| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Expecto epistulas tuas quibus mihi indices circuitus | 79.1.1 |
| Siciliae totius quid tibi novi ostenderit, et omnia de ipsa | |
| Charybdi certiora. Nam Scyllam saxum esse et quidem non | |
| terribile navigantibus optime scio: Charybdis an respondeat | |
| fabulis perscribi mihi desidero et, si forte observaveris | 5 |
| (dignum est autem quod observes), fac nos certiores utrum | |
| uno tantum vento agatur in vertices an omnis tempestas aeque | |
| mare illud contorqueat, et an verum sit quidquid illo freti | |
| turbine abreptum est per multa milia trahi conditum et circa | |
| Tauromenitanum litus emergere. Si haec mihi perscripseris, | 2.1 |
| tunc tibi audebo mandare ut in honorem meum Aetnam quo- | |
| que ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc | |
| colligunt quidam, quod aliquanto longius navigantibus | |
| solebat ostendi. Potest hoc accidere non quia montis altitudo | 5 |
| descendit, sed quia ignis evanuit et minus vehemens ac | |
| largus effertur, ob eandem causam fumo quoque per diem | |
| segniore. Neutrum autem incredibile est, nec montem qui | |
| devoretur cotidie minui, nec manere eundem, quia non ipsum | |
| <ignis> exest sed in aliqua inferna valle conceptus exaestuat | 10 |
| et aliis pascitur, in ipso monte non alimentum habet sed | |
| viam. In Lycia regio notissima est (Hephaestion incolae | 3.1 |
| vocant), foratum pluribus locis solum, quod sine ullo nascen- | |
| tium damno ignis innoxius circumit. Laeta itaque regio est | |
| et herbida, nihil flammis adurentibus sed tantum vi remissa | |
| ac languida refulgentibus. | 5 |
| Sed reservemus ista, tunc quaesituri cum tu mihi scripseris | 4.1 |
| quantum ab ipso ore montis nives absint, quas ne aestas | |
| quidem solvit; adeo tutae sunt ab igne vicino. Non est autem | |
| quod istam curam inputes mihi; morbo enim tuo daturus | |
| eras, etiam si nemo mandaret. Quid tibi do ne Aetnam de- | 5.1 |
| scribas in tuo carmine, ne hunc sollemnem omnibus poetis | |
| locum adtingas? Quem quominus Ovidius tractaret, nihil | |
| obstitit quod iam Vergilius impleverat; ne Severum quidem | |
| Cornelium uterque deterruit. Omnibus praeterea feliciter | 5 |
| hic locus se dedit, et qui praecesserant non praeripuisse mihi | |
| videntur quae dici poterant, sed aperuisse. [Sed] Multum | 6.1 |
| interest utrum ad consumptam materiam an ad subactam | |
| accedas: crescit in dies, et inventuris inventa non obstant. | |
| Praeterea condicio optima est ultimi: parata verba invenit, | |
| quae aliter instructa novam faciem habent. Nec illis manus | 5 |
| inicit tamquam alienis; sunt enim publica. [Iurisconsulti | |
| negant quicquam publicum usu capi.] Aut ego te non novi | 7.1 |
| aut Aetna tibi salivam movet; iam cupis grande aliquid et | |
| par prioribus scribere. Plus enim sperare modestia tibi tua | |
| non permittit, quae tanta in te est ut videaris mihi retracturus | |
| ingenii tui vires, si vincendi periculum sit: tanta tibi priorum | 5 |
| reverentia est. | |
| Inter cetera hoc habet boni sapientia: nemo ab altero | 8.1 |
| potest vinci nisi dum ascenditur. Cum ad summum perve- | |
| neris, paria sunt; non est incremento locus, statur. Numquid | |
| sol magnitudini suae adicit? numquid ultra quam solet luna | |
| procedit? Maria non crescunt; mundus eundem habitum | 5 |
| ac modum servat. Extollere se quae iustam magnitudinem | 9.1 |
| implevere non possunt: quicumque fuerint sapientes, pares | |
| erunt et aequales. Habebit unusquisque ex iis proprias dotes: | |
| alius erit affabilior, alius expeditior, alius promptior in | |
| eloquendo, alius facundior: illud de quo agitur, quod beatum | 5 |
| facit, aequalest in omnibus. An Aetna tua possit sublabi et in | 10.1 |
