| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Epistula tua delectavit me et marcentem excitavit; | 74.1.1 |
| memoriam quoque meam, quae iam mihi segnis ac lenta est, | |
| evocavit. Quidni tu, mi Lucili, maximum putes instrumen- | |
| tum vitae beatae hanc persuasionem unum bonum esse quod | |
| honestum est? Nam qui alia bona iudicat in fortunae venit | 5 |
| potestatem, alieni arbitrii fit: qui omne bonum honesto | |
| circumscripsit intra se felix <est>. Hic amissis liberis maestus, | 2.1 |
| hic sollicitus aegris, hic turpibus et aliqua sparsis infamia | |
| tristis; illum videbis alienae uxoris amore cruciari, illum suae; | |
| non deerit quem repulsa distorqueat; erunt quos ipse honor | |
| vexet. Illa vero maxima ex omni mortalium populo turba | 3.1 |
| miserorum quam expectatio mortis exagitat undique inpen- | |
| dens; nihil enim est unde non subeat. Itaque, ut in hostili | |
| regione versantibus, huc et illuc circumspiciendum est et ad | |
| omnem strepitum circumagenda cervix; nisi hic timor e | 5 |
| pectore eiectus est, palpitantibus praecordiis vivitur. Occur- | 4.1 |
| rent acti in exilium et evoluti bonis; occurrent, quod genus | |
| egestatis gravissimum est, in divitîs inopes; occurrent nau- | |
| fragi similiave naufragis passi, quos aut popularis ira aut in- | |
| vidia, perniciosum optimis telum, inopinantis securosque | 5 |
| disiecit procellae more quae in ipsa sereni fiducia solet | |
| emergere, aut fulminis subiti ad cuius ictum etiam vicina | |
| tremuerunt. Nam ut illic quisquis ab igne propior stetit | |
| percusso similis obstipuit, sic in his per aliquam vim acciden- | |
| tibus unum calamitas opprimit, ceteros metus, paremque | 10 |
| passis tristitiam facit pati posse. Omnium animos mala aliena | 5.1 |
| ac repentina sollicitant. Quemadmodum aves etiam inanis | |
| fundae sonus territat, ita nos non ad ictum tantum exagitamur | |
| sed ad crepitum. Non potest ergo quisquam beatus esse qui | |
| huic se opinioni credidit. Non enim beatum est nisi quod in- | 5 |
| trepidum; inter suspecta male vivitur. Quisquis se multum | 6.1 |
| fortuitis dedit ingentem sibi materiam perturbationis et | |
| inexplicabilem fecit: una haec via est ad tuta vadenti, | |
| externa despicere et honesto esse contentum. Nam qui aliquid | |
| virtute melius putat aut ullum praeter illam bonum, ad haec | 5 |
| quae a fortuna sparguntur sinum expandit et sollicitus | |
| missilia eius expectat. Hanc enim imaginem animo tuo pro- | 7.1 |
| pone, ludos facere fortunam et in hunc mortalium coetum | |
| honores, divitias, gratiam excutere, quorum alia inter diripi- | |
| entium manus scissa sunt, alia infida societate divisa, alia | |
| magno detrimento eorum in quos devenerant prensa. Ex | 5 |
| quibus quaedam aliud agentibus inciderunt, quaedam, quia | |
| nimis captabantur, amissa et dum avide rapiuntur expulsa | |
| sunt: nulli vero, etiam cui rapina feliciter cessit, gaudium | |
| rapti duravit in posterum. Itaque prudentissimus quisque, | |
| cum primum induci videt munuscula, a theatro fugit et scit | 10 |
| magno parva constare. Nemo manum conserit cum recedente, | |
| nemo exeuntem ferit: circa praemium rixa est. Idem in his | 8.1 |
| evenit quae fortuna desuper iactat: aestuamus miseri, di- | |
| stringimur, multas habere cupimus manus, modo in hanc | |
| partem, modo in illam respicimus; nimis tarde nobis mitti | |
| videntur quae cupiditates nostras inritant, ad paucos perven- | 5 |
| tura, expectata omnibus; ire obviam cadentibus cupimus; | 9.1 |
| gaudemus si quid invasimus invadendique aliquos spes vana | |
| delusit; vilem praedam magno aliquo incommodo luimus aut | |
| †de† fallimur. Secedamus itaque ab istis ludis et demus | |
| raptoribus locum; illi spectent bona ista pendentia et ipsi | 5 |
| magis pendeant. | |
