| LIBER NONVS | |
| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Minus tibi accuratas a me epistulas mitti quereris. Quis | 75.1.1 |
| enim accurate loquitur nisi qui vult putide loqui? Qualis | |
| sermo meus esset si una desideremus aut ambularemus, | |
| inlaboratus et facilis, tales esse epistulas meas volo, quae | |
| nihil habent accersitum nec fictum. Si fieri posset, quid | 2.1 |
| sentiam ostendere quam loqui mallem. Etiam si disputarem, | |
| nec supploderem pedem nec manum iactarem nec attollerem | |
| vocem, sed ista oratoribus reliquissem, contentus sensus meos | |
| ad te pertulisse, quos nec exornassem nec abiecissem. Hoc | 3.1 |
| unum plane tibi adprobare vellem, omnia me illa sentire | |
| quae dicerem, nec tantum sentire sed amare. Aliter homines | |
| amicam, aliter liberos osculantur; tamen in hoc quoque | |
| amplexu tam sancto et moderato satis apparet adfectus. Non | 5 |
| mehercules ieiuna esse et arida volo quae de rebus tam magnis | |
| dicentur (neque enim philosophia ingenio renuntiat), | |
| multum tamen operae inpendi verbis non oportet. Haec sit | 4.1 |
| propositi nostri summa: quod sentimus loquamur, quod | |
| loquimur sentiamus; concordet sermo cum vita. Ille promis- | |
| sum suum implevit qui et cum videas illum et cum audias | |
| idem est. Videbimus qualis sit, quantus sit: unus est. Non | 5.1 |
| delectent verba nostra sed prosint. Si tamen contingere | |
| eloquentia non sollicito potest, si aut parata est aut parvo | |
| constat, adsit et res pulcherrimas prosequatur: sit talis ut | |
| res potius quam se ostendat. Aliae artes ad ingenium totae | 5 |
| pertinent, hic animi negotium agitur. Non quaerit aeger | 6.1 |
| medicum eloquentem, sed si ita competit ut idem ille qui | |
| sanare potest compte de iis quae facienda sunt disserat, boni | |
| consulet. Non tamen erit quare gratuletur sibi quod inciderit | |
| in medicum etiam disertum; hoc enim tale est quale si | 5 |
| peritus gubernator etiam formosus est. Quid aures meas | 7.1 |
| scabis? quid oblectas? aliud agitur: urendus, secandus, | |
| abstinendus sum. Ad haec adhibitus es; curare debes morbum | |
| veterem, gravem, publicum; tantum negotii habes quantum | |
| in pestilentia medicus. Circa verba occupatus es? iamdudum | 5 |
| gaude si sufficis rebus. Quando tam multa disces? quando | |
| quae didiceris adfiges tibi ita ut excidere non possint? quando | |
| illa experieris? Non enim, ut cetera, memoriae tradidisse | |
| satis est: in opere temptanda sunt; non est beatus qui scit | |
| illa, sed <qui> facit. | 10 |
| 'Quid ergo? infra illum nulli gradus sunt? statim a sapien- | 8.1 |
| tia praeceps est?' Non, ut existimo; nam qui proficit in | |
| numero quidem stultorum est, magno tamen intervallo ab | |
| illis diducitur. Inter ipsos quoque proficientes sunt magna | |
| discrimina: in tres classes, ut quibusdam placet, dividuntur. | 5 |
| Primi sunt qui sapientiam nondum habent sed iam in | 9.1 |
| vicinia eius constiterunt; tamen etiam quod prope est extra | |
| est. Qui sint hi quaeris? qui omnes iam adfectus ac vitia | |
| posuerunt, quae erant conplectenda didicerunt, sed illis | |
| adhuc inexperta fiducia est. Bonum suum nondum in usu | 5 |
| habent, iam tamen in illa quae fugerunt decidere non pos- | |
| sunt; iam ibi sunt unde non est retro lapsus, sed hoc illis de | |
