| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Inimicitias mihi denuntias si quicquam ex iis quae cotidie | 76.1.1 |
| facio ignoraveris. Vide quam simpliciter tecum vivam: hoc | |
| quoque tibi committam. Philosophum audio et quidem | |
| quintum iam diem habeo ex quo in scholam eo et ab octava | |
| disputantem audio. 'Bona' inquis 'aetate.' Quidni bona? | 5 |
| quid autem stultius est quam quia diu non didiceris non | |
| discere? 'Quid ergo? idem faciam quod trossuli et iuvenes?' | 2.1 |
| Bene mecum agitur si hoc unum senectutem meam dedecet: | |
| omnis aetatis homines haec schola admittit. 'In hoc sene- | |
| scamus, ut iuvenes sequamur?' In theatrum senex ibo et in | |
| circum deferar et nullum par sine me depugnabit: ad philo- | 5 |
| sophum ire erubescam? Tamdiu discendum est quamdiu ne- | 3.1 |
| scias; si proverbio credimus, quamdiu vivas. Nec ulli hoc rei | |
| magis convenit quam huic: tamdiu discendum est quemad- | |
| modum vivas quamdiu vivas. Ego tamen illic aliquid et | |
| doceo. Quaeris quid doceam? etiam seni esse discendum. | 5 |
| Pudet autem me generis humani quotiens scholam intravi. | 4.1 |
| Praeter ipsum theatrum Neapolitanorum, ut scis, transeun- | |
| dum est Metronactis petenti domum. Illud quidem fartum | |
| est, et ingenti studio quis sit pythaules bonus iudicatur; | |
| habet tubicen quoque Graecus et praeco concursum: at in | 5 |
| illo loco in quo vir bonus quaeritur, in quo vir bonus discitur, | |
| paucissimi sedent, et hi plerisque videntur nihil boni negotii | |
| habere quod agant; inepti et inertes vocantur. Mihi contin- | |
| gat iste derisus: aequo animo audienda sunt inperitorum | |
| convicia et ad honesta vadenti contemnendus est ipse | 10 |
| contemptus. | |
| Perge, Lucili, et propera, ne tibi accidat quod mihi, ut | 5.1 |
| senex discas; immo ideo magis propera quoniam id nunc | |
| adgressus es quod perdiscere vix senex possis. 'Quantum' | |
| inquis 'proficiam?' Quantum temptaveris. Quid expectas? | 6.1 |
| nulli sapere casu obtigit. Pecunia veniet ultro, honor offere- | |
| tur, gratia ac dignitas fortasse ingerentur tibi: virtus in te non | |
| incidet. Ne levi quidem opera aut parvo labore cognoscitur; | |
| sed est tanti laborare omnia bona semel occupaturo. Unum | 5 |
| est enim bonum quod honestum: in illis nihil invenies veri, | |
| nihil certi, quaecumque famae placent. Quare autem unum | 7.1 |
| sit bonum quod honestum dicam, quoniam parum me ex- | |
| secutum priore epistula iudicas magisque hanc rem tibi | |
| laudatam quam probatam putas, et in artum quae dicta sunt | |
| contraham. | 5 |
| Omnia suo bono constant. Vitem fertilitas commendat et | 8.1 |
| sapor vini, velocitas cervum; quam fortia dorso iumenta | |
| sint quaeris, quorum hic unus est usus, sarcinam ferre; in | |
| cane sagacitas prima est, si investigare debet feras, cursus, si | |
| consequi, audacia, si mordere et invadere: id in quoque | 5 |
| optimum esse debet cui nascitur, quo censetur. In homine | 9.1 |
| quid est optimum? ratio: hac antecedit animalia, deos | |
| sequitur. Ratio ergo perfecta proprium bonum est, cetera illi | |
| cum animalibus satisque communia sunt. Valet: et leones. | |
| Formonsus est: et pavones. Velox est: et equi. Non dico, in | 5 |
| his omnibus vincitur; non quaero quid in se maximum habeat, | |
| sed quid suum. Corpus habet: et arbores. Habet impetum ac | |
| motum voluntarium: et bestiae et vermes. Habet vocem: | |
| sed quanto clariorem canes, acutiorem aquilae, graviorem | |
