| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Singulos dies tibi meos et quidem totos indicari iubes: | 83.1.1 |
| bene de me iudicas si nihil esse in illis putas quod abscondam. | |
| Sic certe vivendum est tamquam in conspectu vivamus, sic | |
| cogitandum tamquam aliquis in pectus intimum introspicere | |
| possit: et potest. Quid enim prodest ab homine aliquid esse | 5 |
| secretum? nihil deo clusum est; interest animis nostris et | |
| cogitationibus medius intervenit—sic 'intervenit' dico tam- | |
| quam aliquando discedat. Faciam ergo quod iubes, et quid | 2.1 |
| agam et quo ordine libenter tibi scribam. Observabo me | |
| protinus et, quod est utilissimum, diem meum recognoscam. | |
| Hoc nos pessimos facit, quod nemo vitam suam respicit; | |
| quid facturi simus cogitamus, et id raro, quid fecerimus non | 5 |
| cogitamus; atqui consilium futuri ex praeterito venit. | |
| Hodiernus dies solidus est, nemo ex illo quicquam mihi | 3.1 |
| eripuit; totus inter stratum lectionemque divisus est; mini- | |
| mum exercitationi corporis datum, et hoc nomine ago | |
| gratias senectuti: non magno mihi constat. Cum me movi, | |
| lassus sum; hic autem est exercitationis etiam fortissimis | 5 |
| finis. Progymnastas meos quaeris? unus mihi sufficit Pharius, | 4.1 |
| puer, ut scis, amabilis, sed mutabitur: iam aliquem tenerio- | |
| rem quaero. Hic quidem ait nos eandem crisin habere, quia | |
| utrique dentes cadunt. Sed iam vix illum adsequor currentem | |
| et intra paucissimos dies non potero: vide quid exercitatio | 5 |
| cotidiana proficiat. Cito magnum intervallum fit inter duos | |
| in diversum euntes: eodem tempore ille ascendit, ego de- | |
| scendo, nec ignoras quanto ex his velocius alterum fiat. | |
| Mentitus sum; iam enim aetas nostra non descendit sed | |
| cadit. Quomodo tamen hodiernum certamen nobis cesserit | 5.1 |
| quaeris? quod raro cursoribus evenit, hieran fecimus. Ab | |
| hac fatigatione magis quam exercitatione in frigidam descen- | |
| di: hoc apud me vocatur parum calda. Ille tantus psychro- | |
| lutes, qui kalendis Ianuariis euripum salutabam, qui anno | 5 |
| novo quemadmodum legere, scribere, dicere aliquid, sic | |
| auspicabar in Virginem desilire, primum ad Tiberim trans- | |
| tuli castra, deinde ad hoc solium quod, cum fortissimus sum | |
| et omnia bona fide fiunt, sol temperat: non multum mihi ad | |
| balneum superest. Panis deinde siccus et sine mensa pran- | 6.1 |
| dium, post quod non sunt lavandae manus. Dormio mini- | |
| mum. Consuetudinem meam nosti: brevissimo somno utor | |
| et quasi interiungo; satis est mihi vigilare desisse; aliquando | |
| dormisse me scio, aliquando suspicor. Ecce circensium obstre- | 7.1 |
| pit clamor; subita aliqua et universa voce feriuntur aures | |
| meae, nec cogitationem meam excutiunt, ne interrumpunt | |
| quidem. Fremitum patientissime fero; multae voces et in | |
| unum confusae pro fluctu mihi sunt aut vento silvam verbe- | 5 |
| rante et ceteris sine intellectu sonantibus. | |
| Quid ergo est nunc cui animum adiecerim? dicam. Super- | 8.1 |
| est ex hesterno mihi cogitatio quid sibi voluerint prudentis- | |
| simi viri qui rerum maximarum probationes levissimas et | |
| perplexas fecerint, quae ut sint verae, tamen mendacio si- | |
| miles sunt. Vult nos ab ebrietate deterrere Zenon, vir maxi- | 9.1 |
| mus, huius sectae fortissimae ac sanctissimae conditor. Audi | |
| ergo quemadmodum colligat virum bonum non futurum | |
| ebrium: 'ebrio secretum sermonem nemo committit, viro | |
| autem bono committit; ergo vir bonus ebrius non erit'. | 5 |
| Quemadmodum opposita interrogatione simili derideatur | |
| adtende (satis enim est unam ponere ex multis): 'dormienti | |
| nemo secretum sermonem committit, viro autem bono | |
| committit; vir bonus ergo non dormit'. Quo uno modo | 10.1 |
| potest Posidonius Zenonis nostri causam agit, sed ne sic | |
| quidem, ut existimo, agi potest. Ait enim 'ebrium' duobus | |
