| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Subinde me de rebus singulis consulis, oblitus vasto nos mari | 71.1.1 |
| dividi. Cum magna pars consilii sit in tempore, necesse est | |
| evenire ut de quibusdam rebus tunc ad te perferatur sententia | |
| mea cum iam contraria potior est. Consilia enim rebus aptan- | |
| tur; res nostrae feruntur, immo volvuntur; ergo consilium nasci | 5 |
| sub diem debet. Et hoc quoque nimis tardum est: sub manu, | |
| quod aiunt, nascatur. Quemadmodum autem inveniatur | |
| ostendam. Quotiens quid fugiendum sit aut quid petendum | 2.1 |
| voles scire, ad summum bonum, propositum totius vitae | |
| tuae, respice. Illi enim consentire debet quidquid agimus: | |
| non disponet singula, nisi cui iam vitae suae summa proposita | |
| est. Nemo, quamvis paratos habeat colores, similitudinem | 5 |
| reddet, nisi iam constat quid velit pingere. Ideo peccamus | |
| quia de partibus vitae omnes deliberamus, de tota nemo deli- | |
| berat. Scire debet quid petat ille qui sagittam vult mittere, | 3.1 |
| et tunc derigere ac moderari manu telum: errant consilia | |
| nostra, quia non habent quo derigantur; ignoranti quem | |
| portum petat nullus suus ventus est. Necesse est multum in | |
| vita nostra casus possit, quia vivimus casu. Quibusdam | 4.1 |
| autem evenit ut quaedam scire se nesciant; quemadmodum | |
| quaerimus saepe eos cum quibus stamus, ita plerumque finem | |
| summi boni ignoramus adpositum. Nec multis verbis nec | |
| circumitu longo quod sit summum bonum colliges: digito, | 5 |
| ut ita dicam, demonstrandum est nec in multa spargendum. | |
| Quid enim ad rem pertinet in particulas illud diducere? | |
| cum possis dicere 'summum bonum est quod honestum est' | |
| et, quod magis admireris, 'unum bonum est quod honestum | |
| est, cetera falsa et adulterina bona sunt'. Hoc si persuaseris | 5.1 |
| tibi et virtutem adamaveris (amare enim parum est), quid- | |
| quid illa contigerit, id tibi, qualecumque aliis videbitur, fau- | |
| stum felixque erit. Et torqueri, si modo iacueris ipso tor- | |
| quente securior, et aegrotare, si non male dixeris fortunae, si | 5 |
| non cesseris morbo, omnia denique quae ceteris videntur | |
| mala et mansuescent et in bonum abibunt, si super illa | |
| eminueris. Hoc liqueat, nihil esse bonum nisi honestum: et | |
| omnia incommoda suo iure bona vocabuntur quae modo | |
| virtus honestaverit. Multis videmur maiora promittere quam | 6.1 |
| recipit humana condicio, non inmerito; ad corpus enim | |
| respiciunt. Revertantur ad animum: iam hominem deo | |
| metientur. | |
| Erige te, Lucili virorum optime, et relinque istum ludum | 5 |
| litterarium philosophorum qui rem magnificentissimam ad | |
| syllabas vocant, qui animum minuta docendo demittunt | |
| et conterunt: fies similis illis qui invenerunt ista, non qui | |
| docent et id agunt ut philosophia potius difficilis quam magna | |
| videatur. Socrates, qui totam philosophiam revocavit ad | 7.1 |
| mores et hanc summam dixit esse sapientiam, bona malaque | |
| distinguere, 'sequere' inquit 'illos, si quid apud te habeo aucto- | |
| ritatis, ut sis beatus, et te alicui stultum videri sine. Quisquis | |
| volet tibi contumeliam faciat et iniuriam, tu tamen nihil | 5 |
| patieris, si modo tecum erit virtus. Si vis' inquit 'beatus esse, | |
| si fide bona vir bonus, sine contemnat te aliquis.' Hoc nemo | |
| praestabit nisi qui omnia prior ipse contempserit, nisi qui | |
| omnia bona exaequaverit, quia nec bonum sine honesto est | |
| et honestum in omnibus par est. | 10 |
| 'Quid ergo? nihil interest inter praeturam Catonis et | 8.1 |
| repulsam? nihil interest utrum Pharsalica acie Cato vincatur | |
| an vincat? hoc eius bonum, quo victis partibus non potest | |
| vinci, par erat illi bono quo victor rediret in patriam et com- | |
| poneret pacem?' Quidni par sit? eadem enim virtute et mala | 5 |
| fortuna vincitur et ordinatur bona; virtus autem non potest | |