| tauri, dulciorem mobilioremque luscinii? Quid est in homine | 10.1 |
| proprium? ratio: haec recta et consummata felicitatem homi- | |
| nis implevit. Ergo si omnis res, cum bonum suum perfecit, | |
| laudabilis est et ad finem naturae suae pervenit, homini | |
| autem suum bonum ratio est, si hanc perfecit laudabilis est | 5 |
| et finem naturae suae tetigit. Haec ratio perfecta virtus | |
| vocatur eademque honestum est. Id itaque unum bonum est | 11.1 |
| in homine quod unum hominis est; nunc enim non quaeri- | |
| mus quid sit bonum, sed quid sit hominis bonum. Si nullum | |
| aliud est hominis quam ratio, haec erit unum eius bonum, sed | |
| pensandum cum omnibus. Si sit aliquis malus, puto in- | 5 |
| probabitur; si bonus, puto probabitur. Id ergo in homine | |
| primum solumque est quo et probatur et inprobatur. | |
| Non dubitas an hoc sit bonum; dubitas an solum bonum | 12.1 |
| sit. Si quis omnia alia habeat, valetudinem, divitias, imagines | |
| multas, frequens atrium, sed malus ex confesso sit, inprobabis | |
| illum; item si quis nihil quidem eorum quae rettuli habeat, | |
| deficiatur pecunia, clientium turba, nobilitate et avorum | 5 |
| proavorumque serie, sed ex confesso bonus sit, probabis illum. | |
| Ergo hoc unum est bonum hominis, quod qui habet, etiam | |
| si aliis destituitur, laudandus est, quod qui non habet in | |
| omnium aliorum copia damnatur ac reicitur. Quae condicio | 13.1 |
| rerum, eadem hominum est: navis bona dicitur non quae | |
| pretiosis coloribus picta est nec cui argenteum aut aureum | |
| rostrum est nec cuius tutela ebore caelata est nec quae fiscis | |
| atque opibus regiis pressa est, sed stabilis et firma et iuncturis | 5 |
| aquam excludentibus spissa, ad ferendum incursum maris | |
| solida, gubernaculo parens, velox et non sentiens ventum; | |
| gladium bonum dices non cui auratus est balteus nec cuius | 14.1 |
| vagina gemmis distinguitur, sed cui et ad secandum subtilis | |
| acies est et mucro munimentum omne rupturus; regula non | |
| quam formosa, sed quam recta sit quaeritur: eo quidque | |
| laudatur cui comparatur, quod illi proprium est. Ergo in | 15.1 |
| homine quoque nihil ad rem pertinet quantum aret, quantum | |
| feneret, a quam multis salutetur, quam pretioso incumbat | |
| lecto, quam perlucido poculo bibat, sed quam bonus sit. | |
| Bonus autem est si ratio eius explicita et recta est et ad | 5 |
| naturae suae voluntatem accommodata. Haec vocatur virtus, | 16.1 |
| hoc est honestum et unicum hominis bonum. Nam cum sola | |
| ratio perficiat hominem, sola ratio perfecte beatum facit; | |
| hoc autem unum bonum est quo uno beatus efficitur. Dici- | |
| mus et illa bona esse quae a virtute profecta contractaque | 5 |
| sunt, id est opera eius omnia; sed ideo unum ipsa bonum est | |
| quia nullum sine illa est. Si omne in animo bonum est, quid- | 17.1 |
| quid illum confirmat, extollit, amplificat, bonum est; vali- | |
| diorem autem animum et excelsiorem et ampliorem facit | |
| virtus. Nam cetera quae cupiditates nostras inritant depri- | |
| munt quoque animum et labefaciunt et cum videntur | 5 |
| attollere inflant ac multa vanitate deludunt. Ergo id unum | |
| bonum est quo melior animus efficitur. Omnes actiones totius | 18.1 |
| vitae honesti ac turpis respectu temperantur; ad haec | |
| faciendi et non faciendi ratio derigitur. Quid sit hoc dicam: | |
| vir bonus quod honeste se facturum putaverit faciet etiam | |
| [sine pecunia] si laboriosum erit, faciet etiam si damnosum | 5 |
| erit, faciet etiam si periculosum erit; rursus quod turpe erit | |
