| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Consilio tuo accedo: absconde te in otio, sed et ipsum otium | 68.1.1 |
| absconde. Hoc te facturum Stoicorum etiam si non praecepto, | |
| at exemplo licet scias; sed ex praecepto quoque facies: et tibi | |
| et cui voles adprobabis. Nec ad omnem rem publicam mitti- | 2.1 |
| mus nec semper nec sine ullo fine; praeterea, cum sapienti | |
| rem publicam ipso dignam dedimus, id est mundum, non est | |
| extra rem publicam etiam si recesserit, immo fortasse relicto | |
| uno angulo in maiora atque ampliora transit et caelo inposi- | 5 |
| tus intellegit, cum sellam aut tribunal ascenderet, quam | |
| humili loco sederit. Depone hoc apud te, numquam plus | |
| agere sapientem quam cum in conspectum eius divina atque | |
| humana venerunt. | |
| Nunc ad illud revertor quod suadere tibi coeperam, ut | 3.1 |
| otium tuum ignotum sit. Non est quod inscribas tibi philo- | |
| sophiam ac quietem: aliud proposito tuo nomen inpone, | |
| valetudinem et inbecillitatem vocato et desidiam. Gloriari | |
| otio iners ambitio est. Animalia quaedam, ne inveniri possint, | 4.1 |
| vestigia sua circa ipsum cubile confundunt: idem tibi facien- | |
| dum est, alioqui non deerunt qui persequantur. Multi aperta | |
| transeunt, condita et abstrusa rimantur; furem signata sol- | |
| licitant. Vile videtur quidquid patet; aperta effractarius prae- | 5 |
| terit. Hos mores habet populus, hos inperitissimus quisque: | |
| in secreta inrumpere cupit. Optimum itaque est non iactare | 5.1 |
| otium suum; iactandi autem genus est nimis latere et a con- | |
| spectu hominum secedere. Ille Tarentum se abdidit, ille | |
| Neapoli inclusus est, ille multis annis non transît domus suae | |
| limen: convocat turbam quisquis otio suo aliquam fabulam | 5 |
| inposuit. | |
| Cum secesseris, non est hoc agendum, ut de te homines | 6.1 |
| loquantur, sed ut ipse tecum loquaris. Quid autem loqueris? | |
| quod homines de aliis libentissime faciunt, de te apud te male | |
| existima: adsuesces et dicere verum et audire. Id autem | |
| maxime tracta quod in te esse infirmissimum senties. Nota | 7.1 |
| habet sui quisque corporis vitia. Itaque alius vomitu levat | |
| stomachum, alius frequenti cibo fulcit, alius interposito | |
| ieiunio corpus exhaurit et purgat; ii quorum pedes dolor | |
| repetit aut vino aut balineo abstinent: in cetera neglegentes | 5 |
| huic a quo saepe infestantur occurrunt. Sic in animo nostro | |
| sunt quaedam quasi causariae partes quibus adhibenda cura- | |
| tio est. Quid in otio facio? ulcus meum curo. Si ostenderem | 8.1 |
| tibi pedem turgidum, lividam manum, aut contracti cruris | |
| aridos nervos, permitteres mihi uno loco iacere et fovere | |
| morbum meum: maius malum est hoc, quod non possum tibi | |
| ostendere: in pectore ipso collectio et vomica est. Nolo nolo | 5 |
| laudes, nolo dicas, 'o magnum virum! contempsit omnia et | |
| damnatis humanae vitae furoribus fugit'. Nihil damnavi nisi | |
| me. Non est quod proficiendi causa venire ad me velis. Erras, | 9.1 |
| qui hinc aliquid auxili speras: non medicus sed aeger hic | |
| habitat. Malo illa, cum discesseris, dicas: 'ego istum beatum | |
| hominem putabam et eruditum, erexeram aures: destitutus | |
| sum, nihil vidi, nihil audivi quod concupiscerem, ad quod | 5 |
| reverterer'. Si hoc sentis, si hoc loqueris, aliquid profectum | |
| est: malo ignoscas otio meo quam invideas. | |
| 'Otium' inquis 'Seneca, commendas mihi? ad Epicureas | 10.1 |
| voces delaberis?' Otium tibi commendo, in quo maiora agas | |
| et pulchriora quam quae reliquisti: pulsare superbas poten- | |
| tiorum fores, digerere in litteram senes orbos, plurimum in | |
| foro posse invidiosa potentia ac brevis est et, si verum | 5 |
| aestimes, sordida. Ille me gratia forensi longe antecedet, ille | 11.1 |
| stipendiis militaribus et quaesita per hoc dignitate, ille | |
| clientium turba. [cui in turba] Par esse non possum, plus | |
| habent gratiae: est tanti ab omnibus vinci, dum a me fortuna | |
| vincatur. Utinam quidem hoc propositum sequi olim fuis- | 12.1 |
| set animus tibi! utinam de vita beata non in conspectu | |
| mortis ageremus! Sed nunc quoque non moramur; multa | |
| enim quae supervacua esse et inimica credituri fuimus rationi, | |
| nunc experientiae credimus. Quod facere solent qui serius | 13.1 |
| exierunt et volunt tempus celeritate reparare, calcar addamus. | |
| Haec aetas optime facit ad haec studia: iam despumavit, | |
| iam vitia primo fervore adulescentiae indomita lassavit; | |
| non multum superest ut extinguat. 'Et quando' inquis | 14.1 |
| 'tibi proderit istud quod in exitu discis, aut in quam rem?' | |
| In hanc, ut exeam melior. Non est tamen quod existimes | |
| ullam aetatem aptiorem esse ad bonam mentem quam quae | |
| se multis experimentis, longa ac frequenti rerum paenitentia | 5 |
| domuit, quae ad salutaria mitigatis adfectibus venit. Hoc est | |
| huius boni tempus: quisquis senex ad sapientiam pervenit, | |
| annis pervenit. Vale. |