| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Desii iam de te esse sollicitus. 'Quem' inquis 'deorum | 82.1.1 |
| sponsorem accepisti?' Eum scilicet qui neminem fallit, | |
| animum recti ac boni amatorem. In tuto pars tui melior est. | |
| Potest fortuna tibi iniuriam facere: quod ad rem magis | |
| pertinet, non timeo ne tu facias tibi. I qua ire coepisti et in | 5 |
| isto te vitae habitu compone placide, non molliter. Male | 2.1 |
| mihi esse malo quam molliter—<'male'> nunc sic excipe | |
| quemadmodum a populo solet dici: dure, aspere, laboriose. | |
| Audire solemus sic quorundam vitam laudari quibus in- | |
| videtur: 'molliter vivit'; hoc dicunt, 'mollis est'. Paulatim | 5 |
| enim effeminatur animus atque in similitudinem otii sui et | |
| pigritiae in qua iacet solvitur. Quid ergo? viro non vel | |
| obrigescere satius est? * * * deinde idem delicati timent, | |
| [morti] cui vitam suam fecere similem. Multum interest inter | |
| otium et conditivum. 'Quid ergo?' inquis 'non satius est vel | 3.1 |
| sic iacere quam in istis officiorum verticibus volutari?' | |
| Utraque res detestabilis est, et contractio et torpor. Puto, | |
| aeque qui in odoribus iacet mortuus est quam qui rapitur | |
| unco; otium sine litteris mors est et hominis vivi sepultura. | 5 |
| Quid deinde prodest secessisse? tamquam non trans maria nos | 4.1 |
| sollicitudinum causae persequantur. Quae latebra est in | |
| quam non intret metus mortis? quae tam emunita et in | |
| altum subducta vitae quies quam non dolor territet? quacum- | |
| que te abdideris, mala humana circumstrepent. Multa extra | 5 |
| sunt quae circumeunt nos quo aut fallant aut urgeant, multa | |
| intus quae in media solitudine exaestuant. Philosophia | 5.1 |
| circumdanda est, inexpugnabilis murus, quem fortuna mul- | |
| tis machinis lacessitum non transit. In insuperabili loco | |
| stat animus qui externa deseruit et arce se sua vindicat; | |
| infra illum omne telum cadit. Non habet, ut putamus, | 5 |
| fortuna longas manus: neminem occupat nisi haerentem sibi. | |
| Itaque quantum possumus ab illa resiliamus; quod sola | 6.1 |
| praestabit sui naturaeque cognitio. Sciat quo iturus sit, unde | |
| ortus, quod illi bonum, quod malum sit, quid petat, quid | |
| evitet, quae sit illa ratio quae adpetenda ac fugienda dis- | |
| cernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum | 5 |
| saexitia conpescitur. Haec quidam putant ipsos etiam sine | 7.1 |
| philosophia repressisse; sed cum securos aliquis casus expertus | |
| est, exprimitur sera confessio; magna verba excidunt cum | |
| tortor poposcit manum, cum mors propius accessit. Possis | |
| illi dicere, 'facile provocabas mala absentia: ecce dolor, | 5 |
| quem tolerabilem esse dicebas, ecce mors, quam contra | |
| multa animose locutus es; sonant flagella, gladius micat; | |
| nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo'. | |
| Faciet autem illud firmum adsidua meditatio, si non verba | 8.1 |
| exercueris sed animum, si contra mortem te praeparaveris, | |
| adversus quam non exhortabitur nec attollet qui cavillationi- | |
| bus tibi persuadere temptaverit mortem malum non esse. | |
| Libet enim, Lucili, virorum optime, ridere ineptias Graecas, | 5 |
| quas nondum, quamvis mirer, excussi. Zenon noster hac | 9.1 |
| conlectione utitur: 'nullum malum gloriosum est; mors au- | |
| tem gloriosa est; mors ergo non est malum'. Profecisti! | |
| liberatus sum metu; post hoc non dubitabo porrigere cer- | |
| vicem. Non vis severius loqui nec morituro risum movere? | 5 |
| Non mehercules facile tibi dixerim utrum ineptior fuerit qui | |
| se hac interrogatione iudicavit mortis metum extinguere, an | |
| qui hoc, tamquam ad rem pertineret, conatus est solvere. | |
| Nam et ipse interrogationem contrariam opposuit ex eo | 10.1 |
| natam quod mortem inter indifferentia ponimus, quae | |
| ἀδιάφορα Graeci vocant. 'Nihil' inquit 'indifferens gloriosum | |
| est; mors autem gloriosum est; ergo mors non est indifferens.' | |
