| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Errare mihi videntur qui existimant philosophiae fideliter | 73.1.1 |
| deditos contumaces esse ac refractarios, contemptores magi- | |
| stratuum aut regum eorumve per quos publica administrantur. | |
| Ex contrario enim nulli adversus illos gratiores sunt, nec in- | |
| merito; nullis enim plus praestant quam quibus frui tran- | 5 |
| quillo otio licet. Itaque ii quibus multum ad propositum bene | 2.1 |
| vivendi confert securitas publica necesse est auctorem huius | |
| boni ut parentem colant, multo quidem magis quam illi | |
| inquieti et in medio positi, qui multa principibus debent sed | |
| multa et inputant, quibus numquam tam plene occurrere | 5 |
| ulla liberalitas potest ut cupiditates illorum, quae crescunt | |
| dum implentur, exsatiet. Quisquis autem de accipiendo | |
| cogitat oblitus accepti est, nec ullum habet malum cupiditas | |
| maius quam quod ingrata est. Adice nunc quod nemo eorum | 3.1 |
| qui in re publica versantur quot vincat, sed a quibus vincatur, | |
| aspicit; et illis non tam iucundum est multos post se videre | |
| quam grave aliquem ante se. Habet hoc vitium omnis | |
| ambitio: non respicit. Nec ambitio tantum instabilis est, | 5 |
| verum cupiditas omnis, quia incipit semper a fine. At ille | 4.1 |
| vir sincerus ac purus, qui reliquit et curiam et forum et | |
| omnem administrationem rei publicae ut ad ampliora | |
| secederet, diligit eos per quos hoc ei facere tuto licet solusque | |
| illis gratuitum testimonium reddit et magnam rem nesci- | 5 |
| entibus debet. Quemadmodum praeceptores suos veneratur | |
| ac suspicit quorum beneficio illis inviis exît, sic et hos sub | |
| quorum tutela positus exercet artes bonas. | |
| 'Verum alios quoque rex viribus suis protegit.' Quis negat? | 5.1 |
| Sed quemadmodum Neptuno plus debere se iudicat ex iis | |
| qui eadem tranquillitate usi sunt qui plura et pretiosiora illo | |
| mari vexit, animosius a mercatore quam a vectore solvitur | |
| votum, et ex ipsis mercatoribus effusius gratus est qui odores | 5 |
| ac purpuras et auro pensanda portabat quam qui vilissima | |
| quaeque et saburrae loco futura congesserat, sic huius pacis | |
| beneficium ad omnis pertinentis altius ad eos pervenit qui | |
| illa bene utuntur. Multi enim sunt ex his togatis quibus pax | 6.1 |
| operosior bello est: an idem existimas pro pace debere eos | |
| qui illam ebrietati aut libidini inpendunt aut aliis vitiis quae | |
| vel bello rumpenda sunt? Nisi forte tam iniquum putas esse | |
| sapientem ut nihil viritim se debere pro communibus bonis | 5 |
| iudicet. Soli lunaeque plurimum debeo, et non uni mihi | |
| oriuntur; anno temperantique annum deo privatim obligatus | |
| sum, quamvis nihil in meum honorem * * * discripta sint. | |
| Stulta avaritia mortalium possessionem proprietatemque | 7.1 |
| discernit nec quicquam suum credit esse quod publicum est; | |
| at ille sapiens nihil magis suum iudicat quam cuius illi cum | |
| humano genere consortium est. Nec enim essent ista commu- | |
| nia, nisi pars illorum pertineret ad singulos; socium efficit | 5 |
| etiam quod ex minima portione commune est. | |
| Adice nunc quod magna et vera bona non sic dividuntur | 8.1 |
| ut exiguum in singulos cadat: ad unumquemque tota per- | |
| veniunt. Ex congiario tantum ferunt homines quantum in | |
| capita promissum est; epulum et visceratio et quidquid aliud | |
| manu capitur discedit in partes: at haec individua bona, pax | 5 |
| et libertas, ea tam omnium tota quam singulorum sunt. | |
| Cogitat itaque per quem sibi horum usus fructusque contin- | 9.1 |
| gat, per quem non ad arma illum nec ad servandas vigilias | |
| nec ad tuenda moenia et multiplex belli tributum publica | |
| necessitas vocet, agitque gubernatori suo gratias. Hoc docet | |
| philosophia praecipue, bene debere beneficia, bene solvere; | 5 |
| interdum autem solutio est ipsa confessio. Confitebitur ergo | 10.1 |
| multum se debere ei cuius administratione ac providentia | |
| contingit illi pingue otium et arbitrium sui temporis et | |
| inperturbata publicis occupationibus quies. | |
| O Meliboee, deus nobis haec otia fecit; | 5 |
| namque erit ille mihi semper deus. | |
| Si illa quoque otia multum auctori suo debent quorum | 11.1 |
| munus hoc maximum est, | |
| ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum | |
| ludere quae vellem calamo permisit agresti, | |
| quanti aestimamus hoc otium quod inter deos agitur, quod | 5 |
| deos facit? | |
| Ita dico, Lucili, et te in caelum compendiario voco. Sole- | 12.1 |
| bat Sextius dicere Iovem plus non posse quam bonum virum. | |
| Plura Iuppiter habet quae praestet hominibus, sed inter duos | |
| bonos non est melior qui locupletior, non magis quam inter | |
| duos quibus par scientia regendi gubernaculum est meliorem | 5 |
| dixeris cui maius speciosiusque navigium est. Iuppiter quo | 13.1 |
| antecedit virum bonum? diutius bonus est: sapiens nihilo | |
| se minoris aestimat quod virtutes eius spatio breviore cludun- | |
| tur. Quemadmodum ex duobus sapientibus qui senior decessit | |
| non est beatior eo cuius intra pauciores annos terminata virtus | 5 |
| est, sic deus non vincit sapientem felicitate, etiam si vincit | |
| aetate; non est virtus maior quae longior. Iuppiter omnia | 14.1 |
| habet, sed nempe aliis tradidit habenda: ad ipsum hic unus | |
| usus pertinet, quod utendi omnibus causa est: sapiens tam | |
| aequo animo omnia apud alios videt contemnitque quam Iup- | |
| piter et hoc se magis suspicit quod Iuppiter uti illis non potest, | 5 |
| sapiens non vult. Credamus itaque Sextio monstranti pulcher- | 15.1 |
| rimum iter et clamanti 'hac | |
| itur ad astra, | |
| hac secundum frugalitatem, hac secundum temperantiam, | |
| hac secundum fortitudinem'. Non sunt dii fastidiosi, non | 5 |
| invidi: admittunt et ascendentibus manum porrigunt. Mi- | 16.1 |
| raris hominem ad deos ire? Deus ad homines venit, immo | |
| quod est propius, in homines venit: nulla sine deo mens bona | |
| est. Semina in corporibus humanis divina dispersa sunt, quae | |
| si bonus cultor excipit, similia origini prodeunt et paria iis | 5 |
| ex quibus orta sunt surgunt: si malus, non aliter quam humus | |
| sterilis ac palustris necat ac deinde creat purgamenta pro | |
| frugibus. Vale. |