| modis dici, altero cum aliquis vino gravis est et inpos sui, | |
| altero si solet ebrius fieri et huic obnoxius vitio est; hunc a | 5 |
| Zenone dici qui soleat fieri ebrius, non qui sit; huic autem | |
| neminem commissurum arcana quae per vinum eloqui possit. | |
| Quod est falsum; prima enim illa interrogatio conplectitur | 11.1 |
| eum qui est ebrius, non eum qui futurus est. Plurimum | |
| enim interesse concedes et inter ebrium et ebriosum: potest | |
| et qui ebrius est tunc primum esse nec habere hoc vitium, | |
| et qui ebriosus est saepe extra ebrietatem esse; itaque id | 5 |
| intellego quod significari verbo isto solet, praesertim cum ab | |
| homine diligentiam professo ponatur et verba examinante. | |
| Adice nunc quod, si hoc intellexit Zenon et nos intellegere | |
| noluit, ambiguitate verbi quaesiit locum fraudi, quod facien- | |
| dum non est ubi veritas quaeritur. Sed sane hoc senserit: | 12.1 |
| quod sequitur falsum est, ei qui soleat ebrius fieri non | |
| committi sermonem secretum. Cogita enim quam multis | |
| militibus non semper sobriis et imperator et tribunus et | |
| centurio tacenda mandaverint. De illa C. Caesaris caede, | 5 |
| illius dico qui superato Pompeio rem publicam tenuit, tam | |
| creditum est Tillio Cimbro quam C. Cassio. Cassius tota vita | |
| aquam bibit, Tillius Cimber et nimius erat in vino et scorda- | |
| lus. In hanc rem iocatus est ipse: 'ego' inquit 'quemquam | |
| feram, qui vinum ferre non possum?'. | 10 |
| Sibi quisque nunc nominet eos quibus scit et vinum male | 13.1 |
| credi et sermonem bene; unum tamen exemplum quod | |
| occurrit mihi referam, ne intercidat. Instruenda est enim vita | |
| exemplis inlustribus, nec semper confugiamus ad vetera. | |
| L. Piso, urbis custos, ebrius ex quo semel factus est fuit. | 14.1 |
| Maiorem noctis partem in convivio exigebat; usque in horam | |
| sextam fere dormiebat: hoc eius erat matutinum. Officium | |
| tamen suum, quo tutela urbis continebatur, diligentissime | |
| administravit. Huic et divus Augustus dedit secreta mandata, | 5 |
| cum illum praeponeret Thraciae, quam perdomuit, et Tibe- | |
| rius proficiscens in Campaniam, cum multa in urbe et suspecta | |
| relinqueret et invisa. Puto, quia bene illi cesserat Pisonis | 15.1 |
| ebrietas, postea Cossum fecit urbis praefectum, virum gravem, | |
| moderatum, sed mersum vino et madentem, adeo ut ex senatu | |
| aliquando, in quem e convivio venerat, oppressus inexcitabili | |
| somno tolleretur. Huic tamen Tiberius multa sua manu scri- | 5 |
| psit quae committenda ne ministris quidem suis iudicabat: nul- | |
| lum Cosso aut privatum secretum aut publicum elapsum est. | |
| Itaque declamationes istas de medio removeamus: 'non | 16.1 |
| est animus in sua potestate ebrietate devinctus: quemadmo- | |
| dum musto dolia ipsa rumpuntur et omne quod in imo iacet | |
| in summam partem vis caloris eiectat, sic vino exaestuante | |
| quidquid in imo iacet abditum effertur et prodit in medium. | 5 |
| Onerati mero quemadmodum non continent cibum vino | |
| redundante, ita ne secretum quidem; quod suum alienumque | |
| est pariter effundunt.' Sed quamvis hoc soleat accidere, ita et | 17.1 |
| illud solet, ut cum iis quos sciamus libentius bibere de rebus | |
| necessariis deliberemus; falsum ergo est hoc quod patrocinii | |
| loco ponitur, ei qui soleat ebrius fieri non dari tacitum. | |
| Quanto satius est aperte accusare ebrietatem et vitia eius | 5 |
| exponere, quae etiam tolerabilis homo vitaverit, nedum | |
| perfectus ac sapiens, cui satis est sitim extinguere, qui, etiam | |
| si quando hortata est hilaritas aliena causa producta longius, | |
| tamen citra ebrietatem resistit. Nam de illo videbimus, an | 18.1 |
| sapientis animus nimio vino turbetur et faciat ebriis solita: | |
| interim, si hoc colligere vis, virum bonum non debere ebrium | |
| fieri, cur syllogismis agis? Dic quam turpe sit plus sibi in- | |
| gerere quam capiat et stomachi sui non nosse mensuram, | 5 |
