| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Vexari te destillationibus crebris ac febriculis, quae longas | 78.1.1 |
| destillationes et in consuetudinem adductas sequuntur, eo | |
| molestius mihi est quia expertus sum hoc genus valetudinis, | |
| quod inter initia contempsi—poterat adhuc adulescentia | |
| iniurias ferre et se adversus morbos contumaciter gerere— | 5 |
| deinde succubui et eo perductus sum ut ipse destillarem, ad | |
| summam maciem deductus. Saepe impetum cepi abrumpen- | 2.1 |
| dae vitae: patris me indulgentissimi senectus retinuit. Cogi- | |
| tavi enim non quam fortiter ego mori possem, sed quam ille | |
| fortiter desiderare non posset. Itaque imperavi mihi ut | |
| viverem; aliquando enim et vivere fortiter facere est. | 5 |
| Quae mihi tunc fuerint solacio dicam, si prius hoc dixero, | 3.1 |
| haec ipsa quibus adquiescebam medicinae vim habuisse; | |
| in remedium cedunt honesta solacia, et quidquid animum | |
| erexit etiam corpori prodest. Studia mihi nostra saluti fue- | |
| runt; philosophiae acceptum fero quod surrexi, quod con- | 5 |
| valui; illi vitam debeo et nihil illi minus debeo. Multum | 4.1 |
| autem mihi contulerunt ad bonam valetudinem <et> amici, | |
| quorum adhortationibus, vigiliis, sermonibus adlevabar. | |
| Nihil aeque, Lucili, virorum optime, aegrum reficit atque | |
| adiuvat quam amicorum adfectus, nihil aeque expectationem | 5 |
| mortis ac metum subripit: non iudicabam me, cum illos | |
| superstites relinquerem, mori. Putabam, inquam, me vi- | |
| cturum non cum illis, sed per illos; non effundere mihi spiritum | |
| videbar, sed tradere. Haec mihi dederunt voluntatem adiu- | |
| vandi me et patiendi omne tormentum; alioqui miserrimum | 10 |
| est, cum animum moriendi proieceris, non habere vivendi. | |
| Ad haec ergo remedia te confer. Medicus tibi quantum | 5.1 |
| ambules, quantum exercearis monstrabit; ne indulgeas otio, | |
| ad quod vergit iners valetudo; ut legas clarius et spiritum, | |
| cuius iter ac receptaculum laborat, exerceas; ut naviges et | |
| viscera molli iactatione concutias; quibus cibis utaris, vinum | 5 |
| quando virium causa advoces, quando intermittas ne inritet | |
| et exasperet tussim. Ego tibi illud praecipio quod non tantum | |
| huius morbi sed totius vitae remedium est: contemne mor- | |
| tem. Nihil triste est cum huius metum effugimus. | |
| Tria haec in omni morbo gravia sunt: metus mortis, dolor | 6.1 |
| corporis, intermissio voluptatum. De morte satis dictum est: | |
| hoc unum dicam, non morbi hunc esse sed naturae metum. | |
| Multorum mortem distulit morbus et saluti illis fuit videri | |
| perire. Morieris, non quia aegrotas, sed quia vivis. Ista te res | 5 |
| et sanatum manet; cum convalueris, non mortem sed vale- | |
| tudinem effugeris. | |
| Ad illud nunc proprium incommodum revertamur: magnos | 7.1 |
| cruciatus habet morbus, sed hos tolerabiles intervalla faciunt. | |
| Nam summi doloris intentio invenit finem; nemo potest | |
| valde dolere et diu; sic nos amantissima nostri natura dis- | |
| posuit ut dolorem aut tolerabilem aut brevem faceret. Maxi- | 8.1 |
| mi dolores consistunt in macerrimis corporis partibus: nervi | |
| articulique et quidquid aliud exile est acerrime saevit cum in | |
| arto vitia concepit. Sed cito hae partes obstupescunt et ipso | |
| dolore sensum doloris amittunt, sive quia spiritus naturali | 5 |
| prohibitus cursu et mutatus in peius vim suam qua viget | |
| admonetque nos perdit, sive quia corruptus umor, cum | |
| desiit habere quo confluat, ipse se elidit et iis quae nimis | |
| implevit excutit sensum. Sic podagra et cheragra et omnis | 9.1 |
| vertebrarum dolor nervorumque interquiescit cum illa | |
| quae torquebat hebetavit; omnium istorum prima vermi- | |
| natio vexat, impetus mora extinguitur et finis dolendi est | |
| optorpuisse. Dentium, oculorum, aurium dolor ob hoc ipsum | 5 |
| acutissimus est quod inter angusta corporis nascitur, non | |
| minus, mehercule, quam capitis ipsius; sed si incitatior est, in | |
| alienationem soporemque convertitur. Hoc itaque solacium | 10.1 |
| vasti doloris est, quod necesse est desinas illum sentire si | |
