| LIBER DECIMVS | |
| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Quereris incidisse te in hominem ingratum: si hoc nunc | 81.1.1 |
| primum, age aut fortunae aut diligentiae tuae gratias. Sed | |
| nihil facere hoc loco diligentia potest nisi te malignum; nam | |
| si hoc periculum vitare volueris, non dabis beneficia; ita ne | |
| apud alium pereant, apud te peribunt. Non respondeant | 5 |
| potius quam non dentur: et post malam segetem serendum | |
| est. Saepe quidquid perierat adsidua infelicis soli sterilitate | |
| unius anni restituit ubertas. Est tanti, ut gratum invenias, | 2.1 |
| experiri et ingratos. Nemo habet tam certam in beneficiis | |
| manum ut non saepe fallatur: aberrent, ut aliquando hae- | |
| reant. Post naufragium maria temptantur; feneratorem non | |
| fugat a foro coctor. Cito inerti otio vita torpebit, si relin- | 5 |
| quendum est quidquid offendit. Te vero benigniorem haec ipsa | |
| res faciat; nam cuius rei eventus incertus est, id ut aliquando | |
| procedat saepe temptandum est. | |
| Sed de isto satis multa in iis libris locuti sumus qui de | 3.1 |
| beneficiis inscribuntur: illud magis quaerendum videtur, | |
| quod non satis, ut existimo, explicatum est, an is qui profuit | |
| nobis, si postea nocuit, paria fecerit et nos debito solverit. | |
| Adice, si vis, et illud: multo plus postea nocuit quam ante | 5 |
| profuerat. Si rectam illam rigidi iudicis sententiam quaeris, | 4.1 |
| alterum ab altero absolvet et dicet, 'quamvis iniuriae prae- | |
| ponderent, tamen beneficiis donetur quod ex iniuria superest'. | |
| Plus nocuit, sed prius profuit; itaque habeatur et temporis | |
| ratio. Iam illa manifestiora sunt quam ut admoneri debeas | 5.1 |
| quaerendum esse quam libenter profuerit, quam invitus | |
| nocuerit, quoniam animo et beneficia et iniuriae constant. | |
| 'Nolui beneficium dare; victus sum aut verecundia aut | |
| instantis pertinacia aut spe.' Eo animo quidque debetur quo | 6.1 |
| datur, nec quantum sit sed a quali profectum voluntate | |
| perpenditur. Nunc coniectura tollatur: et illud beneficium | |
| fuit et hoc, quod modum beneficii prioris excessit, iniuria | |
| est. Vir bonus utrosque calculos sic ponit ut se ipse circum- | 5 |
| scribat: beneficio adicit, iniuriae demit. Alter ille remissior | |
| iudex, quem esse me malo, iniuriae oblivisci iubebit, officii | |
| meminisse. 'Hoc certe' inquis 'iustitiae convenit, suum | 7.1 |
| cuique reddere, beneficio gratiam, iniuriae talionem aut | |
| certe malam gratiam.' Verum erit istud cum alius iniuriam | |
| fecerit, alius beneficium dederit; nam si idem est, beneficio | |
| vis iniuriae extinguitur. Nam cui, etiam si merita non | 5 |
| antecessissent, oportebat ignosci, post beneficia laedenti | |
| plus quam venia debetur. Non pono utrique par pretium: | 8.1 |
| pluris aestimo beneficium quam iniuriam. Non omnes esse | |
| grati sciunt: debere beneficium potest etiam inprudens et | |
| rudis et unus e turba, utique dum prope est ab accepto, | |
| ignorat autem quantum pro eo debeat. Uni sapienti notum | 5 |
| est quanti res quaeque taxanda sit. Nam ille de quo loquebar | |
| modo stultus, etiam si bonae voluntatis est, aut minus quam | |
| debet aut <alio quam debet> tempore aut quo non debet loco | |
| reddit; id quod referendum est effundit atque abicit. | |
| Mira in quibusdam rebus verborum proprietas est, et | 9.1 |
| consuetudo sermonis antiqui quaedam efficacissimis et officia | |