| Haec interrogatio vides ubi obrepat: mors non est gloriosa, | 5 |
| sed fortiter mori gloriosum est. Et cum dicis 'indifferens | |
| nihil gloriosum est', concedo tibi ita ut dicam nihil gloriosum | |
| esse nisi circa indifferentia; tamquam indifferentia esse dico | |
| (id est nec bona nec mala) morbum, dolorem, paupertatem, | |
| exilium, mortem. Nihil horum per se gloriosum est, nihil | 11.1 |
| tamen sine his. Laudatur enim non paupertas, sed ille quem | |
| paupertas non summittit nec incurvat; laudatur non exilium, | |
| sed ille [Rutilius] qui fortiore vultu in exilium iit quam | |
| misisset; laudatur non dolor, sed ille quem nihil coegit dolor; | 5 |
| nemo mortem laudat, sed eum cuius mors ante abstulit | |
| animum quam conturbavit. Omnia ista per se non sunt | 12.1 |
| honesta nec gloriosa, sed quidquid ex illis virtus adiit tracta- | |
| vitque honestum et gloriosum facit: illa in medio posita sunt. | |
| Interest utrum malitia illis an virtus manum admoverit; mors | |
| enim illa quae in Catone gloriosa est in Bruto statim turpis est | 5 |
| et erubescenda. Hic est enim Brutus qui, cum periturus | |
| mortis moras quaereret, ad exonerandum ventrem secessit | |
| et evocatus ad mortem iussusque praebere cervicem, 'prae- | |
| bebo', inquit 'ita vivam'. Quae dementia est fugere cum retro | |
| ire non possis! 'Praebebo', inquit 'ita vivam'. Paene adiecit | 10 |
| 'vel sub Antonio'. O hominem dignum qui vitae dederetur! | |
| Sed, ut coeperam dicere, vides ipsam mortem nec malum | 13.1 |
| esse nec bonum: Cato illa honestissime usus est, turpissime | |
| Brutus. Omnis res quod non habuit decus virtute addita | |
| sumit. Cubiculum lucidum dicimus, hoc idem obscurissimum | |
| est nocte; dies illi lucem infundit, nox eripit: sic istis quae | 14.1 |
| a nobis indifferentia ac media dicuntur, divitiis, viribus, | |
| formae, honoribus, regno, et contra morti, exilio, malae | |
| valetudini, doloribus quaeque alia aut minus aut magis per- | |
| timuimus, aut malitia aut virtus dat boni vel mali nomen. | 5 |
| Massa per se nec calida nec frigida est: in fornacem coniecta | |
| concaluit, in aquam demissa refrixit. Mors honesta est per | |
| illud quod honestum est, id <est> virtus et animus externa | |
| contemnens. | |
| Est et horum, Lucili, quae appellamus media grande discri- | 15.1 |
| men. Non enim sic mors indifferens est quomodo utrum | |
| capillos pares <an inpares> habeas: mors inter illa est quae | |
| mala quidem non sunt, tamen habent mali speciem: sui | |
| amor est et permanendi conservandique se insita voluntas | 5 |
| atque aspernatio dissolutionis, * * * quia videtur multa nobis | |
| bona eripere et nos ex hac cui adsuevimus rerum copia edu- | |
| cere. Illa quoque res morti nos alienat, quod haec iam novi- | |
| mus, illa ad quae transituri sumus nescimus qualia sint, et | |
| horremus ignota. Naturalis praeterea tenebrarum metus est, | 10 |
| in quas adductura mors creditur. Itaque etiam si indifferens | 16.1 |
| mors est, non tamen ea est quae facile neglegi possit: magna | |
| exercitatione durandus est animus ut conspectum eius acces- | |
| sumque patiatur. Mors contemni debet magis quam solet; | |
| multa enim de illa credidimus; multorum ingeniis certatum | 5 |
| est ad augendam eius infamiam; descriptus est carcer infer- | |
| nus et perpetua nocte oppressa regio, in qua | |
| ingens ianitor Orci | |
| ossa super recubans antro semesa cruento | |
| aeternum latrans exsangues terreat umbras. | 10 |
| Etiam cum persuaseris istas fabulas esse nec quicquam defun- | |
| ctis superesse quod timeant, subit alius metus: aeque enim | |
| timent ne apud inferos sint quam ne nusquam. His adversan- | 17.1 |
| tibus quae nobis offundit longa persuasio, fortiter pati mor- | |
| tem quidni gloriosum sit et inter maxima opera mentis | |
| humanae? Quae numquam ad virtutem exsurget si mortem | |
| malum esse crediderit: exsurget si putabit indifferens esse. | 5 |
| Non recipit rerum natura ut aliquis magno animo accedat | |
| ad id quod malum iudicat: pigre veniet et cunctanter. Non | |