| nimis senseris. Illud autem est quod inperitos in vexatione | |
| corporis male habet: non adsueverunt animo esse contenti; | |
| multum illis cum corpore fuit. Ideo vir magnus ac prudens | 5 |
| animum diducit a corpore et multum cum meliore ac divina | |
| parte versatur, cum hac querula et fragili quantum necesse | |
| est. 'Sed molestum est' inquit 'carere adsuetis voluptatibus, | 11.1 |
| abstinere cibo, sitire, esurire.' Haec prima abstinentia gravia | |
| sunt, deinde cupiditas relanguescit ipsis per [se] quae cupi- | |
| mus fatigatis ac deficientibus; inde morosus est stomachus, | |
| inde quibus fuit aviditas cibi odium est. Desideria ipsa | 5 |
| moriuntur; non est autem acerbum carere eo quod cupere | |
| desieris. Adice quod nullus non intermittitur dolor aut certe | 12.1 |
| remittitur. Adice quod licet cavere venturum et obsistere | |
| inminenti remediis; nullus enim non signa praemittit, utique | |
| qui ex solito revertitur. Tolerabilis est morbi patientia, si | |
| contempseris id quod extremum minatur. | 5 |
| Noli mala tua facere tibi ipse graviora et te querelis | 13.1 |
| onerare: levis est dolor si nihil illi opinio adiecerit. Contra | |
| si exhortari te coeperis ac dicere 'nihil est aut certe exiguum | |
| est; duremus; iam desinet', levem illum, dum putas, facies. | |
| Omnia ex opinione suspensa sunt; non ambitio tantum ad | 5 |
| illam respicit et luxuria et avaritia: ad opinionem dolemus. | |
| Tam miser est quisque quam credidit. Detrahendas praeter- | 14.1 |
| itorum dolorum conquestiones puto et illa verba: 'nulli | |
| umquam fuit peius. Quos cruciatus, quanta mala pertuli! | |
| Nemo me surrecturum putavit. Quotiens deploratus sum a | |
| meis, quotiens a medicis relictus! In eculeum inpositi non | 5 |
| sic distrahuntur.' Etiam si sunt vera ista, transierunt: quid | |
| iuvat praeteritos dolores retractare et miserum esse quia | |
| fueris? Quid quod nemo non multum malis suis adicit et | |
| sibi ipse mentitur? Deinde quod acerbum fuit ferre, tulisse | |
| iucundum est: naturale est mali sui fine gaudere. Circum- | 10 |
| cidenda ergo duo sunt, et futuri timor et veteris incommodi | |
| memoria: hoc ad me iam non pertinet, illud nondum. In | 15.1 |
| ipsis positus difficultatibus dicat, | |
| forsan et haec olim meminisse iuvabit. | |
| Toto contra ille pugnet animo; vincetur si cesserit, vincet si | |
| se contra dolorem suum intenderit: nunc hoc plerique | 5 |
| faciunt, adtrahunt in se ruinam cui obstandum est. Istud | |
| quod premit, quod inpendet, quod urguet, si subducere te | |
| coeperis, sequetur et gravius incumbet; si contra steteris et | |
| obniti volueris, repelletur. Athletae quantum plagarum ore, | 16.1 |
| quantum toto corpore excipiunt! ferunt tamen omne tor- | |
| mentum gloriae cupiditate nec tantum quia pugnant ista | |
| patiuntur, sed ut pugnent: exercitatio ipsa tormentum est. | |
| Nos quoque evincamus omnia, quorum praemium non corona | 5 |
| nec palma est nec tubicen praedicationi nominis nostri | |
| silentium faciens, sed virtus et firmitas animi et pax in ceterum | |
| parta, si semel in aliquo certamine debellata fortuna est. | |
| 'Dolorem gravem sentio.' Quid ergo? non sentis si illum | 17.1 |
| muliebriter tuleris? Quemadmodum perniciosior est hostis | |
| fugientibus, sic omne fortuitum incommodum magis instat | |
| cedenti et averso. 'Sed grave est.' Quid? nos ad hoc fortes | |
| sumus, ut levia portemus? Utrum vis longum esse morbum | 5 |
| an concitatum et brevem? Si longus est, habet intercapedi- | |
| nem, dat refectioni locum, multum temporis donat, necesse | |
| est, ut exsurgat, et desinat: brevis morbus ac praeceps alter- | |
| utrum faciet, aut extinguetur aut extinguet. Quid autem | |
| interest, non sit an non sim? in utroque finis dolendi est. | 10 |
| Illud quoque proderit, ad alias cogitationes avertere | 18.1 |
| animum et a dolore discedere. Cogita quid honeste, quid | |
| fortiter feceris; bonas partes tecum ipse tracta; memoriam | |
| in ea quae maxime miratus es sparge; tunc tibi fortissimus | |
| quisque et victor doloris occurrat: ille qui dum varices | 5 |
| exsecandas praeberet legere librum perseveravit, ille qui non | |
| desiit ridere cum hoc ipsum irati tortores omnia instrumenta | |