| Quicumque beatus esse constituet, unum esse bonum putet | 10.1 |
| quod honestum est; nam si ullum aliud existimat, primum | |
| male de providentia iudicat, quia multa incommoda iustis | |
| viris accidunt, et quia quidquid nobis dedit breve est et | |
| exiguum si compares mundi totius aevo. Ex hac deploratione | 11.1 |
| nascitur ut ingrati divinorum interpretes simus: querimur | |
| quod non semper, quod et pauca nobis et incerta et abitura | |
| contingant. Inde est quod nec vivere nec mori volumus: vitae | |
| nos odium tenet, timor mortis. Natat omne consilium nec | 5 |
| implere nos ulla felicitas potest. Causa autem est quod non | |
| pervenimus ad illud bonum immensum et insuperabile ubi | |
| necesse est resistat voluntas nostra quia ultra summum non | |
| est locus. Quaeris quare virtus nullo egeat? Praesentibus | 12.1 |
| gaudet, non concupiscit absentia; nihil non illi magnum est | |
| quod satis. Ab hoc discede iudicio: non pietas constabit, | |
| non fides; multa enim utramque praestare cupienti patienda | |
| sunt ex iis quae mala vocantur, multa inpendenda ex iis | 5 |
| quibus indulgemus tamquam bonis. Perit fortitudo, quae | 13.1 |
| periculum facere debet sui; perit magnanimitas, quae non | |
| potest eminere nisi omnia velut minuta contempsit quae pro | |
| maximis vulgus optat; perit gratia et relatio gratiae si | |
| timemus laborem, si quicquam pretiosius fide novimus, si | 5 |
| non optima spectamus. | |
| Sed ut illa praeteream, aut ista bona non sunt quae vocan- | 14.1 |
| tur aut homo felicior deo est, quoniam quidem quae cara | |
| nobis sunt non habet in usu deus; nec enim libido ad illum | |
| nec epularum lautitia nec opes nec quicquam ex his hominem | |
| inescantibus et vili voluptate ducentibus pertinet. Ergo aut | 5 |
| credibile est bona deo deesse aut hoc ipsum argumentum est | |
| bona non esse, quod deo desunt. Adice quod multa quae bona | 15.1 |
| videri volunt animalibus quam homini pleniora contingunt. | |
| Illa cibo avidius utuntur, venere non aeque fatigantur; | |
| virium illis maior est et aequabilior firmitas: sequitur ut | |
| multo feliciora sint homine. Nam sine nequitia, sine frau- | 5 |
| dibus degunt; fruuntur voluptatibus, quas et magis capiunt | |
| et ex facili, sine ullo pudoris aut paenitentiae metu. Con- | 16.1 |
| sidera tu itaque an id bonum vocandum sit quo deus ab | |
| homine, <homo ab animalibus> vincitur. Summum bonum | |
| in animo contineamus: obsolescit si ab optima nostri parte | |
| ad pessimam transit et transfertur ad sensus, qui agiliores | 5 |
| sunt animalibus mutis. Non est summa felicitatis nostrae in | |
| carne ponenda: bona illa sunt vera quae ratio dat, solida ac | |
| sempiterna, quae cadere non possunt, ne decrescere quidem | |
| ac minui. Cetera opinione bona sunt et nomen quidem habent | 17.1 |
| commune cum veris, proprietas [quidem] in illis boni non | |
| est; itaque commoda vocentur et, ut nostra lingua loquar, | |
| producta. Ceterum sciamus mancipia nostra esse, non partes, | |
| et sint apud nos, sed ita ut meminerimus extra nos esse; | 5 |
| etiam si apud nos sint, inter subiecta et humilia numerentur | |
| propter quae nemo se attollere debeat. Quid enim stultius | |
| quam aliquem eo sibi placere quod ipse non fecit? Omnia | 18.1 |
| ista nobis accedant, non haereant, ut si abducentur, sine | |
| ulla nostri laceratione discedant. Utamur illis, non gloriemur, | |
| et utamur parce tamquam depositis apud nos et abituris. | |
| Quisquis illa sine ratione possedit non diu tenuit; ipsa enim | 5 |
| se felicitas, nisi temperatur, premit. Si fugacissimis bonis | |
| credidit, cito deseritur, et, ut deseratur, adfligitur. Paucis | |
| deponere felicitatem molliter licuit: ceteri cum iis inter quae | |
