LIBER OCTAVVS
SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
  Post longum intervallum Pompeios tuos vidi. In conspe- 70.1.1
ctum adulescentiae meae reductus sum; quidquid illic iuvenis
feceram videbar mihi facere adhuc posse et paulo ante fecisse.
Praenavigavimus, Lucili, vitam et quemadmodum in mari, ut 2.1
ait Vergilius noster,
    terraeque urbesque recedunt,
sic in hoc cursu rapidissimi temporis primum pueritiam
abscondimus, deinde adulescentiam, deinde quidquid est 5
illud inter iuvenem et senem medium, in utriusque confinio
positum, deinde ipsius senectutis optimos annos; novissime
incipit ostendi publicus finis generis humani. Scopulum esse 3.1
illum putamus dementissimi: portus est, aliquando petendus,
numquam recusandus, in quem si quis intra primos annos
delatus est, non magis queri debet quam qui cito navigavit.
Alium enim, ut scis, venti segnes ludunt ac detinent et tran- 5
quillitatis lentissimae taedio lassant, alium pertinax flatus
celerrime perfert. Idem evenire nobis puta: alios vita velocis- 4.1
sime adduxit quo veniendum erat etiam cunctantibus, alios
maceravit et coxit. Quae, ut scis, non semper retinenda est;
non enim vivere bonum est, sed bene vivere.
  Itaque sapiens vivet quantum debet, non quantum potest. 5
Videbit ubi victurus sit, cum quibus, quomodo, quid acturus. 5.1
Cogitat semper qualis vita, non quanta sit. [sit] Si multa
occurrunt molesta et tranquillitatem turbantia, emittit se;
nec hoc tantum in necessitate ultima facit, sed cum primum
illi coepit suspecta esse fortuna, diligenter circumspicit num- 5
quid illic desinendum sit. Nihil existimat sua referre, faciat
finem an accipiat, tardius fiat an citius: non tamquam de
magno detrimento timet; nemo multum ex stilicidio potest
perdere. Citius mori aut tardius ad rem non pertinet, bene 6.1
mori aut male ad rem pertinet; bene autem mori est effugere
male vivendi periculum. Itaque effeminatissimam vocem
illius Rhodii existimo, qui cum in caveam coniectus esset a
tyranno et tamquam ferum aliquod animal aleretur, suadenti 5
cuidam ut abstineret cibo, 'omnia' inquit 'homini, dum vivit,
speranda sunt'. Ut sit hoc verum, non omni pretio vita emen- 7.1
da est. Quaedam licet magna, licet certa sint, tamen ad illa
turpi infirmitatis confessione non veniam: ego cogitem in eo
qui vivit omnia posse fortunam, potius quam cogitem in eo
qui scit mori nil posse fortunam? 5
  Aliquando tamen, etiam si certa mors instabit et destina- 8.1
tum sibi supplicium sciet, non commodabit poenae suae
manum: sibi commodaret. Stultitia est timore mortis mori:
venit qui occidat, expecta. Quid occupas? quare suscipis
alienae crudelitatis procurationem? utrum invides carnifici 5
tuo an parcis? Socrates potuit abstinentia finire vitam et 9.1
inedia potius quam veneno mori; triginta tamen dies in
carcere et in expectatione mortis exegit, non hoc animo tam-
quam omnia fieri possent, tamquam multas spes tam longum
tempus reciperet, sed ut praeberet se legibus, ut fruendum 5
amicis extremum Socraten daret. Quid erat stultius quam
mortem contemnere, venenum timere? Scribonia, gravis 10.1
femina, amita Drusi Libonis fuit, adulescentis tam stolidi
quam nobilis, maiora sperantis quam illo saeculo quisquam
sperare poterat aut ipse ullo. Cum aeger a senatu in lectica
relatus esset non sane frequentibus exsequîs (omnes enim 5
necessarii deseruerant impie iam non reum sed funus), habere
coepit consilium utrum conscisceret mortem an expectaret.
Cui Scribonia 'quid te' inquit 'delectat alienum negotium
agere?' Non persuasit illi: manus sibi attulit, nec sine causa.
Nam post diem tertium aut quartum inimici moriturus 10
arbitrio si vivit, alienum negotium agit.
  Non possis itaque de re in universum pronuntiare, cum 11.1
mortem vis externa denuntiat, occupanda sit an expectanda;
multa enim sunt quae in utramque partem trahere possunt.
Si altera mors cum tormento, altera simplex et facilis est,
quidni huic inicienda sit manus? Quemadmodum navem 5
eligam navigaturus et domum habitaturus, sic mortem exi-
turus e vita. Praeterea quemadmodum non utique melior 12.1
est longior vita, sic peior est utique mors longior. In nulla re
magis quam in morte morem animo gerere debemus. Exeat
qua impetum cepit: sive ferrum appetit sive laqueum sive
aliquam potionem venas occupantem, pergat et vincula servi- 5
tutis abrumpat. Vitam et aliis adprobare quisque debet,
mortem sibi: optima est quae placet. Stulte haec cogitantur: 13.1
'aliquis dicet me parum fortiter fecisse, aliquis nimis temere,
aliquis fuisse aliquod genus mortis animosius'. Vis tu cogi-
tare id in manibus esse consilium ad quod fama non pertinet!
Hoc unum intuere, ut te fortunae quam celerrime eripias; 5
alioquin aderunt qui de facto tuo male existiment.
  Invenies etiam professos sapientiam qui vim adferendam 14.1
vitae suae negent et nefas iudicent ipsum interemptorem
sui fieri: expectandum esse exitum quem natura decrevit.