| docentibus notis signat. Sic certe solemus loqui: 'ille illi | |
| gratiam rettulit'. Referre est ultro quod debeas adferre. | |
| Non dicimus 'gratiam reddidit'; reddunt enim et qui re- | 5 |
| poscuntur et qui inviti et qui ubilibet et qui per alium. Non | |
| dicimus 'reposuit beneficium' aut 'solvit': nullum nobis | |
| placuit quod aeri alieno convenit verbum. Referre est ad | 10.1 |
| eum a quo acceperis rem ferre. Haec vox significat volun- | |
| tariam relationem: qui rettulit, ipse se appellavit. Sapiens | |
| omnia examinabit secum, quantum acceperit, a quo, <quare,> | |
| quando, ubi, quemadmodum. Itaque negamus quemquam | 5 |
| scire gratiam referre nisi sapientem, non magis quam bene- | |
| ficium dare quisquam scit nisi sapiens—hic scilicet qui magis | |
| dato gaudet quam alius accepto. Hoc aliquis inter illa | 11.1 |
| numerat quae videmur inopinata omnibus dicere (παράδοξα | |
| Graeci vocant) et ait, 'nemo ergo scit praeter sapientem | |
| referre gratiam? ergo nec quod debet creditori suo reponere | |
| quisquam scit alius nec, cum emit aliquam rem, pretium | 5 |
| venditori persolvere?' <Ne> nobis fiat invidia, scito idem | |
| dicere Epicurum. Metrodorus certe ait solum sapientem | |
| referre gratiam scire. Deinde idem admiratur cum dicimus, | 12.1 |
| 'solus sapiens scit amare, solus sapiens amicus est'. Atqui et | |
| amoris et amicitiae pars est referre gratiam, immo hoc magis | |
| vulgare est et in plures cadit quam vera amicitia. Deinde | |
| idem admiratur quod dicimus fidem nisi in sapiente non esse, | 5 |
| tamquam non ipse idem dicat. An tibi videtur fidem habere | |
| qui referre gratiam nescit? Desinant itaque infamare nos | 13.1 |
| tamquam incredibilia iactantes et sciant apud sapientem esse | |
| ipsa honesta, apud vulgum simulacra rerum honestarum et | |
| effigies. Nemo referre gratiam scit nisi sapiens. Stultus | |
| quoque, utcumque scit et quemadmodum potest, referat; | 5 |
| scientia illi potius quam voluntas desit: velle non discitur. | |
| Sapiens omnia inter se comparabit; maius enim aut minus | 14.1 |
| fit, quamvis idem sit, tempore, loco, causa. Saepe enim hoc | |
| <non> potuere divitiae in domum infusae quod opportune | |
| dati mille denarii. Multum enim interest donaveris an succur- | |
| reris, servaverit illum tua liberalitas an instruxerit; saepe quod | 5 |
| datur exiguum est, quod sequitur ex eo magnum. Quantum | |
| autem existimas interesse utrum aliquis quod daret a se [quod | |
| praestabat] sumpserit an beneficium acceperit ut daret? | |
| Sed ne in eadem quae satis scrutati sumus revolvamur, | 15.1 |
| in hac comparatione beneficii et iniuriae vir bonus iudicabit | |
| quidem quod erit aequissimum, sed beneficio favebit; in hanc | |
| erit partem proclivior. Plurimum autem momenti persona | 16.1 |
| solet adferre in rebus eiusmodi: 'dedisti mihi beneficium in | |
| servo, iniuriam fecisti in patre; servasti mihi filium, sed | |
| patrem abstulisti'. Alia deinceps per quae procedit omnis | |
| conlatio prosequetur, et si pusillum erit quod intersit, | 5 |
| dissimulabit; etiam si multum fuerit, sed si id donari salva | |
| pietate ac fide poterit, remittet, id est si ad ipsum tota per- | |
| tinebit iniuria. Summa rei haec est: facilis erit in com- | 17.1 |
| mutando; patietur plus inputari sibi; invitus beneficium per | |
| compensationem iniuriae solvet; in hanc partem inclinabit, | |
