| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Hodierno die non tantum meo beneficio mihi vaco sed | 80.1.1 |
| spectaculi, quod omnes molestos ad sphaeromachian avocavit. | |
| Nemo inrumpet, nemo cogitationem meam inpediet, quae | |
| hac ipsa fiducia procedit audacius. Non crepabit subinde | |
| ostium, non adlevabitur velum: licebit tuto vadere, quod | 5 |
| magis necessarium est per se eunti et suam sequenti viam. | |
| Non ergo sequor priores? facio, sed permitto mihi et invenire | |
| aliquid et mutare et relinquere; non servio illis, sed assentior. | |
| Magnum tamen verbum dixi, qui mihi silentium promitte- | 2.1 |
| bam et sine interpellatore secretum: ecce ingens clamor ex | |
| stadio perfertur et me non excutit mihi, sed in huius ipsius | |
| rei contemplationem transfert. Cogito mecum quam multi | |
| corpora exerceant, ingenia quam pauci; quantus ad spectacu- | 5 |
| lum non fidele et lusorium fiat concursus, quanta sit circa | |
| artes bonas solitudo; quam inbecilli animo sint quorum | |
| lacertos umerosque miramur. Illud maxime revolvo mecum: | 3.1 |
| si corpus perduci exercitatione ad hanc patientiam potest | |
| qua et pugnos pariter et calces non unius hominis ferat, qua | |
| solem ardentissimum in ferventissimo pulvere sustinens | |
| aliquis et sanguine suo madens diem ducat, quanto facilius | 5 |
| animus conroborari possit ut fortunae ictus invictus excipiat, | |
| ut proiectus, ut conculcatus exsurgat. Corpus enim multis | |
| eget rebus ut valeat: animus ex se crescit, se ipse alit, se | |
| exercet. Illis multo cibo, multa potione opus est, multo oleo, | |
| longa denique opera: tibi continget virtus sine apparatu, sine | 10 |
| inpensa. Quidquid facere te potest bonum tecum est. Quid | 4.1 |
| tibi opus est ut sis bonus? velle. Quid autem melius potes velle | |
| quam eripere te huic servituti quae omnes premit, quam | |
| mancipia quoque condicionis extremae et in his sordibus | |
| nata omni modo exuere conantur? Peculium suum, quod | 5 |
| comparaverunt ventre fraudato, pro capite numerant: tu | |
| non concupisces quanticumque ad libertatem pervenire, qui | |
| te in illa putas natum? Quid ad arcam tuam respicis? emi | 5.1 |
| non potest. Itaque in tabellas vanum coicitur nomen libertatis, | |
| quam nec qui emerunt habent nec qui vendiderunt: tibi des | |
| oportet istud bonum, a te petas. Libera te primum metu | |
| mortis (illa nobis iugum inponit), deinde metu paupertatis. | 5 |
| Si vis scire quam nihil in illa mali sit, compara inter se | 6.1 |
| pauperum et divitum vultus: saepius pauper et fidelius ridet; | |
| nulla sollicitudo in alto est; etiam si qua incidit cura, velut | |
| nubes levis transit: horum qui felices vocantur hilaritas ficta | |
| est aut gravis et suppurata tristitia, eo quidem gravior | 5 |
| quia interdum non licet palam esse miseros, sed inter aeru- | |
| mnas cor ipsum exedentes necesse est agere felicem. Saepius | 7.1 |
| hoc exemplo mihi utendum est, nec enim ullo efficacius | |
| exprimitur hic humanae vitae mimus, qui nobis partes quas | |
| male agamus adsignat. Ille qui in scaena latus incedit et haec | |
| resupinus dicit, | 5 |
| en impero Argis; regna mihi liquit Pelops, | |
| qua ponto ab Helles atque ab Ionio mari | |
| urguetur Isthmos, | |
| servus est, quinque modios accipit et quinque denarios. Ille | 8.1 |
| qui superbus atque inpotens et fiducia virium tumidus ait, | |
| quod nisi quieris, Menelae, hac dextra occides, | |
| diurnum accipit, in centunculo dormit. Idem de istis licet | |
| omnibus dicas quos supra capita hominum supraque turbam | 5 |
| delicatos lectica suspendit: omnium istorum personata | |
| felicitas est. Contemnes illos si despoliaveris. Equum empturus | 9.1 |
| solvi iubes stratum, detrahis vestimenta venalibus ne qua | |
| vitia corporis lateant: hominem involutum aestimas? Man- | |
| gones quidquid est quod displiceat, id aliquo lenocinio | |
| abscondunt, itaque ementibus ornamenta ipsa suspecta sunt: | 5 |
| sive crus alligatum sive brachium aspiceres, nudari iuberes et | |
| ipsum tibi corpus ostendi. Vides illum Scythiae Sarmatiaeve | 10.1 |
| regem insigni capitis decorum? Si vis illum aestimare totum- | |
| que scire qualis sit, fasciam solve: multum mali sub illa latet. | |
| Quid de aliis loquor? si perpendere te voles, sepone pecuniam, | |
| domum, dignitatem, intus te ipse considera: nunc qualis sis | 5 |
| aliis credis. Vale. |