| LIBER VNDECIMVS | |
| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Itinera ista quae segnitiam mihi excutiunt et valetudini | 84.1.1 |
| meae prodesse iudico et studiis. Quare valetudinem adiuvent | |
| vides: cum pigrum me et neglegentem corporis litterarum | |
| amor faciat, aliena opera exerceor. Studio quare prosint | |
| indicabo: a lectionibus <non> recessi. Sunt autem, ut existimo, | 5 |
| necessariae, primum ne sim me uno contentus, deinde ut, | |
| cum ab aliis quaesita cognovero, tum et de inventis iudicem | |
| et cogitem de inveniendis. Alit lectio ingenium et studio | |
| fatigatum, non sine studio tamen, reficit. Nec scribere tantum | 2.1 |
| nec tantum legere debemus: altera res contristabit vires et | |
| exhauriet (de stilo dico), altera solvet ac diluet. Invicem hoc | |
| et illo commeandum est et alterum altero temperandum, ut | |
| quidquid lectione collectum est stilus redigat in corpus. Apes, | 3.1 |
| ut aiunt, debemus imitari, quae vagantur et flores ad mel | |
| faciendum idoneos carpunt, deinde quidquid attulere dis- | |
| ponunt ac per favos digerunt et, ut Vergilius noster ait, | |
| liquentia mella | 5 |
| stipant et dulci distendunt nectare cellas. | |
| De illis non satis constat utrum sucum ex floribus ducant qui | 4.1 |
| protinus mel sit, an quae collegerunt in hunc saporem mixtura | |
| quadam et proprietate spiritus sui mutent. Quibusdam enim | |
| placet non faciendi mellis scientiam esse illis sed colligendi. | |
| Aiunt inveniri apud Indos mel in arundinum foliis, quod aut | 5 |
| ros illius caeli aut ipsius arundinis umor dulcis et pinguior | |
| gignat; in nostris quoque herbis vim eandem sed minus | |
| manifestam et notabilem poni, quam persequatur et contra- | |
| hat animal huic rei genitum. Quidam existimant conditura | |
| et dispositione in hanc qualitatem verti quae ex tenerrimis | 10 |
| virentium florentiumque decerpserint, non sine quodam, ut | |
| ita dicam, fermento, quo in unum diversa coalescunt. | |
| Sed ne ad aliud quam de quo agitur abducar, nos quoque | 5.1 |
| has apes debemus imitari et quaecumque ex diversa lectione | |
| congessimus separare (melius enim distincta servantur), deinde | |
| adhibita ingenii nostri cura et facultate in unum saporem | |
| varia illa libamenta confundere, ut etiam si apparuerit unde | 5 |
| sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum est | |
| appareat. Quod in corpore nostro videmus sine ulla opera | |
| nostra facere naturam (alimenta quae accepimus, quamdiu | 6.1 |
| in sua qualitate perdurant et solida innatant stomacho, onera | |
| sunt; at cum ex eo quod erant mutata sunt, tunc demum in | |
| vires et in sanguinem transeunt), idem in his quibus aluntur | |
| ingenia praestemus, ut quaecumque hausimus non patiamur | 5 |
| integra esse, ne aliena sint. Concoquamus illa; alioqui in | 7.1 |
| memoriam ibunt, non in ingenium. Adsentiamur illis fideliter | |
| et nostra faciamus, ut unum quiddam fiat ex multis, sicut | |
| unus numerus fit ex singulis cum minores summas et dissi- | |
| dentes conputatio una conprendit. Hoc faciat animus noster: | 5 |
| omnia quibus est adiutus abscondat, ipsum tantum ostendat | |
| quod effecit. Etiam si cuius in te comparebit similitudo quem | 8.1 |
| admiratio tibi altius fixerit, similem esse te volo quomodo | |
| filium, non quomodo imaginem: imago res mortua est. 'Quid | |
| ergo? non intellegetur cuius imiteris orationem? cuius argu- | |
| mentationem? cuius sententias?' Puto aliquando ne intellegi | 5 |
| quidem posse, si magni vir ingenii omnibus quae ex quo | |
| voluit exemplari traxit formam suam inpressit, ut in unitatem | |
| illa conpetant. Non vides quam multorum vocibus chorus | 9.1 |
| constet? unus tamen ex omnibus redditur. Aliqua illic acuta | |
| est, aliqua gravis, aliqua media; accedunt viris feminae, inter- | |
| ponuntur tibiae: singulorum illic latent voces, omnium | |
| apparent. De choro dico quem veteres philosophi noverant: | 10.1 |
| in commissionibus nostris plus cantorum est quam in theatris | |
| olim spectatorum fuit. Cum omnes vias ordo canentium | |
| implevit et cavea aeneatoribus cincta est et ex pulpito omne | |
| tibiarum genus organorumque consonuit, fit concentus ex | 5 |
| dissonis. Talem animum esse nostrum volo: multae in illo | |
| artes, multa praecepta sint, multarum aetatum exempla, | |
| sed in unum conspirata. | |
| 'Quomodo' inquis 'hoc effici poterit?' Adsidua intentione: | 11.1 |
| si nihil egerimus nisi ratione suadente, nihil vitaverimus nisi | |
| ratione suadente. Hanc si audire volueris, dicet tibi: relinque | |
| ista iamdudum ad quae discurritur; relinque divitias, aut | |
| periculum possidentium aut onus; relinque corporis atque | 5 |
| animi voluptates, molliunt et enervant; relinque ambitum, | |
| tumida res est, vana, ventosa, nullum habet terminum, tam | |
| sollicita est ne quem ante se videat quam ne secum, laborat | |
| invidia et quidem duplici. Vides autem quam miser sit si is | |
| cui invidetur et invidet. Intueris illas potentium domos, illa | 12.1 |
| tumultuosa rixa salutantium limina? multum habent con- | |
| tumeliarum ut intres, plus cum intraveris. Praeteri istos | |
| gradus divitum et magno adgestu suspensa vestibula: non in | |
| praerupto tantum istic stabis sed in lubrico. Huc potius te ad | 5 |
| sapientiam derige, tranquillissimasque res eius et simul | |
| amplissimas pete. Quaecumque videntur eminere in rebus | 13.1 |
| humanis, quamvis pusilla sint et comparatione humillimorum | |
| exstent, per difficiles tamen et arduos tramites adeuntur. | |
| Confragosa in fastigium dignitatis via est; at si conscendere | |
| hunc verticem libet, cui se fortuna summisit, omnia quidem | 5 |
| sub te quae pro excelsissimis habentur aspicies, sed tamen | |
| venies ad summa per planum. Vale. |