| est autem gloriosum quod ab invito et tergiversante fit; nihil | |
| facit virtus quia necesse est. Adice nunc quod nihil honeste | 18.1 |
| fit nisi cui totus animus incubuit atque adfuit, cui nulla parte | |
| sui repugnavit. Ubi autem ad malum acceditur aut peiorum | |
| metu, aut spe bonorum ad quae pervenire tanti sit devorata | |
| unius mali patientia, dissident inter se iudicia facientis: hinc | 5 |
| est quod iubeat proposita perficere, illinc quod retrahat et ab | |
| re suspecta ac periculosa fugiat; igitur in diversa distrahitur. | |
| Si hoc est, perit gloria; virtus enim concordi animo decreta | |
| peragit, non timet quod facit. | |
| Tu ne cede malis, sed contra audentior ito | 10 |
| quam tua te fortuna sinet. | |
| Non ibis audentior si mala illa esse credideris. Eximendum | 19.1 |
| hoc e pectore est; alioqui haesitabit impetum moratura | |
| suspicio; trudetur in id quod invadendum est. | |
| Nostri quidem videri volunt Zenonis interrogationem | |
| veram esse, fallacem autem alteram et falsam quae illi | 5 |
| opponitur. Ego non redigo ista ad legem dialecticam et ad | |
| illos artificii veternosissimi nodos: totum genus istuc extur- | |
| bandum iudico quo circumscribi se qui interrogatur existi- | |
| mat et ad confessionem perductus aliud respondet, aliud | |
| putat. Pro veritate simplicius agendum est, contra metum | 10 |
| fortius. Haec ipsa quae involvuntur ab illis solvere malim et | 20.1 |
| expandere, ut persuadeam, non ut inponam. In aciem edu- | |
| cturus exercitum pro coniugibus ac liberis mortem obiturum | |
| quomodo exhortabitur? Do tibi Fabios totum rei publicae | |
| bellum in unam transferentes domum. Laconas tibi ostendo | 5 |
| in ipsis Thermopylarum angustiis positos: nec victoriam | |
| sperant nec reditum; ille locus illis sepulchrum futurus est. | |
| Quemadmodum exhortaris ut totius gentis ruinam obiectis | 21.1 |
| corporibus excipiant et vita potius quam loco cedant? Dices | |
| 'quod malum est gloriosum non est; mors gloriosa est; mors | |
| ergo non malum'? O efficacem contionem! Quis post hanc | |
| dubitet se infestis ingerere mucronibus et stans mori? At ille | 5 |
| Leonidas quam fortiter illos adlocutus est! 'Sic', inquit 'con- | |
| militones, prandete tamquam apud inferos cenaturi.' Non in | |
| ore crevit cibus, non haesit in faucibus, non elapsus est mani- | |
| bus: alacres et ad prandium illi promiserunt et ad cenam. | |
| Quid? dux ille Romanus, qui ad occupandum locum milites | 22.1 |
| missos, cum per ingentem hostium exercitum ituri essent, sic | |
| adlocutus est: 'ire, conmilitones, illo necesse est unde redire | |
| non est necesse'. Vides quam simplex et imperiosa virtus sit: | |
| quem mortalium circumscriptiones vestrae fortiorem facere, | 5 |
| quem erectiorem possunt? frangunt animum, qui numquam | |
| minus contrahendus est et in minuta ac spinosa cogendus | |
| quam cum <ad> aliquid grande conponitur. Non trecentis, | 23.1 |
| sed omnibus mortalibus mortis timor detrahi debet. Quo- | |
| modo illos doces malum non esse? quomodo opiniones totius | |
| aevi, quibus protinus infantia inbuitur, evincis? quod auxi- | |
| lium invenis [quid dicis] inbecillitati humanae? quid dicis | 5 |
| quo inflammati in media pericula inruant? qua oratione | |
| hunc timendi consensum, quibus ingenii viribus obnixam | |
| contra te persuasionem humani generis avertis? verba mihi | |
| captiosa componis et interrogatiunculas nectis? Magnis telis | |
| magna portenta feriuntur. Serpentem illam in Africa saevam | 24.1 |
| et Romanis legionibus bello ipso terribiliorem frustra sagittis | |
| fundisque petierunt: ne Pythio quidem vulnerabilis erat. | |
| Cum ingens magnitudo pro vastitate corporis solida ferrum | |
| et quidquid humanae torserant manus reiceret, molaribus | 5 |
| demum fracta saxis est. Et adversus mortem tu tam minuta | |
| iacularis? subula leonem excipis? Acuta sunt ista quae dicis: | |
| nihil est acutius arista; quaedam inutilia et inefficacia ipsa | |
| subtilitas reddit. Vale. |