| maior aut minor fieri: unius staturae est. 'Sed Cn. Pompeius | 9.1 |
| amittet exercitum, sed illud pulcherrimum rei publicae | |
| praetextum, optimates, et prima acies Pompeianarum par- | |
| tium, senatus ferens arma, uno proelio profligabuntur et tam | |
| magni ruina imperii in totum dissiliet orbem: aliqua pars | 5 |
| eius in Aegypto, aliqua in Africa, aliqua in Hispania cadet. | |
| Ne hoc quidem miserae rei publicae continget, semel ruere.' | |
| Omnia licet fiant: Iubam in regno suo non locorum notitia | 10.1 |
| adiuvet, non popularium pro rege suo virtus obstinatissima, | |
| Uticensium quoque fides malis fracta deficiat et Scipionem | |
| in Africa nominis sui fortuna destituat: olim provisum est ne | |
| quid Cato detrimenti caperet. 'Victus est tamen.' Et hoc | 11.1 |
| numera inter repulsas Catonis: tam magno animo feret ali- | |
| quid sibi ad victoriam quam ad praeturam obstitisse. Quo | |
| die repulsus est lusit, qua nocte periturus fuit legit; eodem | |
| loco habuit praetura et vita excidere; omnia quae acciderent | 5 |
| ferenda esse persuaserat sibi. | |
| Quidni ille mutationem rei publicae forti et aequo patere- | 12.1 |
| tur animo? quid enim mutationis periculo exceptum? non | |
| terra, non caelum, non totus hic rerum omnium contextus, | |
| quamvis deo agente ducatur; non semper tenebit hunc ordi- | |
| nem, sed illum ex hoc cursu aliquis dies deiciet. Certis eunt | 13.1 |
| cuncta temporibus: nasci debent, crescere, extingui. Quae- | |
| cumque supra nos vides currere et haec quibus innixi atque | |
| inpositi sumus veluti solidissimis carpentur ac desinent; nulli | |
| non senectus sua est. Inaequalibus ista spatiis eodem natura | 5 |
| dimittit: quidquid est non erit, nec peribit sed resolvetur. | |
| Nobis solvi perire est; proxima enim intuemur, ad ulteriora | 14.1 |
| non prospicit mens hebes et quae se corpori addixerit; alio- | |
| qui fortius finem sui suorumque pateretur, si speraret, <ut> | |
| omnia illa, sic vitam mortemque per vices ire et composita | |
| dissolvi, dissoluta componi, in hoc opere aeternam artem | 5 |
| cuncta temperantis dei verti. Itaque ut M. Cato, cum aevum | 15.1 |
| animo percucurrerit, dicet, 'omne humanum genus, quod- | |
| que est quodque erit, morte damnatum est; omnes quae | |
| usquam rerum potiuntur urbes quaeque alienorum imperi- | |
| orum magna sunt decora, ubi fuerint aliquando quaeretur et | 5 |
| vario exitii genere tollentur: alias destruent bella, alias desidia | |
| paxque ad inertiam versa consumet et magnis opibus exitiosa | |
| res, luxus. Omnes hos fertiles campos repentini maris in- | |
| undatio abscondet aut in subitam cavernam considentis soli | |
| lapsus abducet. Quid est ergo quare indigner aut doleam, si | 10 |
| exiguo momento publica fata praecedo?' Magnus animus deo | 16.1 |
| pareat et quidquid lex universi iubet sine cunctatione pati- | |
| atur: aut in meliorem emittitur vitam lucidius tranquilliusque | |
| inter divina mansurus aut certe sine ullo futurus incommodo, | |
| si naturae remiscebitur et revertetur in totum. Non est ergo | 5 |
| M. Catonis maius bonum honesta vita quam mors honesta, | |
| quoniam non intenditur virtus. Idem esse dicebat Socrates | |
| veritatem et virtutem. Quomodo illa non crescit, sic ne virtus | |
| quidem: habet numeros suos, plena est. | |
| Non est itaque quod mireris paria esse bona, et quae ex | 17.1 |
| proposito sumenda sunt et quae si ita res tulit. Nam si hanc | |
| inaequalitatem receperis ut fortiter torqueri in minoribus | |
| bonis numeres, numerabis etiam in malis, et infelicem Socra- | |
| ten dices in carcere, infelicem Catonem vulnera sua animo- | 5 |
| sius quam fecerat retractantem, calamitosissimum omnium | |
| Regulum fidei poenas etiam hostibus servatae pendentem. | |
| Atqui nemo hoc dicere, ne ex mollissimis quidem, ausus est; | |
| negant enim illum esse beatum, sed tamen negant miserum. | |
