| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Mutare te loca et aliunde alio transilire nolo, primum quia | 69.1.1 |
| tam frequens migratio instabilis animi est: coalescere otio | |
| non potest nisi desît circumspicere et errare. Ut animum | |
| possis continere, primum corporis tui fugam siste. Deinde | 2.1 |
| plurimum remedia continuata proficiunt: interrumpenda | |
| non est quies et vitae prioris oblivio; sine dediscere oculos | |
| tuos, sine aures adsuescere sanioribus verbis. Quotiens proces- | |
| seris, in ipso transitu aliqua quae renovent cupiditates tuas | 5 |
| tibi occurrent. Quemadmodum ei qui amorem exuere cona- | 3.1 |
| tur evitanda est omnis admonitio dilecti corporis (nihil enim | |
| facilius quam amor recrudescit), ita qui deponere vult de- | |
| sideria rerum omnium quarum cupiditate flagravit et oculos | |
| et aures ab iis quae reliquit avertat. Cito rebellat adfectus. | 4.1 |
| Quocumque se verterit, pretium aliquod praesens occupa- | |
| tionis suae aspiciet. Nullum sine auctoramento malum est: | |
| avaritia pecuniam promittit, luxuria multas ac varias volu- | |
| ptates, ambitio purpuram et plausum et ex hoc potentiam et | 5 |
| quidquid <potest> potentia. Mercede te vitia sollicitant: hic | 5.1 |
| tibi gratis vivendum est. Vix effici toto saeculo potest ut | |
| vitia tam longa licentia tumida subigantur et iugum accipiant, | |
| nedum si tam breve tempus intervallis discindimus; unam | |
| quamlibet rem vix ad perfectum perducit adsidua vigilia et | 5 |
| intentio. Si me quidem velis audire, hoc meditare et exerce, | 6.1 |
| ut mortem et excipias et, si ita res suadebit, accersas: interest | |
| nihil, illa ad nos veniat an ad illam nos. Illud inperitissimi | |
| cuiusque verbum falsum esse tibi ipse persuade: 'bella res | |
| est mori sua morte'. Nemo moritur nisi sua morte. Illud | 5 |
| praeterea tecum licet cogites: nemo nisi suo die moritur. | |
| Nihil perdis ex tuo tempore; nam quod relinquis alienum | |
| est. Vale. |