| non faciet, etiam si pecuniam adferet, etiam si voluptatem, | |
| etiam si potentiam; ab honesto nulla re deterrebitur, ad | |
| turpia nulla invitabitur. Ergo si honestum utique secuturus | 19.1 |
| est, turpe utique vitaturus, et in omni actu vitae spectaturus | |
| haec duo, <nec aliud bonum quam honestum> nec aliud | |
| malum quam turpe, si una indepravata virtus est et sola | |
| permanet tenoris sui, unum est bonum virtus, cui iam | 5 |
| accidere ne sit bonum non potest. Mutationis periculum | |
| effugit: stultitia ad sapientiam erepit, sapientia in stultitiam | |
| non revolvitur. | |
| Dixi, si forte meministi, et concupita vulgo et formidata | 20.1 |
| inconsulto impetu plerosque calcasse: inventus est qui divitias | |
| proiceret, inventus est qui flammis manum inponeret, cuius | |
| risum non interrumperet tortor, qui in funere liberorum | |
| lacrimam non mitteret, qui morti non trepidus occurreret; | 5 |
| amor enim, ira, cupiditas pericula depoposcerunt. Quod potest | |
| brevis obstinatio animi, aliquo stimulo excitata, quanto magis | |
| virtus, quae non ex impetu nec subito sed aequaliter valet, cui | |
| perpetuum robur est? Sequitur ut quae ab inconsultis saepe | 21.1 |
| contemnuntur, a sapientibus semper, ea nec bona sint nec | |
| mala. Unum ergo bonum ipsa virtus est, quae inter hanc | |
| fortunam et illam superba incedit cum magno utriusque | |
| contemptu. | 5 |
| Si hanc opinionem receperis, aliquid bonum esse praeter | 22.1 |
| honestum, nulla non virtus laborabit; nulla enim obtineri | |
| poterit si quicquam extra se respexerit. Quod si est, rationi | |
| repugnat, ex qua virtutes sunt, et veritati, quae sine ratione | |
| non est; quaecumque autem opinio veritati repugnat falsa | 5 |
| est. Virum bonum concedas necesse est summae pietatis erga | 23.1 |
| deos esse. Itaque quidquid illi accidit aequo animo sustine- | |
| bit; sciet enim id accidisse lege divina qua universa procedunt. | |
| Quod si est, unum illi bonum erit quod honestum; in hoc | |
| enim positum <est> et parere diis nec excandescere ad subita | 5 |
| nec deplorare sortem suam, sed patienter excipere fatum et | |
| facere imperata. Si ullum aliud est bonum quam honestum, | 24.1 |
| sequetur nos aviditas vitae, aviditas rerum vitam instruen- | |
| tium, quod est intolerabile, infinitum, vagum. Solum ergo | |
| bonum est honestum, cui modus est. | |
| Diximus futuram hominum feliciorem vitam quam deo- | 25.1 |
| rum, si ea bona sunt quorum nullus diis usus est, tamquam | |
| pecunia, honores. Adice nunc quod, si modo solutae corpori- | |
| bus animae manent, felicior illis status restat quam est dum | |
| versantur in corpore. Atqui si ista bona sunt quibus per cor- | 5 |
| pora utimur, emissis erit peius, quod contra fidem est, felici- | |
| ores esse liberis et in universum datis clusas et obsessas. Illud | 26.1 |
| quoque dixeram, si bona sunt ea quae tam homini contingunt | |
| quam mutis animalibus, et muta animalia beatam vitam | |
| actura; quod fieri nullo modo potest. Omnia pro honesto | |
| patienda sunt; quod non erat faciendum si esset ullum aliud | 5 |
| bonum quam honestum. | |
| Haec quamvis latius exsecutus essem priore epistula, | |
| constrinxi et breviter percucurri. Numquam autem vera tibi | 27.1 |
| opinio talis videbitur, nisi animum adleves et te ipse inter- | |
| roges, si res exegerit ut pro patria moriaris et salutem omnium | |
| civium tua redimas, an porrecturus sis cervicem non tantum | |
| patienter sed etiam libenter. Si hoc facturus es, nullum aliud | 5 |