| eminuere labuntur, et illos degravant ipsa quae extulerant. | |
| Ideo adhibebitur prudentia, quae modum illis ac parsimo- | 19.1 |
| niam inponat, quoniam quidem licentia opes suas praecipitat | |
| atque urget, nec umquam inmodica durarunt nisi illa | |
| moderatrix ratio conpescuit. Hoc multarum tibi urbium | |
| ostendet eventus, quarum in ipso flore luxuriosa imperia | 5 |
| ceciderunt, et quidquid virtute partum erat intemperantia | |
| corruit. Adversus hos casus muniendi sumus. Nullus autem | |
| contra fortunam inexpugnabilis murus est: intus instruamur; | |
| si illa pars tuta est, pulsari homo potest, capi non potest. | |
| Quod sit hoc instrumentum scire desideras? Nihil indignetur | 20.1 |
| sibi accidere sciatque illa ipsa quibus laedi videtur ad con- | |
| servationem universi pertinere et ex iis esse quae cursum | |
| mundi officiumque consummant; placeat homini quidquid | |
| deo placuit; ob hoc ipsum <se> suaque miretur, quod non | 5 |
| potest vinci, quod mala ipsa sub se tenet, quod ratione, qua | |
| valentius nihil est, casum doloremque et iniuriam subigit. | |
| Ama rationem! huius te amor contra durissima armabit. | 21.1 |
| Feras catulorum amor in venabula inpingit feritasque et | |
| inconsultus impetus praestat indomitas; iuvenilia nonnum- | |
| quam ingenia cupido gloriae in contemptum tam ferri quam | |
| ignium misit; species quosdam atque umbra virtutis in | 5 |
| mortem voluntariam trudit: quanto his omnibus fortior ratio | |
| est, quanto constantior, tanto vehementius per metus ipsos | |
| et pericula exibit. | |
| 'Nihil agitis' inquit 'quod negatis ullum esse aliud honesto | 22.1 |
| bonum: non faciet vos haec munitio tutos a fortuna et in- | |
| munes. Dicitis enim inter bona esse liberos pios et bene | |
| moratam patriam et parentes bonos. Horum pericula non | |
| potestis spectare securi: perturbabit vos obsidio patriae, | 5 |
| liberorum mors, parentum servitus.' | |
| Quid adversus hos pro nobis responderi soleat ponam; | 23.1 |
| deinde tunc adiciam quid praeterea respondendum putem. | |
| Alia condicio est in iis quae ablata in locum suum aliquid | |
| incommodi substituunt: tamquam bona valetudo vitiata in | |
| malam transfert; acies oculorum extincta caecitate nos adficit; | 5 |
| non tantum velocitas perit poplitibus incisis, sed debilitas pro | |
| illa subit. Hoc non est periculum in iis quae paulo ante | |
| rettulimus. Quare? si amicum bonum amisi, non est mihi pro | |
| illo perfidia patienda, nec si bonos liberos extuli, in illorum | |
| locum impietas succedit. Deinde non amicorum illic aut | 24.1 |
| liberorum interitus sed corporum est. Bonum autem uno | |
| modo perit, si in malum transit; quod natura non patitur, quia | |
| omnis virtus et opus omne virtutis incorruptum manet. | |
| Deinde etiam si amici perierunt, etiam si probati respon- | 5 |
| dentesque voto patris liberi, est quod illorum expleat locum. | |
| Quid sit quaeris? quod illos quoque bonos fecerat, virtus. | |
| Haec nihil vacare patitur loci, totum animum tenet, deside- | 25.1 |
| rium omnium tollit, sola satis est; omnium enim bonorum | |
| vis et origo in ipsa est. Quid refert an aqua decurrens inter- | |
| cipiatur atque abeat, si fons ex quo fluxerat salvus est? Non | |
| dices vitam iustiorem salvis liberis quam amissis nec ordina- | 5 |
| tiorem nec prudentiorem nec honestiorem; ergo ne meliorem | |
| quidem. Non facit adiectio amicorum sapientiorem, non facit | |
| stultiorem detractio; ergo nec beatiorem aut miseriorem. | |
| Quamdiu virtus salva fuerit, non senties quidquid abscesserit. | |
| 'Quid ergo? non est beatior et amicorum et liberorum | 26.1 |
| turba succinctus?' Quidni non sit? Summum enim bonum | |
| nec infringitur nec augetur; in suo modo permanet, utcum- | |
| que fortuna se gessit. Sive illi senectus longa contigit sive | |