| se nondum liquet: quod in quadam epistula scripsisse me | |
| memini, 'scire se nesciunt'. Iam contigit illis bono suo frui, | |
| nondum confidere. Quidam hoc proficientium genus de quo | 10.1 |
| locutus sum ita conplectuntur ut illos dicant iam effugisse | |
| morbos animi, adfectus nondum, et adhuc in lubrico stare, | |
| quia nemo sit extra periculum malitiae nisi qui totam eam | |
| excussit; nemo autem illam excussit nisi qui pro illa sapien- | 5 |
| tiam adsumpsit. Quid inter morbos animi intersit et adfe- | 11.1 |
| ctus saepe iam dixi. Nunc quoque te admonebo: morbi sunt | |
| inveterata vitia et dura, ut avaritia, ut ambitio; nimio artius | |
| haec animum inplicuerunt et perpetua eius mala esse coe- | |
| perunt. Ut breviter finiam, morbus est iudicium in pravo | 5 |
| pertinax, tamquam valde expetenda sint quae leviter expeten- | |
| da sunt; vel, si mavis, ita finiamus: nimis inminere leviter | |
| petendis vel ex toto non petendis, aut in magno pretio | |
| habere in aliquo habenda vel in nullo. Adfectus sunt motus | 12.1 |
| animi inprobabiles, subiti et concitati, qui frequentes | |
| neglectique fecere morbum, sicut destillatio una nec adhuc | |
| in morem adducta tussim facit, adsidua et vetus pthisin. | |
| Itaque qui plurimum profecere extra morbos sunt, adfectus | 5 |
| adhuc sentiunt perfecto proximi. | |
| Secundum genus est eorum qui et maxima animi mala et | 13.1 |
| adfectus deposuerunt, sed ita ut non sit illis securitatis suae | |
| certa possessio; possunt enim in eadem relabi. | |
| Tertium illud genus extra multa et magna vitia est, sed non | 14.1 |
| extra omnia. Effugit avaritiam sed iram adhuc sentit; iam non | |
| sollicitatur libidine, etiamnunc ambitione; iam non concupi- | |
| scit, sed adhuc timet, et in ipso metu ad quaedam satis firmus | |
| est, quibusdam cedit: mortem contemnit, dolorem reformidat. | 5 |
| De hoc loco aliquid cogitemus: bene nobiscum agetur, si | 15.1 |
| in hunc admittimur numerum. Magna felicitate naturae | |
| magnaque et adsidua intentione studii secundus occupatur | |
| gradus; sed ne hic quidem contemnendus est color tertius. | |
| Cogita quantum circa te videas malorum; aspice quam nullum | 5 |
| sit nefas sine exemplo, quantum cotidie nequitia proficiat, | |
| quantum publice privatimque peccetur: intelleges satis nos | |
| consequi, si inter pessimos non sumus. 'Ego vero' inquis 'spero | 16.1 |
| me posse et amplioris ordinis fieri.' Optaverim hoc nobis | |
| magis quam promiserim: praeoccupati sumus, ad virtutem | |
| contendimus inter vitia districti. Pudet dicere: honesta | |
| colimus quantum vacat. At quam grande praemium expectat, | 5 |
| si occupationes nostras et mala tenacissima abrumpimus! Non | 17.1 |
| cupiditas nos, non timor pellet; inagitati terroribus, in- | |
| corrupti voluptatibus, nec mortem horrebimus nec deos; | |
| sciemus mortem malum non esse, deos malo non esse. Tam | |
| inbecillum est quod nocet quam cui nocetur: optima vi noxia | 5 |
| carent. Expectant nos, <si> ex hac aliquando faece in illud | 18.1 |
| evadimus sublime et excelsum, tranquillitas animi et expulsis | |
| erroribus absoluta libertas. Quaeris quae sit ista? Non | |
| homines timere, non deos; nec turpia velle nec nimia; in se | |
| ipsum habere maximam potestatem: inaestimabile bonum | 5 |
| est suum fieri. Vale. |