| quam multa ebrii faciant quibus sobrii erubescant, nihil aliud | |
| esse ebrietatem quam voluntariam insaniam. Extende in | |
| plures dies illum ebrii habitum: numquid de furore dubitabis? | |
| nunc quoque non est minor sed brevior. Refer Alexandri Ma- | 19.1 |
| cedonis exemplum, qui Clitum carissimum sibi ac fidelissi- | |
| mum inter epulas transfodit et intellecto facinore mori voluit, | |
| certe debuit. Omne vitium ebrietas et incendit et detegit, | |
| obstantem malis conatibus verecundiam removet; plures | 5 |
| enim pudore peccandi quam bona voluntate prohibitis | |
| abstinent. Ubi possedit animum nimia vis vini, quidquid mali | 20.1 |
| latebat emergit. Non facit ebrietas vitia sed protrahit: tunc | |
| libidinosus ne cubiculum quidem expectat, sed cupiditatibus | |
| suis quantum petierunt sine dilatione permittit; tunc in- | |
| pudicus morbum profitetur ac publicat; tunc petulans non | 5 |
| linguam, non manum continet. Crescit insolenti superbia, | |
| crudelitas saevo, malignitas livido; omne vitium laxatur et | |
| prodit. Adice illam ignorationem sui, dubia et parum expla- | 21.1 |
| nata verba, incertos oculos, gradum errantem, vertiginem | |
| capitis, tecta ipsa mobilia velut aliquo turbine circumagente | |
| totam domum, stomachi tormenta cum effervescit merum ac | |
| viscera ipsa distendit. Tunc tamen utcumque tolerabile est, | 5 |
| dum illi vis sua est: quid cum somno vitiatur et quae ebrietas | |
| fuit cruditas facta est? Cogita quas clades ediderit publica | 22.1 |
| ebrietas: haec acerrimas gentes bellicosasque hostibus tradidit, | |
| haec multorum annorum pertinaci bello defensa moenia | |
| patefecit, haec contumacissimos et iugum recusantes in | |
| alienum egit arbitrium, haec invictos acie mero domuit. | 5 |
| Alexandrum, cuius modo feci mentionem, tot itinera, tot | 23.1 |
| proelia, tot hiemes per quas victa temporum locorumque | |
| difficultate transierat, tot flumina ex ignoto cadentia, tot | |
| maria tutum dimiserunt: intemperantia bibendi et ille | |
| Herculaneus ac fatalis scyphus condidit. Quae gloria est | 24.1 |
| capere multum? cum penes te palma fuerit et propinationes | |
| tuas strati somno ac vomitantes recusaverint, cum superstes | |
| toti convivio fueris, cum omnes viceris virtute magnifica et | |
| nemo vini tam capax fuerit, vinceris a dolio. M. Antonium, | 25.1 |
| magnum virum et ingeni nobilis, quae alia res perdidit et in | |
| externos mores ac vitia non Romana traiecit quam ebrietas | |
| nec minor vino Cleopatrae amor? Haec illum res hostem rei | |
| publicae, haec hostibus suis inparem reddidit; haec crudelem | 5 |
| fecit, cum capita principum civitatis cenanti referrentur, | |
| cum inter apparatissimas epulas luxusque regales ora ac | |
| manus proscriptorum recognosceret, cum vino gravis sitiret | |
| tamen sanguinem. Intolerabile erat quod ebrius fiebat cum | |
| haec faceret: quanto intolerabilius quod haec in ipsa ebrietate | 10 |
| faciebat! Fere vinolentiam crudelitas sequitur; vitiatur enim | 26.1 |
| exasperaturque sanitas mentis. Quemadmodum <morosos> | |
| difficilesque faciunt diutini morbi et ad minimam rabidos | |
| offensionem, ita ebrietates continuae efferant animos; nam | |
| cum saepe apud se non sint, consuetudo insaniae durat et | 5 |
| vitia vino concepta etiam sine illo valent. | |
| Dic ergo quare sapiens non debeat ebrius fieri; deformita- | 27.1 |
| tem rei et inportunitatem ostende rebus, non verbis. Quod | |
| facillimum est, proba istas quae voluptates vocantur, ubi | |
| transcenderunt modum, poenas esse. Nam si illud argumen- | |
| taberis, sapientem multo vino non inebriari et retinere re- | 5 |
| ctum tenorem etiam si temulentus sit, licet colligas nec veneno | |
| poto moriturum nec sopore sumpto dormiturum nec elleboro | |
| accepto quidquid in visceribus haerebit eiecturum deiectu- | |
| rumque. Sed si temptantur pedes, lingua non constat, quid est | |
| quare illum existimes in parte sobrium esse, in parte ebrium? | 10 |
| Vale. |