summe beata est. Quemadmodum sum- | 5 |
| mum bonum adiectionem non recipit (quid enim supra | |
| summum erit?), ita ne beata quidem vita, quae sine summo | |
| bono non est. Quod si aliquem 'magis' beatum induxeris, | |
| induces et 'multo magis'; innumerabilia discrimina summi | |
| boni facies, cum summum bonum intellegam quod supra se | 10 |
| gradum non habet. Si est aliquis minus beatus quam alius, | 21.1 |
| sequitur ut hic alterius vitam beatioris magis concupiscat quam | |
| suam; beatus autem nihil suae praefert. Utrumlibet ex his | |
| incredibile est, aut aliquid beato restare quod esse quam | |
| quod est malit, aut id illum non malle quod illo melius est. | 5 |
| Utique enim quo prudentior est, hoc magis se ad id quod est | |
| optimum extendet et id omni modo consequi cupiet. Quo- | |
| modo autem beatus est qui cupere etiamnunc potest, immo | |
| qui debet? | |
| Dicam quid sit ex quo veniat hic error: nesciunt beatam | 22.1 |
| vitam unam esse. In optimo illam statu ponit qualitas sua, | |
| non magnitudo; itaque in aequo est longa et brevis, diffusa | |
| et angustior, in multa loca multasque partes distributa et in | |
| unum coacta. Qui illam numero aestimat et mensura et parti- | 5 |
| bus, id illi quod habet eximium eripit. Quid autem est in | |
| beata vita eximium? quod plena est. Finis, ut puto, edendi | 23.1 |
| bibendique satietas est. Hic plus edit, ille minus: quid refert? | |
| uterque iam satur est. Hic plus bibit, ille minus: quid refert? | |
| uterque non sitit. Hic pluribus annis vixit, hic paucioribus: | |
| nihil interest si tam illum multi anni beatum fecerunt quam | 5 |
| hunc pauci. Ille quem tu minus beatum vocas non est beatus: | |
| non potest hoc nomen inminui. | |
| 'Qui fortis est sine timore est; qui sine timore est sine | 24.1 |
| tristitia est; qui sine tristitia est beatus est.' | |
| Nostrorum haec interrogatio est. Adversus hanc sic respon- | |
| dere conantur: falsam nos rem et controversiosam pro con- | |
| fessa vindicare, eum qui fortis est sine timore esse. 'Quid | 5 |
| ergo?' inquit 'fortis inminentia mala non timebit? istuc | |
| dementis alienatique, non fortis est. Ille vero' inquit 'mode- | |
| ratissime timet, sed in totum extra metum non est.' Qui hoc | 25.1 |
| dicunt rursus in idem revolvuntur, ut illis virtutum loco sint | |
| minora vitia; nam qui timet quidem, sed rarius et minus, non | |
| caret malitia, sed leviore vexatur. 'At enim dementem puto | |
| qui mala inminentia non extimescit.' Verum est quod dicis, | 5 |
| si mala sunt; sed si scit mala illa non esse et unam tantum | |
| turpitudinem malum iudicat, debebit secure pericula aspicere | |
| et aliis timenda contemnere. Aut si stulti et amentis est mala | |
| non timere, quo quis prudentior est, hoc timebit magis. 'Ut | 26.1 |
| vobis' inquit 'videtur, praebebit se periculis fortis.' Minime: | |
| non timebit illa sed vitabit; cautio illum decet, timor non | |
| decet. 'Quid ergo?' inquit 'mortem, vincula, ignes, alia tela | |
| fortunae non timebit?' Non; scit enim illa non esse mala sed | 5 |
| videri; omnia ista humanae vitae formidines putat. Describe | 27.1 |
| captivitatem, verbera, catenas, egestatem et membrorum | |
| lacerationes vel per morbum vel per iniuriam et quidquid | |
| aliud adtuleris: inter lymphatos metus numerat. Ista timidis | |
| timenda sunt. An id existimas malum ad quod aliquando | 5 |
| nobis nostra sponte veniendum est? Quaeris quid sit malum? | 28.1 |
| cedere iis quae mala vocantur et illis libertatem suam dedere, | |
| pro qua cuncta patienda sunt: perit libertas nisi illa con- | |
| temnimus quae nobis iugum inponunt. Non dubitarent quid | |
| conveniret forti viro si scirent quid esset fortitudo. Non est | 5 |
| enim inconsulta temeritas nec periculorum amor nec formi- | |
| dabilium adpetitio: scientia est distinguendi quid sit malum | |
| et quid non sit. Diligentissima in tutela sui fortitudo est et | |
| eadem patientissima eorum quibus falsa species malorum est. | |
| 'Quid ergo? si ferrum intentatur cervicibus viri fortis, si | 29.1 |
| pars subinde alia atque alia suffoditur, si viscera sua in sinu | |
| suo vidit, si ex intervallo, quo magis tormenta sentiat, | |
| repetitur et per adsiccata vulnera recens demittitur sanguis, | |
| non timet? istum tu dices nec dolere?' Iste vero dolet | 5 |
| (sensum enim hominis nulla exuit virtus), sed non timet: | |
| invictus ex alto dolores suos spectat. Quaeris quis tunc ani- | |
| mus illi sit? qui aegrum amicum adhortantibus. | |
| 'Quod malum est nocet; quod nocet deteriorem facit; | 30.1 |
| dolor et paupertas deteriorem non faciunt; ergo mala non | |
| sunt.' | |