| Academici veteres beatum quidem esse etiam inter hos cru- | 18.1 |
| ciatus fatentur, sed non ad perfectum nec ad plenum, quod | |
| nullo modo potest recipi: nisi beatus est, in summo bono non | |
| est. Quod summum bonum est supra se gradum non habet, | |
| si modo illi virtus inest, si illam adversa non minuunt, si | 5 |
| manet etiam comminuto corpore incolumis: manet autem. | |
| Virtutem enim intellego animosam et excelsam, quam incitat | |
| quidquid infestat. Hunc animum, quem saepe induunt gene- | 19.1 |
| rosae indolis iuvenes quos alicuius honestae rei pulchritudo | |
| percussit, ut omnia fortuita contemnant, profecto sapientia | |
| [non] infundet et tradet; persuadebit unum bonum esse | |
| quod honestum, hoc nec remitti nec intendi posse, non | 5 |
| magis quam regulam qua rectum probari solet flectes. Quid- | |
| quid ex illa mutaveris iniuria est recti. Idem ergo de virtute | 20.1 |
| dicemus: et haec recta est, flexuram non recipit; †rigidari | |
| quidem amplius intendi potest†. Haec de omnibus rebus | |
| iudicat, de hac nulla. Si rectior ipsa non potest fieri, ne | |
| quae ab illa quidem fiunt alia aliis rectiora sunt; huic enim | 5 |
| necesse est respondeant; ita paria sunt. | |
| 'Quid ergo?' inquis 'iacere in convivio et torqueri paria | 21.1 |
| sunt?' Hoc mirum videtur tibi? illud licet magis admireris: | |
| iacere in convivio malum est, iacere in eculeo bonum est, | |
| si illud turpiter, hoc honeste fit. Bona ista aut mala non efficit | |
| materia sed virtus; haec ubicumque apparuit, omnia eiusdem | 5 |
| mensurae ac pretii sunt. In oculos nunc mihi manus intentat | 22.1 |
| ille qui omnium animum aestimat ex suo, quod dicam paria | |
| bona esse honeste iudicantis <et honeste periclitantis,> quod | |
| dicam paria bona esse eius qui triumphat et eius qui ante | |
| currum vehitur invictus animo. Non putant enim fieri quid- | 5 |
| quid facere non possunt; ex infirmitate sua ferunt de virtute | |
| sententiam. Quid miraris si uri, vulnerari, occidi, alligari | 23.1 |
| iuvat, aliquando etiam libet? Luxurioso frugalitas poena est, | |
| pigro supplicii loco labor est, delicatus miseretur industrii, | |
| desidioso studere torqueri est: eodem modo haec ad quae | |
| omnes inbecilli sumus dura atque intoleranda credimus, | 5 |
| obliti quam multis tormentum sit vino carere aut prima luce | |
| excitari. Non ista difficilia sunt natura, sed nos fluvidi et | |
| enerves. Magno animo de rebus magnis iudicandum est; | 24.1 |
| alioqui videbitur illarum vitium esse quod nostrum est. Sic | |
| quaedam rectissima, cum in aquam demissa sunt, speciem | |
| curvi praefractique visentibus reddunt. Non tantum quid | |
| videas, sed quemadmodum, refert: animus noster ad vera | 5 |
| perspicienda caligat. Da mihi adulescentem incorruptum et | 25.1 |
| ingenio vegetum: dicet fortunatiorem sibi videri qui omnia | |
| rerum adversarum onera rigida cervice sustollat, qui supra | |
| fortunam extet. Non est mirum in tranquillitate non con- | |
| cuti: illud mirare, ibi extolli aliquem ubi omnes deprimuntur, | 5 |
| ibi stare ubi omnes iacent. Quid est in tormentis, quid est in | 26.1 |
| aliis quae adversa appellamus mali? hoc, ut opinor, succidere | |
| mentem et incurvari et subcumbere. Quorum nihil sapienti | |
| viro potest evenire: stat rectus sub quolibet pondere. Nulla | |
| illum res minorem facit; nihil illi eorum quae ferenda sunt | 5 |
| displicet. Nam quidquid cadere in hominem potest in se | |
| cecidisse non queritur. Vires suas novit; scit se esse oneri | |
| ferendo. Non educo sapientem ex hominum numero nec | 27.1 |
| dolores ab illo sicut ab aliqua rupe nullum sensum admittente | |
| summoveo. Memini ex duabus illum partibus esse composi- | |
| tum: altera est inrationalis, haec mordetur, uritur, dolet; | |
| altera rationalis, haec inconcussas opiniones habet, intrepida | 5 |
| est et indomita. In hac positum est summum illud hominis | |