| crudelitatis suae experirentur. Non vincetur dolor ratione, | |
| qui victus est risu? Quidquid vis nunc licet dicas, destillationes | 19.1 |
| et vim continuae tussis egerentem viscerum partes et febrem | |
| praecordia ipsa torrentem et sitim et artus in diversum | |
| articulis exeuntibus tortos: plus est flamma et eculeus et | |
| lamina et vulneribus ipsis intumescentibus quod illa renovaret | 5 |
| et altius urgueret inpressum. Inter haec tamen aliquis non | |
| gemuit. Parum est: non rogavit. Parum est: non respondit. | |
| Parum est: risit et quidem ex animo. Vis tu post hoc dolorem | |
| deridere? | |
| 'Sed nihil' inquit 'agere sinit morbus, qui me omnibus | 20.1 |
| abduxit officiis.' Corpus tuum valetudo tenet, non et animum. | |
| Itaque cursoris moratur pedes, sutoris aut fabri manus inpedit: | |
| si animus tibi esse in usu solet, suadebis docebis, audies di- | |
| sces, quaeres recordaberis. Quid porro? nihil agere te credis si | 5 |
| temperans aeger sis? ostendes morbum posse superari vel | |
| certe sustineri. Est, mihi crede, virtuti etiam in lectulo locus. | 21.1 |
| Non tantum arma et acies dant argumenta alacris animi in- | |
| domitique terroribus: et in vestimentis vir fortis apparet. | |
| Habes quod agas: bene luctare cum morbo. Si nihil te coegerit, | |
| si nihil exoraverit, insigne prodis exemplum. O quam magna | 5 |
| erat gloriae materia, si spectaremur aegri! ipse te specta, ipse | |
| te lauda. | |
| Praeterea duo genera sunt voluptatum. Corporales morbus | 22.1 |
| inhibet, non tamen tollit; immo, si verum aestimes, incitat. | |
| Magis iuvat bibere sitientem, gratior est esurienti cibus; | |
| quidquid ex abstinentia contingit avidius excipitur. Illas | |
| vero animi voluptates, quae maiores certioresque sunt, nemo | 5 |
| medicus aegro negat. Has quisquis sequitur et bene intellegit | |
| omnia sensuum blandimenta contemnit. 'O infelicem | 23.1 |
| aegrum!' Quare? quia non vino nivem diluit? quia non | |
| rigorem potionis suae, quam capaci scypho miscuit, renovat | |
| fracta insuper glacie? quia non ostrea illi Lucrina in ipsa | |
| mensa aperiuntur? quia non circa cenationem eius tumultus | 5 |
| cocorum est ipsos cum opsoniis focos transferentium? Hoc | |
| enim iam luxuria commenta est: ne quis intepescat cibus, ne | |
| quid palato iam calloso parum ferveat, cenam culina pro- | |
| sequitur. 'O infelicem aegrum!' Edet quantum concoquat; | 24.1 |
| non iacebit in conspectu aper ut vilis caro a mensa re- | |
| legatus, nec in repositorio eius pectora avium (totas enim | |
| videre fastidium est) congesta ponentur. Quid tibi mali | |
| factum est? cenabis tamquam aeger, immo aliquando tam- | 5 |
| quam sanus. | |
| Sed omnia ista facile perferemus, sorbitionem, aquam | 25.1 |
| calidam, et quidquid aliud intolerabile videtur delicatis et | |
| luxu fluentibus magisque animo quam corpore morbidis: | |
| tantum mortem desinamus horrere. Desinemus autem, si | |
| fines bonorum ac malorum cognoverimus; ita demum nec | 5 |
| vita taedio erit nec mors timori. Vitam enim occupare sa- | 26.1 |
| tietas sui non potest tot res varias, magnas, divinas percen- | |
| sentem: in odium illam sui adducere solet iners otium. Rerum | |
| naturam peragranti numquam in fastidium veritas veniet: | |
| falsa satiabunt. Rursus si mors accedit et vocat, licet inmatura | 27.1 |
| sit, licet mediam praecidat aetatem, perceptus longissimae | |
| fructus est. Cognita est illi ex magna parte natura; scit | |
| tempore honesta non crescere: iis necesse est videri omnem | |
| vitam brevem qui illam voluptatibus vanis et ideo infinitis | 5 |
| metiuntur. | |
| His te cogitationibus recrea et interim epistulis nostris vaca. | 28.1 |
| Veniet aliquando tempus quod nos iterum iungat ac misceat; | |
| quantulumlibet sit illud, longum faciet scientia utendi. Nam, | |
| ut Posidonius ait, 'unus dies hominum eruditorum plus patet | |
| quam inperitis longissima aetas'. Interim hoc tene, hoc | 29.1 |
| morde: adversis non succumbere, laetis non credere, omnem | |
| fortunae licentiam in oculis habere, tamquam quidquid | |
| potest facere factura sit. Quidquid expectatum est diu, levius | |
| accedit. Vale. | 5 |