Hoc qui dicit non videt se libertatis viam cludere: nihil
melius aeterna lex fecit quam quod unum introitum nobis 5
ad vitam dedit, exitus multos. Ego expectem vel morbi 15.1
crudelitatem vel hominis, cum possim per media exire tor-
menta et adversa discutere? Hoc est unum cur de vita non
possimus queri: neminem tenet. Bono loco res humanae sunt,
quod nemo nisi vitio suo miser est. Placet? vive: non placet? 5
licet eo reverti unde venisti. Ut dolorem capitis levares, 16.1
sanguinem saepe misisti; ad extenuandum corpus vena per-
cutitur. Non opus est vasto vulnere dividere praecordia:
scalpello aperitur ad illam magnam libertatem via et puncto
securitas constat. Quid ergo est quod nos facit pigros inertes- 5
que? Nemo nostrum cogitat quandoque sibi ex hoc domicilio
exeundum; sic veteres inquilinos indulgentia loci et con-
suetudo etiam inter iniurias detinet. Vis adversus hoc corpus 17.1
liber esse? tamquam migraturus habita. Propone tibi quan-
doque hoc contubernio carendum: fortior eris ad necessita-
tem exeundi. Sed quemadmodum suus finis veniet in mentem
omnia sine fine concupiscentibus? Nullius rei meditatio tam 18.1
necessaria est; alia enim fortasse exercentur in supervacuum.
Adversus paupertatem praeparatus est animus: permansere
divitiae. Ad contemptum nos doloris armavimus: numquam
a nobis exegit huius virtutis experimentum integri ac sani 5
felicitas corporis. Ut fortiter amissorum desideria pateremur
praecepimus nobis: omnis quos amabamus superstites for-
tuna servavit. Huius unius rei usum qui exigat dies veniet. 19.1
Non est quod existimes magnis tantum viris hoc robur fuisse
quo servitutis humanae claustra perrumperent; non est quod
iudices hoc fieri nisi a Catone non posse, qui quam ferro non
emiserat animam manu extraxit: vilissimae sortis homines 5
ingenti impetu in tutum evaserunt, cumque e commodo mori
non licuisset nec ad arbitrium suum instrumenta mortis
eligere, obvia quaeque rapuerunt et quae natura non erant
noxia vi sua tela fecerunt. Nuper in ludo bestiariorum unus e 20.1
Germanis, cum ad matutina spectacula pararetur, secessit ad
exonerandum corpus—nullum aliud illi dabatur sine custode
secretum; ibi lignum id quod ad emundanda obscena ad-
haerente spongia positum est totum in gulam farsit et inter- 5
clusis faucibus spiritum elisit. Hoc fuit morti contumeliam
facere. Ita prorsus, parum munde et parum decenter: quid
est stultius quam fastidiose mori? O virum fortem, o dignum 21.1
cui fati daretur electio! Quam fortiter ille gladio usus esset,
quam animose in profundam se altitudinem maris aut abscisae
rupis inmisisset! Undique destitutus invenit quemadmodum
et mortem sibi deberet et telum, ut scias ad moriendum nihil 5
aliud in mora esse quam velle. Existimetur de facto hominis
acerrimi ut cuique visum erit, dum hoc constet, praeferen-
dam esse spurcissimam mortem servituti mundissimae.
  Quoniam coepi sordidis exemplis uti, perseverabo; plus 22.1
enim a se quisque exiget, si viderit hanc rem etiam a contem-
ptissimis posse contemni. Catones Scipionesque et alios quos
audire cum admiratione consuevimus supra imitationem
positos putamus: iam ego istam virtutem habere tam multa 5
exempla in ludo bestiario quam in ducibus belli civilis osten-
dam. Cum adveheretur nuper inter custodias quidam ad 23.1
matutinum spectaculum missus, tamquam somno premente
nutaret, caput usque eo demisit donec radiis insereret, et
tamdiu se in sedili suo tenuit donec cervicem circumactu
rotae frangeret; eodem vehiculo quo ad poenam ferebatur 5
effugit. Nihil obstat erumpere et exire cupienti: in aperto 24.1
nos natura custodit. Cui permittit necessitas sua, circum-
spiciat exitum mollem; cui ad manum plura sunt per quae
sese adserat, is dilectum agat et qua potissimum liberetur
consideret: cui difficilis occasio est, is proximam quamque 5
pro optima arripiat, sit licet inaudita, sit nova. Non deerit
ad mortem ingenium cui non defuerit animus. Vides quemad- 25.1
modum extrema quoque mancipia, ubi illis stimulos adegit
dolor, excitentur et intentissimas custodias fallant? Ille
vir magnus est qui mortem sibi non tantum imperavit sed
invenit. Ex eodem tibi munere plura exempla promisi. 5
Secundo naumachiae spectaculo unus e barbaris lanceam 26.1
quam in adversarios acceperat totam iugulo suo mersit.
'Quare, quare' inquit 'non omne tormentum, omne ludi-
brium iamdudum effugio? quare ego mortem armatus ex-
pecto?' Tanto hoc speciosius spectaculum fuit quanto hone- 5
stius mori discunt homines quam occidere. Quid ergo? quod 27.1
animi perditi quoque noxiosi habent non habebunt illi quos
adversus hos casus instruxit longa meditatio et magistra
rerum omnium ratio? Illa nos docet fati varios esse accessus,
finem eundem, nihil autem interesse unde incipiat quod 5
venit. Eadem illa ratio monet ut si licet moriaris <quemad- 28.1
modum placet, si minus> quemadmodum potes, et quidquid
obvenerit ad vim adferendam tibi invadas. Iniuriosum est
rapto vivere, at contra pulcherrimum mori rapto. Vale.