| huc verget, ut cupiat debere gratiam, cupiat referre. Errat | |
| enim si quis beneficium accipit libentius quam reddit: | 5 |
| quanto hilarior est qui solvit quam qui mutuatur, tanto | |
| debet laetior esse qui se maximo aere alieno accepti benefici | |
| exonerat quam qui cum maxime obligatur. Nam in hoc | 18.1 |
| quoque falluntur ingrati, quod creditori quidem praeter sor- | |
| tem extra ordinem numerant, beneficiorum autem usum | |
| esse gratuitum putant: et illa crescunt mora tantoque plus | |
| solvendum est quanto tardius. Ingratus est qui beneficium | 5 |
| reddit sine usura; itaque huius quoque rei habebitur ratio, | |
| cum conferentur accepta et expensa. | |
| Omnia facienda sunt ut quam gratissimi simus. Nostrum | 19.1 |
| enim hoc bonum est, quemadmodum iustitia non est (ut vulgo | |
| creditur) ad alios pertinens: magna pars eius in se redit. | |
| Nemo non, cum alteri prodest, sibi profuit, non eo nomine | |
| dico, quod volet adiuvare adiutus, protegere defensus, quod | 5 |
| bonum exemplum circuitu ad facientem revertitur (sicut | |
| mala exempla recidunt in auctores nec ulla miseratio con- | |
| tingit iis qui patiuntur iniurias quas posse fieri faciendo | |
| docuerunt), sed quod virtutum omnium pretium in ipsis est. | |
| Non enim exercentur ad praemium: recte facti fecisse merces | 10 |
| est. Gratus sum non ut alius mihi libentius praestet priori | 20.1 |
| inritatus exemplo, sed ut rem iucundissimam ac pulcherri- | |
| mam faciam; gratus sum non quia expedit, sed quia iuvat. | |
| Hoc ut scias ita esse, si gratum esse non licebit nisi ut videar | |
| ingratus, si reddere beneficium non aliter quam per speciem | 5 |
| iniuriae potero, aequissimo animo ad honestum consilium per | |
| mediam infamiam tendam. Nemo mihi videtur pluris aesti- | |
| mare virtutem, nemo illi magis esse devotus quam qui boni | |
| viri famam perdidit ne conscientiam perderet. Itaque, ut dixi, | 21.1 |
| maiore tuo quam alterius bono gratus es; illi enim vulgaris et | |
| cotidiana res contigit, recipere quod dederat, tibi magna et | |
| ex beatissimo animi statu profecta, gratum fuisse. Nam si | |
| malitia miseros facit, virtus beatos, gratum autem esse virtus | 5 |
| est, rem usitatam reddidisti, inaestimabilem consecutus es, | |
| conscientiam grati, quae nisi in animum divinum fortuna- | |
| tumque non pervenit. | |
| [In] Contrarium autem huic adfectum summa infelicitas | |
| urget: nemo sibi gratus est qui alteri non fuit. Hoc me putas | 10 |
| dicere, qui ingratus est miser erit? non differo illum: statim | |
| miser est. Itaque ingrati esse vitemus non aliena causa sed | 22.1 |
| nostra. Minimum ex nequitia levissimumque ad alios redun- | |
| dat: quod pessimum ex illa est et, ut ita dicam, spississimum, | |
| domi remanet et premit habentem, quemadmodum Attalus | |
| noster dicere solebat, 'malitia ipsa maximam partem veneni | 5 |
| sui bibit'. Illud venenum quod serpentes in alienam per- | |
| niciem proferunt, sine sua continent, non est huic simile: hoc | |
| habentibus pessimum est. Torquet se ingratus et macerat; | 23.1 |
| odit quae accepit, quia redditurus est, et extenuat, iniurias | |
| vero dilatat atque auget. Quid autem eo miserius cui beneficia | |
| excidunt, haerent iniuriae? At contra sapientia exornat | |
| omne beneficium ac sibi ipsa commendat et se adsidua eius | 5 |
| commemoratione delectat. Malis una voluptas est et haec | 24.1 |