| 'Falsum est' inquit 'quod proponitis; non enim, si quid | |
| nocet, etiam deteriorem facit. Tempestas et procella nocet | 5 |
| gubernatori, non tamen illum deteriorem facit.' Quidam e | 31.1 |
| Stoicis ita adversus hoc respondent: deteriorem fieri guber- | |
| natorem tempestate ac procella, quia non possit id quod | |
| proposuit efficere nec tenere cursum suum; deteriorem illum | |
| in arte sua non fieri, in opere fieri. Quibus Peripateticus | 5 |
| 'ergo' inquit 'et sapientem deteriorem faciet paupertas, dolor, | |
| et quidquid aliud tale fuerit; virtutem enim illi non eripiet, | |
| sed opera eius inpediet'. Hoc recte diceretur nisi dissimilis | 32.1 |
| esset gubernatoris condicio et sapientis. Huic enim proposi- | |
| tum est in vita agenda non utique quod temptat efficere, sed | |
| omnia recte facere: gubernatori propositum est utique navem | |
| in portum perducere. Artes ministrae sunt, praestare debent | 5 |
| quod promittunt, sapientia domina rectrixque est; artes ser- | |
| viunt vitae, sapientia imperat. | |
| Ego aliter respondendum iudico: nec artem gubernatoris | 33.1 |
| deteriorem ulla tempestate fieri nec ipsam administrationem | |
| artis. Gubernator tibi non felicitatem promisit sed utilem | |
| operam et navis regendae scientiam; haec eo magis apparet | |
| quo illi magis aliqua fortuita vis obstitit. Qui hoc potuit | 5 |
| dicere, 'Neptune, numquam hanc navem nisi rectam', arti | |
| satis fecit: tempestas non opus gubernatoris inpedit sed | |
| successum. 'Quid ergo?' inquit 'non nocet gubernatori ea | 34.1 |
| res quae illum tenere portum vetat, quae conatus eius inritos | |
| efficit, quae aut refert illum aut detinet et exarmat?' Non | |
| tamquam gubernatori, sed tamquam naviganti nocet: alio- | |
| qui <gubernator ille non est.> Gubernatoris artem adeo non | 5 |
| inpedit ut ostendat; tranquillo enim, ut aiunt, quilibet | |
| gubernator est. Navigio ista obsunt, non rectori eius, qua | |
| rector est. Duas personas habet gubernator, alteram com- | 35.1 |
| munem cum omnibus qui eandem conscenderunt navem: | |
| ipse quoque vector est; alteram propriam: gubernator est. | |
| Tempestas tamquam vectori nocet, non tamquam guber- | |
| natori. Deinde gubernatoris ars alienum bonum est: ad eos | 36.1 |
| quos vehit pertinet, quomodo medici ad eos quos curat: | |
| <sapientis> commune bonum est: <est> et eorum cum quibus | |
| vivit et proprium ipsius. Itaque gubernatori fortasse noceatur | |
| cuius ministerium aliis promissum tempestate inpeditur: | 5 |
| sapienti non nocetur a paupertate, non a dolore, non ab aliis | 37.1 |
| tempestatibus vitae. Non enim prohibentur opera eius omnia, | |
| sed tantum ad alios pertinentia: ipse semper in actu est, in | |
| effectu tunc maximus cum illi fortuna se opposuit; tunc enim | |
| ipsius sapientiae negotium agit, quam diximus et alienum | 5 |
| bonum esse et suum. | |
| Praeterea ne aliis quidem tunc prodesse prohibetur cum | 38.1 |
| illum aliquae necessitates premunt. Propter paupertatem | |
| prohibetur docere quemadmodum tractanda res publica sit, | |
| at illud docet, quemadmodum sit tractanda paupertas. Per | |
| totam vitam opus eius extenditur. Ita nulla fortuna, nulla res | 5 |
| actus sapientis excludit; id enim ipsum agit quo alia agere | |
| prohibetur. Ad utrosque casus aptatus est: bonorum rector | |
| est, malorum victor. Sic, inquam, se exercuit ut virtutem tam | 39.1 |
| in secundis quam in adversis exhiberet nec materiam eius | |
| sed ipsam intueretur; itaque nec paupertas illum nec dolor | |
| nec quidquid aliud inperitos avertit et praecipites agit pro- | |
| hibet. Tu illum premi putas malis? utitur. Non ex ebore | 40.1 |
| tantum Phidias sciebat facere simulacra; faciebat ex aere. | |
| Si marmor illi, si adhuc viliorem materiam obtulisses, | |
| fecisset quale ex illa fieri optimum posset. Sic sapiens virtu- | |
| tem, si licebit, in divitiis explicabit, si minus, in paupertate; | 5 |
| si poterit, in patria, si minus, in exilio; si poterit, imperator, si | |
| minus, miles; si poterit, integer, si minus, debilis. Quamcum- | |
| que fortunam acceperit, aliquid ex illa memorabile efficiet. | |
| Certi sunt domitores ferarum qui saevissima animalia et ad | 41.1 |
| occursum expavescenda hominem pati subigunt nec asperi- | |
| tatem excussisse contenti usque in contubernium mitigant: | |
| leonis faucibus magister manum insertat, osculatur tigrim | |
| suus custos, elephantum minimus Aethiops iubet subsidere | 5 |
| in genua et ambulare per funem. Sic sapiens artifex est | |
| domandi mala: dolor, egestas, ignominia, carcer, exilium | |
| ubique horrenda, cum ad hunc pervenere, mansueta sunt. | |
| Vale. |