| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Quod quaeris a me liquebat mihi (sic rem edidiceram) per | 72.1.1 |
| se; sed diu non retemptavi memoriam meam, itaque non | |
| facile me sequitur. Quod evenit libris situ cohaerentibus, hoc | |
| evenisse mihi sentio: explicandus est animus et quaecumque | |
| apud illum deposita sunt subinde excuti debent, ut parata | 5 |
| sint quotiens usus exegerit. Ergo hoc in praesentia differa- | |
| mus; multum enim operae, multum diligentiae poscit. Cum | |
| primum longiorem eodem loco speravero moram, tunc istud | |
| in manus sumam. Quaedam enim sunt quae possis et in cisio | 2.1 |
| scribere, quaedam lectum et otium et secretum desiderant. | |
| Nihilominus his quoque occupatis diebus agatur aliquid et | |
| quidem totis. Numquam enim non succedent occupationes | |
| novae: serimus illas, itaque ex una exeunt plures. Deinde | 5 |
| ipsi nobis dilationem damus: 'cum hoc peregero, toto animo | |
| incumbam' et 'si hanc rem molestam composuero, studio me | |
| dabo'. Non cum vacaveris philosophandum est, sed ut philo- | 3.1 |
| sopheris vacandum est; omnia alia neglegenda ut huic ad- | |
| sideamus, cui nullum tempus satis magnum est, etiam si a | |
| pueritia usque ad longissimos humani aevi terminos vita | |
| producitur. Non multum refert utrum omittas philosophiam | 5 |
| an intermittas; non enim ubi interrupta est manet, sed | |
| eorum more quae intenta dissiliunt usque ad initia sua | |
| recurrit, quod a continuatione discessit. Resistendum est | |
| occupationibus, nec explicandae sed summovendae sunt. | |
| Tempus quidem nullum est parum idoneum studio salutari; | 10 |
| atqui multi inter illa non student propter quae studendum | |
| est. 'Incidet aliquid quod inpediat.' Non quidem eum cuius | 4.1 |
| animus in omni negotio laetus atque alacer est: inperfectis | |
| adhuc interscinditur laetitia, sapientis vero contexitur gaudi- | |
| um, nulla causa rumpitur, nulla fortuna; semper et ubique | |
| tranquillus est. Non enim ex alieno pendet nec favorem | 5 |
| fortunae aut hominis expectat. Domestica illi felicitas est; | |
| exiret ex animo si intraret: ibi nascitur. Aliquando extrin- | 5.1 |
| secus quo admoneatur mortalitatis intervenit, sed id leve | |
| et quod summam cutem stringat. Aliquo, inquam, incom- | |
| modo adflatur; maximum autem illud bonum fixum est. Ita | |
| dico, extrinsecus aliqua sunt incommoda, velut in corpore | 5 |
| interdum robusto solidoque eruptiones quaedam pustularum | |
| et ulcuscula, nullum in alto malum est. Hoc, inquam, interest | 6.1 |
| inter consummatae sapientiae virum et alium procedentis | |
| quod inter sanum et ex morbo gravi ac diutino emergentem, | |
| cui sanitatis loco est levior accessio: hic nisi adtendit, sub- | |
| inde gravatur et in eadem revolvitur, sapiens recidere non | 5 |
| potest, ne incidere quidem amplius. Corpori enim ad tempus | |
| bona valetudo est, quam medicus, etiam si reddidit, non | |
| praestat—saepe ad eundem qui advocaverat excitatur: | |
| <animus> semel in totum sanatur. Dicam quomodo intellegas | 7.1 |
| sanum: si se ipse contentus est, si confidit sibi, si scit omnia | |
| vota mortalium, omnia beneficia quae dantur petunturque, | |
| nullum in beata vita habere momentum. Nam cui aliquid | |
| accedere potest, id inperfectum est; cui aliquid abscedere | 5 |
| potest, id inperpetuum est: cuius perpetua futura laetitia est, | |
| is suo gaudeat. Omnia autem quibus vulgus inhiat ultro | |
| citroque fluunt: nihil dat fortuna mancipio. Sed haec quoque | |
| fortuita tunc delectant cum illa ratio temperavit ac miscuit: | |
| haec est quae etiam externa commendet, quorum avidis | 10 |
| usus ingratus est. Solebat Attalus hac imagine uti: 'vidisti | 8.1 |
| aliquando canem missa a domino frusta panis aut carnis | |
| aperto ore captantem? quidquid excepit protinus integrum | |
| devorat et semper ad spem venturi hiat. Idem evenit nobis: | |
| quidquid expectantibus fortuna proiecit, id sine ulla volu- | 5 |
| ptate demittimus statim, ad rapinam alterius erecti et at- | |
| toniti.' Hoc sapienti non evenit: plenus est; etiam si quid | |
| obvenit, secure excipit ac reponit; laetitia fruitur maxima, | |
| continua, sua. Habet aliquis bonam voluntatem, habet pro- | 9.1 |
| fectum, sed cui multum desit a summo: hic deprimitur | |
| alternis et extollitur ac modo in caelum adlevatur, modo | |
| defertur ad terram. Inperitis ac rudibus nullus praecipita- | |
| tionis finis est; in Epicureum illud chaos decidunt, inane | 5 |
| sine termino. Est adhuc genus tertium eorum qui sapientiae | 10.1 |
| adludunt, quam non quidem contigerunt, in conspectu tamen | |
| et, ut ita dicam, sub ictu habent: hi non concutiuntur, ne | |
| defluunt quidem; nondum in sicco, iam in portu sunt. Ergo | 11.1 |
| cum tam magna sint inter summos imosque discrimina, cum | |
| medios quoque sequatur fluctus suus, sequatur ingens peri- | |
| culum ad deteriora redeundi, non debemus occupationibus | |
| indulgere. Excludendae sunt: si semel intraverint, in locum | 5 |
| suum alias substituent. Principiis illarum obstemus: melius | |
| non incipient quam desinent. Vale. |