| brevis, dum accipiunt beneficia, ex quibus sapienti longum | |
| gaudium manet ac perenne. Non enim illum accipere sed | |
| accepisse delectat, quod inmortale est et adsiduum. Illa | |
| contemnit quibus laesus est, nec obliviscitur per neglegentiam | 5 |
| sed volens. Non vertit omnia in peius nec quaerit cui inputet | 25.1 |
| casum, et peccata hominum ad fortunam potius refert. Non | |
| calumniatur verba nec vultus; quidquid accidit benigne | |
| interpretando levat. Non offensae potius quam offici meminit; | |
| quantum potest in priore ac meliore se memoria detinet, | 5 |
| nec mutat animum adversus bene meritos nisi multum male | |
| facta praecedunt et manifestum etiam coniventi discrimen | |
| est; tunc quoque in hoc dumtaxat, ut talis sit post maiorem | |
| iniuriam qualis ante beneficium. Nam cum beneficio par est | |
| iniuria, aliquid in animo benivolentiae remanet. Quemad- | 26.1 |
| modum reus sententiis paribus absolvitur et semper quid- | |
| quid dubium est humanitas inclinat in melius, sic animus | |
| sapientis, ubi paria maleficiis merita sunt, desinit quidem | |
| debere, sed non desinit velle debere, et hoc facit quod qui post | 5 |
| tabulas novas solvunt. | |
| Nemo autem esse gratus potest nisi contempsit ista propter | 27.1 |
| quae vulgus insanit: si referre vis gratiam, et in exilium | |
| eundum est et effundendus sanguis et suscipienda egestas et | |
| ipsa innocentia saepe maculanda indignisque obicienda ru- | |
| moribus. Non parvo sibi constat homo gratus. Nihil carius | 28.1 |
| aestimamus quam beneficium quamdiu petimus, nihil vilius | |
| cum accepimus. Quaeris quid sit quod oblivionem nobis | |
| acceptorum faciat? cupiditas accipiendorum; cogitamus non | |
| quid inpetratum sed quid petendum sit. Abstrahunt a recto | 5 |
| divitiae, honores, potentia et cetera quae opinione nostra cara | |
| sunt, pretio suo vilia. Nescimus aestimare res, de quibus non | 29.1 |
| cum fama sed cum rerum natura deliberandum est; nihil | |
| habent ista magnificum quo mentes in se nostras trahant | |
| praeter hoc, quod mirari illa consuevimus. Non enim quia con- | |
| cupiscenda sunt laudantur, sed concupiscuntur quia laudata | 5 |
| sunt, et cum singulorum error publicum fecerit, singulorum | |
| errorem facit publicus. Sed quemadmodum illa credidimus, | 30.1 |
| sic et hoc eidem populo credamus, nihil esse grato animo ho- | |
| nestius; omnes hoc urbes, omnes etiam ex barbaris regionibus | |
| gentes conclamabunt; in hoc bonis malisque conveniet. | |
| Erunt qui voluptates laudent, erunt qui labores malint; | 31.1 |
| erunt qui dolorem maximum malum dicant, erunt qui ne | |
| malum quidem appellent; divitias aliquis ad summum bonum | |
| admittet, alius illas dicet malo vitae humanae repertas, | |
| nihil esse eo locupletius cui quod donet fortuna non invenit: | 5 |
| in tanta iudiciorum diversitate referendam bene merentibus | |
| gratiam omnes tibi uno, quod aiunt, ore adfirmabunt. In hoc | |
| tam discors turba consentiet, cum interim iniurias pro bene- | |
| ficiis reddimus, et prima causa est cur quis ingratus sit si satis | |
| gratus esse non potuit. Eo perductus est furor ut periculosis- | 32.1 |
| sima res sit beneficia in aliquem magna conferre; nam quia | |
| putat turpe non reddere, non vult esse cui reddat. Tibi habe | |
| quod accepisti; non repeto, non exigo: profuisse tutum sit. | |
| Nullum est odium perniciosius quam e beneficii violati | 5 |
| pudore. Vale. |