| bonum. Antequam impleatur, incerta mentis volutatio est; | |
| cum vero perfectum est, inmota illi stabilitas est. Itaque | 28.1 |
| inchoatus et ad summa procedens cultorque virtutis, etiam | |
| si adpropinquat perfecto bono sed ei nondum summam | |
| manum inposuit, ibit interim cessim et remittet aliquid ex | |
| intentione mentis; nondum enim incerta trangressus est, | 5 |
| etiamnunc versatur in lubrico. Beatus vero et virtutis exactae | |
| tunc se maxime amat cum fortissime expertus est, et metuen- | |
| da ceteris, si alicuius honesti officii pretia sunt, non tantum | |
| fert sed amplexatur multoque audire mavult 'tanto melior' | |
| quam 'tanto felicior'. | 10 |
| Venio nunc illo quo me vocat expectatio tua. Ne extra | 29.1 |
| rerum naturam vagari virtus nostra videatur, et tremet | |
| sapiens et dolebit et expallescet; hi enim omnes corporis | |
| sensus sunt. Ubi ergo calamitas, ubi illud malum verum est? | |
| illic scilicet, si ista animum detrahunt, si ad confessionem | 5 |
| servitutis adducunt, si illi paenitentiam sui faciunt. Sapiens | 30.1 |
| quidem vincit virtute fortunam, at multi professi sapientiam | |
| levissimis nonnumquam minis exterriti sunt. Hoc loco no- | |
| strum vitium est, qui idem a sapiente exigimus et a proficiente. | |
| Suadeo adhuc mihi ista quae laudo, nondum persuadeo; | 5 |
| etiam si persuasissem, nondum tam parata haberem aut tam | |
| exercitata ut ad omnes casus procurrerent. Quemadmodum | 31.1 |
| lana quosdam colores semel ducit, quosdam nisi saepius ma- | |
| cerata et recocta non perbibit, sic alias disciplinas ingenia, | |
| cum accepere, protinus praestant: haec, nisi alte descendit et | |
| diu sedit et animum non coloravit sed infecit, nihil ex iis | 5 |
| quae promiserat praestat. Cito hoc potest tradi et paucissimis | 32.1 |
| verbis: unum bonum esse virtutem, nullum certe sine virtute, | |
| et ipsam virtutem in parte nostri meliore, id est rationali, | |
| positam. Quid erit haec virtus? iudicium verum et inmotum; | |
| ab hoc enim impetus venient mentis, ab hoc omnis species | 5 |
| quae impetum movet redigetur ad liquidum. Huic iudicio | 33.1 |
| consentaneum erit omnia quae virtute contacta sunt et bona | |
| iudicare et inter se paria. Corporum autem bona corporibus | |
| quidem bona sunt, sed in totum non sunt bona; his pretium | |
| quidem erit aliquod, ceterum dignitas non erit; magnis inter | 5 |
| se intervallis distabunt: alia minora, alia maiora erunt. Et in | 34.1 |
| ipsis sapientiam sectantibus magna discrimina esse fateamur | |
| necesse est: alius iam in tantum profecit ut contra fortunam | |
| audeat attollere oculos, sed non pertinaciter (cadunt enim | |
| nimio splendore praestricti), alius in tantum ut possit cum | 5 |
| illa conferre vultum, nisi iam pervenit ad summum et fiduciae | |
| plenus est. Inperfecta necesse est labent et modo prodeant, | 35.1 |
| modo sublabantur aut succidant. Sublabentur autem, nisi | |
| ire et niti perseveraverint; si quicquam ex studio et fideli | |
| intentione laxaverint, retro eundum est. Nemo profectum | |
| ibi invenit ubi reliquerat. | 5 |
| Instemus itaque et perseveremus; plus quam profligavimus | 36.1 |
| restat, sed magna pars est profectus velle proficere. Huius | |
| rei conscius mihi sum: volo et mente tota volo. Te quoque | |
| instinctum esse et magno ad pulcherrima properare impetu | |
| video. Properemus: ita demum vita beneficium erit; alioquin | 5 |
| mora est, et quidem turpis inter foeda versantibus. Id agamus | |
| ut nostrum omne tempus sit; non erit autem, nisi prius nos | |
| nostri esse coeperimus. Quando continget contemnere utram- | 37.1 |
| que fortunam, quando continget omnibus oppressis adfecti- | |
| bus et sub arbitrium suum adductis hanc vocem emittere 'vici'? | |
| Quem vicerim quaeris? Non Persas nec extrema Medorum nec | |
| si quid ultra Dahas bellicosum iacet, sed avaritiam, sed ambi- | 5 |
| tionem, sed metum mortis, qui victores gentium vicit. Vale. |