| bonum est; omnia enim relinquis ut hoc habeas. Vide quanta | |
| vis honesti sit: pro re publica morieris, etiam si statim facturus | |
| hoc eris cum scieris tibi esse faciendum. Interdum ex re | 28.1 |
| pulcherrima magnum gaudium etiam exiguo tempore ac | |
| brevi capitur, et quamvis fructus operis peracti nullus ad | |
| defunctum exemptumque rebus humanis pertineat, ipsa | |
| tamen contemplatio futuri operis iuvat, et vir fortis ac iustus, | 5 |
| cum mortis suae pretia ante se posuit, libertatem patriae, | |
| salutem omnium pro quibus dependit animam, in summa | |
| voluptate est et periculo suo fruitur. Sed ille quoque cui | 29.1 |
| etiam hoc gaudium eripitur quod tractatio operis maximi et | |
| ultimi praestat, nihil cunctatus desiliet in mortem, facere | |
| recte pieque contentus. Oppone etiamnunc illi multa quae | |
| dehortentur, dic, 'factum tuum matura sequetur oblivio | 5 |
| et parum grata existimatio civium'. Respondebit tibi, 'ista | |
| omnia extra opus meum sunt, ego ipsum contemplor; hoc | |
| esse honestum scio; itaque quocumque ducit ac vocat | |
| venio'. | |
| Hoc ergo unum bonum est, quod non tantum perfectus | 30.1 |
| animus sed generosus quoque et indolis bonae sentit: cetera | |
| levia sunt, mutabilia. Itaque sollicite possidentur; etiam si | |
| favente fortuna in unum congesta sunt, dominis suis in- | |
| cubant gravia et illos semper premunt, aliquando et inludunt. | 5 |
| Nemo ex istis quos purpuratos vides felix est, non magis quam | 31.1 |
| ex illis quibus sceptrum et chlamydem in scaena fabulae | |
| adsignant: cum praesente populo lati incesserunt et cotur- | |
| nati, simul exierunt, excalceantur et ad staturam suam re- | |
| deunt. Nemo istorum quos divitiae honoresque in altiore | 5 |
| fastigio ponunt magnus est. Quare ergo magnus videtur? cum | |
| basi illum sua metiris. Non est magnus pumilio licet in monte | |
| constiterit; colossus magnitudinem suam servabit etiam si | |
| steterit in puteo. Hoc laboramus errore, sic nobis inponitur, | 32.1 |
| quod neminem aestimamus eo quod est, sed adicimus illi et | |
| ea quibus adornatus est. Atqui cum voles veram hominis | |
| aestimationem inire et scire qualis sit, nudum inspice; ponat | |
| patrimonium, ponat honores et alia fortunae mendacia, | 5 |
| corpus ipsum exuat: animum intuere, qualis quantusque sit, | |
| alieno an suo magnus. Si rectis oculis gladios micantes videt | 33.1 |
| et si scit sua nihil interesse utrum anima per os an per iugu- | |
| lum exeat, beatum voca; si cum illi denuntiata sunt corporis | |
| tormenta et quae casu veniunt et quae potentioris iniuria, | |
| si vincula et exilia et vanas humanarum formidines mentium | 5 |
| securus audit et dicit: | |
| 'non ulla laborum, | |
| o virgo, nova mi facies inopinave surgit; | |
| omnia praecepi atque animo mecum ipse peregi. | |
| Tu hodie ista denuntias: ego semper denuntiavi mihi et | 10 |
| hominem paravi ad humana.' Praecogitati mali mollis ictus | 34.1 |
| venit. At stultis et fortunae credentibus omnis videtur nova | |
| rerum et inopinata facies; magna autem pars est apud in- | |
| peritos mali novitas. Hoc ut scias, ea quae putaverant aspera | |
| fortius, cum adsuevere, patiuntur. Ideo sapiens adsuescit | 35.1 |
| futuris malis, et quae alii diu patiendo levia faciunt hic levia | |
| facit diu cogitando. Audimus aliquando voces inperitorum | |
| dicentium 'sciebam hoc mihi restare': sapiens scit sibi omnia | |
| restare; quidquid factum est, dicit 'sciebam'. Vale. | 5 |