| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Subito nobis hodie Alexandrinae naves apparuerunt, quae | 77.1.1 |
| praemitti solent et nuntiare secuturae classis adventum: | |
| tabellarias vocant. Gratus illarum Campaniae aspectus est: | |
| omnis in pilis Puteolorum turba consistit et ex ipso genere | |
| velorum Alexandrinas quamvis in magna turba navium | 5 |
| intellegit; solis enim licet siparum intendere, quod in alto | |
| omnes habent naves. Nulla enim res aeque adiuvat cursum | 2.1 |
| quam summa pars veli; illinc maxime navis urgetur. Itaque | |
| quotiens ventus increbruit maiorque est quam expedit, | |
| antemna summittitur: minus habet virium flatus ex humili. | |
| Cum intravere Capreas et promunturium ex quo | 5 |
| alta procelloso speculatur vertice Pallas, | |
| ceterae velo iubentur esse contentae: siparum Alexandrinarum | |
| insigne [indicium] est. | |
| In hoc omnium discursu properantium ad litus magnam | 3.1 |
| ex pigritia mea sensi voluptatem, quod epistulas meorum | |
| accepturus non properavi scire quis illic esset rerum mearum | |
| status, quid adferrent: olim iam nec perit quicquam mihi | |
| nec adquiritur. Hoc, etiam si senex non essem, fuerat sentien- | 5 |
| dum, nunc vero multo magis: quantulumcumque haberem, | |
| tamen plus iam mihi superesset viatici quam viae, praesertim | |
| cum eam viam simus ingressi quam peragere non est necesse. | |
| Iter inperfectum erit si in media parte aut citra petitum | 4.1 |
| locum steteris: vita non est inperfecta si honesta est; ubi- | |
| cumque desines, si bene desines, tota est. Saepe autem et | |
| fortiter desinendum est et non ex maximis causis; nam nec | |
| eae maximae sunt quae nos tenent. | 5 |
| Tullius Marcellinus, quem optime noveras, adulescens | 5.1 |
| quietus et cito senex, morbo et non insanabili correptus sed | |
| longo et molesto et multa imperante, coepit deliberare de | |
| morte. Convocavit complures amicos. Unusquisque aut, quia | |
| timidus erat, id illi suadebat quod sibi suasisset, aut, quia | 5 |
| adulator et blandus, id consilium dabat quod deliberanti | |
| gratius fore suspicabatur. Amicus noster Stoicus, homo | 6.1 |
| egregius et, ut verbis illum quibus laudari dignus est laudem, | |
| vir fortis ac strenuus, videtur mihi optime illum cohortatus. | |
| Sic enim coepit: 'noli, mi Marcelline, torqueri tamquam de | |
| re magna deliberes. Non est res magna vivere: omnes servi | 5 |
| tui vivunt, omnia animalia: magnum est honeste mori, | |
| prudenter, fortiter. Cogita quamdiu iam idem facias: cibus, | |
| somnus, libido—per hunc circulum curritur; mori velle non | |
| tantum prudens aut fortis aut miser, etiam fastidiosus potest.' | |
| Non opus erat suasore illi sed adiutore: servi parere nolebant. | 7.1 |
| Primum detraxit illis metum et indicavit tunc familiam peri- | |
| culum adire cum incertum esset an mors domini voluntaria | |
| fuisset; alioqui tam mali exempli esse occidere dominum | |
| quam prohibere. Deinde ipsum Marcellinum admonuit non | 8.1 |
| esse inhumanum, quemadmodum cena peracta reliquiae | |
| circumstantibus dividantur, sic peracta vita aliquid porrigi | |
| iis qui totius vitae ministri fuissent. Erat Marcellinus facilis | |
| animi et liberalis etiam cum de suo fieret; minutas itaque | 5 |
| summulas distribuit flentibus servis et illos ultro consolatus | |
| est. Non fuit illi opus ferro, non sanguine: triduo abstinuit | 9.1 |
| et in ipso cubiculo poni tabernaculum iussit. Solium deinde | |
| inlatum est, in quo diu iacuit et calda subinde suffusa paula- | |
| tim defecit, ut aiebat, non sine quadam voluptate, quam | |
| adferre solet lenis dissolutio non inexperta nobis, quos | 5 |
| aliquando liquit animus. | |
| In fabellam excessi non ingratam tibi; exitum enim amici | 10.1 |
| tui cognosces non difficilem nec miserum. Quamvis enim | |
| mortem sibi consciverit, tamen mollissime excessit et vita | |
| elapsus est. Sed ne inutilis quidem haec fabella fuerit; saepe | |
| enim talia exempla necessitas exigit. Saepe debemus mori nec | 5 |
| volumus, morimur nec volumus. Nemo tam inperitus est | 11.1 |