| citra senectutem finitus est, eadem mensura summi boni est, | 5 |
| quamvis aetatis diversa sit. Utrum maiorem an minorem | 27.1 |
| circulum scribas ad spatium eius pertinet, non ad formam: | |
| licet alter diu manserit, alterum statim obduxeris et in eum | |
| in quo scriptus est pulverem solveris, in eadem uterque | |
| forma fuit. Quod rectum est nec magnitudine aestimatur | 5 |
| nec numero nec tempore; non magis produci quam contrahi | |
| potest. Honestam vitam ex centum annorum numero in quan- | |
| tum voles corripe et in unum diem coge: aeque honesta est. | |
| Modo latius virtus funditur, regna urbes provincias tem- | 28.1 |
| perat, fert leges, colit amicitias, inter propinquos liberosque | |
| dispensat officia, modo arto fine circumdatur paupertatis | |
| exilii orbitatis; non tamen minor est si ex altiore fastigio in | |
| humile subducitur, in privatum ex regio, ex publico et | 5 |
| spatioso iure in angustias domus vel anguli coit. Aeque | 29.1 |
| magna est, etiam si in se recessit undique exclusa; nihilo- | |
| minus enim magni spiritus est et erecti, exactae prudentiae, | |
| indeclinabilis iustitiae. Ergo aeque beata est; beatum enim | |
| illud uno loco positum est, in ipsa mente, stabile, grande, | 5 |
| tranquillum, quod sine scientia divinorum humanorumque | |
| non potest effici. | |
| Sequitur illud quod me responsurum esse dicebam. Non | 30.1 |
| adfligitur sapiens liberorum amissione, non amicorum; | |
| eodem enim animo fert illorum mortem quo suam expectat; | |
| non magis hanc timet quam illam dolet. Virtus enim con- | |
| venientia constat: omnia opera eius cum ipsa concordant et | 5 |
| congruunt. Haec concordia perit si animus, quem excelsum | |
| esse oportet, luctu aut desiderio summittitur. Inhonesta est | |
| omnis trepidatio et sollicitudo, in ullo actu pigritia; honestum | |
| enim securum et expeditum est, interritum est, in procinctu | |
| stat. 'Quid ergo? non aliquid perturbationi simile patietur? | 31.1 |
| non et color eius mutabitur et vultus agitabitur et artus | |
| refrigescent? et quidquid aliud non ex imperio animi, sed | |
| inconsulto quodam naturae impetu geritur?' Fateor; sed | |
| manebit illi persuasio eadem, nihil illorum malum esse nec | 5 |
| dignum ad quod mens sana deficiat. Omnia quae facienda | 32.1 |
| erunt audaciter faciet et prompte. Hoc enim stultitiae | |
| proprium quis dixerit, ignave et contumaciter facere quae | |
| faciat, et alio corpus inpellere, alio animum, distrahique inter | |
| diversissimos motus. Nam propter illa ipsa quibus extollit | 5 |
| se miraturque contempta est, et ne illa quidem quibus | |
| gloriatur libenter facit. Si vero aliquod timetur malum, eo | |
| proinde, dum expectat, quasi venisset urguetur, et quidquid | |
| ne patiatur timet iam metu patitur. Quemadmodum in | 33.1 |
| corporibus infirmis languorem signa praecurrunt—quaedam | |
| enim segnitia enervis est et sine labore ullo lassitudo et | |
| oscitatio et horror membra percurrens—sic infirmus animus | |
| multo ante quam opprimatur malis quatitur; praesumit illa | 5 |
| et ante tempus cadit. Quid autem dementius quam angi | |
| futuris nec se tormento reservare, sed arcessere sibi miserias | |
| et admovere? quas optimum est differre, si discutere non | |
| possis. Vis scire futuro neminem debere torqueri? Quicum- | 34.1 |
| que audierit post quinquagesimum annum sibi patienda | |
| supplicia, non perturbatur nisi si medium spatium transiluerit | |
| et se in illam saeculo post futuram sollicitudinem inmiserit: | |
| eodem modo fit ut animos libenter aegros et captantes causas | 5 |
| doloris vetera atque obliterata contristent. Et quae praeter- | |
| ierunt et quae futura sunt absunt: neutra sentimus. Non | |
| est autem nisi ex eo quod sentias dolor. Vale. |