| se ruere, an hoc excelsum cacumen et conspicuum per vasti | |
| maris spatia detrahat adsidua vis ignium, nescio: virtutem | |
| non flamma, non ruina inferius adducet; haec una maiestas | |
| deprimi nescit. Nec proferri ultra nec referri potest; sic | 5 |
| huius, ut caelestium, stata magnitudo est. Ad hanc nos co- | |
| nemur educere. Iam multum operis effecti est; immo, si | 11.1 |
| verum fateri volo, non multum. Nec enim bonitas est pessi- | |
| mis esse meliorem: quis oculis glorietur qui suspicetur diem? | |
| Cui sol per caliginem splendet, licet contentus interim sit | |
| effugisse tenebras, adhuc non fruitur bono lucis. Tunc animus | 12.1 |
| noster habebit quod gratuletur sibi cum emissus his tenebris | |
| in quibus volutatur non tenui visu clara prospexerit, sed | |
| totum diem admiserit et redditus caelo suo fuerit, cum re- | |
| ceperit locum quem occupavit sorte nascendi. Sursum illum | 5 |
| vocant initia sua; erit autem illic etiam antequam hac | |
| custodia exsolvatur, cum vitia disiecerit purusque ac levis | |
| in cogitationes divinas emicuerit. | |
| Hoc nos agere, Lucili carissime, in hoc ire impetu toto, | 13.1 |
| licet pauci sciant, licet nemo, iuvat. Gloria umbra virtutis | |
| est: etiam invitam comitabitur. Sed quemadmodum ali- | |
| quando umbra antecedit, aliquando sequitur vel a tergo est, | |
| ita gloria aliquando ante nos est visendamque se praebet, | 5 |
| aliquando in averso est maiorque quo serior, ubi invidia | |
| secessit. Quamdiu videbatur furere Democritus! Vix recepit | 14.1 |
| Socraten fama. Quamdiu Catonem civitas ignoravit! respuit | |
| nec intellexit nisi cum perdidit. Rutili innocentia ac virtus | |
| lateret, nisi accepisset iniuriam: dum violatur, effulsit. Num- | |
| quid non sorti suae gratias egit et exilium suum complexus | 5 |
| est? De his loquor quos inlustravit fortuna dum vexat: quam | |
| multorum profectus in notitiam evasere post ipsos! quam | |
| multos fama non excepit sed eruit! Vides Epicurum quanto- | 15.1 |
| pere non tantum eruditiores sed haec quoque inperitorum | |
| turba miretur: hic ignotus ipsis Athenis fuit, circa quas | |
| delituerat. Multis itaque iam annis Metrodoro suo superstes | |
| in quadam epistula, cum amicitiam suam et Metrodori grata | 5 |
| commemoratione cecinisset, hoc novissime adiecit, nihil sibi | |
| et Metrodoro inter bona tanta nocuisse quod ipsos illa nobilis | |
| Graecia non ignotos solum habuisset sed paene inauditos. | |
| Numquid ergo non postea quam esse desierat inventus est? | 16.1 |
| numquid non opinio eius enituit? Hoc Metrodorus quoque | |
| in quadam epistula confitetur, se et Epicurum non satis | |
| enotuisse; sed post se et Epicurum magnum paratumque | |
| nomen habituros qui voluissent per eadem ire vestigia. Nulla | 17.1 |
| virtus latet, et latuisse non ipsius est damnum: veniet qui | |
| conditam et saeculi sui malignitate conpressam dies publicet. | |
| Paucis natus est qui populum aetatis suae cogitat. Multa | |
| annorum milia, multa populorum supervenient: ad illa | 5 |
| respice. Etiam si omnibus tecum viventibus silentium livor | |
| indixerit, venient qui sine offensa, sine gratia iudicent. Si | |
| quod est pretium virtutis ex fama, nec hoc interit. Ad nos | |
| quidem nihil pertinebit posterorum sermo; tamen etiam non | |
| sentientes colet ac frequentabit. Nulli non virtus et vivo et | 18.1 |
| mortuo rettulit gratiam, si modo illam bona secutus est fide, | |
| si se non exornavit et pinxit, sed idem fuit sive ex denuntiato | |
| videbatur sive inparatus ac subito. Nihil simulatio proficit; | |
| paucis inponit leviter extrinsecus inducta facies: veritas in | 5 |
| omnem partem sui eadem est. Quae decipiunt nihil habent | |
| solidi. Tenue est mendacium: perlucet si diligenter inspexeris. | |
| Vale. |