| ut nesciat quandoque moriendum; tamen cum prope accessit, | |
| tergiversatur, tremit, plorat. Nonne tibi videtur stultissi- | |
| mus omnium qui flevit quod ante annos mille non vixerat? | |
| aeque stultus est qui flet quod post annos mille non vivet. | 5 |
| Haec paria sunt: non eris nec fuisti; utrumque tempus | |
| alienum est. In hoc punctum coniectus es, quod ut extendas, | 12.1 |
| quousque extendes? Quid fles? quid optas? perdis operam. | |
| Desine fata deum flecti sperare precando. | |
| Rata et fixa sunt et magna atque aeterna necessitate ducun- | |
| tur: eo ibis quo omnia eunt. Quid tibi novi est? Ad hanc | 5 |
| legem natus es; hoc patri tuo accidit, hoc matri, hoc maiori- | |
| bus, hoc omnibus ante te, hoc omnibus post te. Series invicta | |
| et nulla mutabilis ope inligavit ac trahit cuncta. Quantus te | 13.1 |
| populus moriturorum sequetur, quantus comitabitur! Fortior, | |
| ut opinor, esses, si multa milia tibi commorerentur; atqui | |
| multa milia et hominum et animalium hoc ipso momento quo | |
| tu mori dubitas animam variis generibus emittunt. Tu autem | 5 |
| non putabas te aliquando ad id perventurum ad quod semper | |
| ibas? Nullum sine exitu iter est. | |
| Exempla nunc magnorum virorum me tibi iudicas relatu- | 14.1 |
| rum? puerorum referam. Lacon ille memoriae traditur, in- | |
| pubis adhuc, qui captus clamabat 'non serviam' sua illa | |
| Dorica lingua, et verbis fidem inposuit: ut primum iussus est | |
| fungi servili et contumelioso ministerio (adferre enim vas | 5 |
| obscenum iubebatur), inlisum parieti caput rupit. Tam prope | 15.1 |
| libertas est: et servit aliquis? Ita non sic perire filium tuum | |
| malles quam per inertiam senem fieri? Quid ergo est cur | |
| perturberis, si mori fortiter etiam puerile est? Puta nolle te | |
| sequi: duceris. Fac tui iuris quod alieni est. Non sumes pueri | 5 |
| spiritum, ut dicas 'non servio'? Infelix, servis hominibus, | |
| servis rebus, servis vitae; nam vita, si moriendi virtus abest, | |
| servitus est. Ecquid habes propter quod expectes? voluptates | 16.1 |
| ipsas quae te morantur ac retinent consumpsisti: nulla tibi | |
| nova est, nulla non iam odiosa ipsa satietate. Quis sit vini, | |
| quis mulsi sapor scis: nihil interest centum per vesicam tuam | |
| an mille amphorae transeant: saccus es. Quid sapiat ostreum, | 5 |
| quid mullus optime nosti: nihil tibi luxuria tua in futuros | |
| annos intactum reservavit. Atqui haec sunt a quibus invitus | |
| divelleris. Quid est aliud quod tibi eripi doleas? Amicos? scis | 17.1 |
| enim amicus esse? Patriam? tanti enim illam putas ut tardius | |
| cenes? Solem? quem, si posses, extingueres: quid enim | |
| umquam fecisti luce dignum? Confitere non curiae te, non | |
| fori, non ipsius rerum naturae desiderio tardiorem ad morien- | 5 |
| dum fieri: invitus relinquis macellum, in quo nihil reliquisti. | |
| Mortem times: at quomodo illam media boletatione conte- | 18.1 |
| mnis! Vivere vis: scis enim? Mori times: quid porro? ista vita | |
| non mors est? C. Caesar, cum illum transeuntem per Latinam | |
| viam unus ex custodiarum agmine demissa usque in pectus | |
| vetere barba rogaret mortem, 'nunc enim' inquit 'vivis?' | 5 |
| Hoc istis respondendum est quibus succursura mors est: | |
| 'mori times: nunc enim vivis?' 'Sed ego' inquit 'vivere volo, | 19.1 |
| qui multa honeste facio; invitus relinquo officia vitae, quibus | |
| fideliter et industrie fungor.' Quid? tu nescis unum esse ex | |
| vitae officiis et mori? Nullum officium relinquis; non enim | |
| certus numerus quem debeas explere finitur. Nulla vita est | 20.1 |
| non brevis; nam si ad naturam rerum respexeris, etiam | |
| Nestoris et Sattiae brevis est, quae inscribi monumento suo | |
| iussit annis se nonaginta novem vixisse. Vides aliquem gloriari | |
| senectute longa: quis illam ferre potuisset si contigisset | 5 |
| centesimum implere? Quomodo fabula, sic vita: non quam | |
| diu, sed quam bene acta sit, refert. Nihil ad rem pertinet quo | |
| loco desinas. Quocumque voles desine: tantum bonam | |
| clausulam inpone. Vale. |