| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Ut a communibus initium faciam, ver aperire se coepit, | 67.1.1 |
| sed iam inclinatum in aestatem, quo tempore calere debebat, | |
| intepuit nec adhuc illi fides est; saepe enim in hiemem | |
| revolvitur. Vis scire quam dubium adhuc sit? nondum me | |
| committo frigidae verae, adhuc rigorem eius infringo. 'Hoc | 5 |
| est' inquis 'nec calidum nec frigidum pati.' Ita est, mi | |
| Lucili: iam aetas mea contenta est suo frigore; vix media | |
| regelatur aestate. Itaque maior pars in vestimentis degitur. | |
| Ago gratias senectuti quod me lectulo adfixit: quidni gratias | 2.1 |
| illi hoc nomine agam? Quidquid debebam nolle, non possum. | |
| Cum libellis mihi plurimus sermo est. Si quando intervene- | |
| runt epistulae tuae, tecum esse mihi videor et sic adficior | |
| animo tamquam tibi non rescribam sed respondeam. Itaque | 5 |
| et de hoc quod quaeris, quasi conloquar tecum, quale sit | |
| una scrutabimur. | |
| Quaeris an omne bonum optabile sit. 'Si bonum est' inquis | 3.1 |
| 'fortiter torqueri et magno animo uri et patienter aegrotare, | |
| sequitur ut ista optabilia sint; nihil autem video ex istis | |
| voto dignum. Neminem certe adhuc scio eo nomine votum | |
| solvisse quod flagellis caesus esset aut podagra distortus aut | 5 |
| eculeo longior factus.' Distingue, mi Lucili, ista, et intelleges | 4.1 |
| esse in iis aliquid optandum. Tormenta abesse a me velim; | |
| sed si sustinenda fuerint, ut me in illis fortiter, honeste, | |
| animose geram optabo. Quidni ego malim non incidere | |
| bellum? sed si inciderit, ut vulnera, ut famem et omnia quae | 5 |
| bellorum necessitas adfert generose feram optabo. Non sum | |
| tam demens ut aegrotare cupiam; sed si aegrotandum fuerit, | |
| ut nihil intemperanter, nihil effeminate faciam optabo. Ita | |
| non incommoda optabilia sunt, sed virtus qua perferuntur | |
| incommoda. | 10 |
| Quidam ex nostris existimant omnium istorum fortem | 5.1 |
| tolerantiam non esse optabilem, sed ne abominandam qui- | |
| dem, quia voto purum bonum peti debet et tranquillum et | |
| extra molestiam positum. Ego dissentio. Quare? primum | |
| quia fieri non potest ut aliqua res bona quidem sit sed opta- | 5 |
| bilis non sit; deinde si virtus optabilis est, nullum autem sine | |
| virtute bonum, et omne bonum optabile est; deinde etiam | |
| si * * * tormentorum fortis patientia optabilis est. Etiamnunc | 6.1 |
| interrogo: nempe fortitudo optabilis est? Atqui pericula | |
| contemnit et provocat; pulcherrima pars eius maximeque | |
| mirabilis illa est, non cedere ignibus, obviam ire vulneribus, | |
| interdum tela ne vitare quidem sed pectore excipere. Si forti- | 5 |
| tudo optabilis est, et tormenta patienter ferre optabile est; | |
| hoc enim fortitudinis pars est. Sed separa ista, ut dixi: nihil | |
| erit quod tibi faciat errorem. Non enim pati tormenta opta- | |
| bile est, sed pati fortiter: illud opto 'fortiter', quod est virtus. | |
| 'Quis tamen umquam hoc sibi optavit?' Quaedam vota | 7.1 |
| aperta et professa sunt, cum particulatim fiunt; quaedam | |
| latent, cum uno voto multa conprensa sunt. Tamquam opto | |
| mihi vitam honestam; vita autem honesta actionibus variis | |
| constat: in hac est Reguli arca, Catonis scissum manu sua | 5 |
| vulnus, Rutili exilium, calix venenatus qui Socraten trans- | |
| tulit e carcere in caelum. Ita cum optavi mihi vitam hone- | |
| stam, et haec optavi sine quibus interdum honesta non potest | |
| esse. | |
| O terque quaterque beati, | 8.1 |
| quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis | |
| contigit oppetere! | |
| Quid interest, optes hoc alicui an optabile fuisse fatearis? | |
| Decius se pro re publica devovit et in medios hostes concitato | 9.1 |
| equo mortem petens inruit. Alter post hunc, paternae virtutis | |
| aemulus, conceptis sollemnibus ac iam familiaribus verbis | |
| in aciem confertissimam incucurrit, de hoc sollicitus tantum, | |
| ut litaret, optabilem rem putans bonam mortem. Dubitas | 5 |
| ergo an optimum sit memorabilem mori et in aliquo opere | |
| virtutis? Cum aliquis tormenta fortiter patitur, omnibus | 10.1 |
| virtutibus utitur. Fortasse una in promptu sit et maxime | |
| appareat, patientia; ceterum illic est fortitudo, cuius patien- | |
| tia et perpessio et tolerantia rami sunt; illic est prudentia, | |
| sine qua nullum initur consilium, quae suadet quod effugere | 5 |
| non possis quam fortissime ferre; illic est constantia, quae | |
| deici loco non potest et propositum nulla vi extorquente | |
| dimittit; illic est individuus ille comitatus virtutum. Quid- | |
| quid honeste fit una virtus facit, sed ex consilii sententia; | |
| quod autem ab omnibus virtutibus conprobatur, etiam si ab | 10 |
| una fieri videtur, optabile est. | |
| Quid? tu existimas ea tantum optabilia esse quae per | 11.1 |
| voluptatem et otium veniunt, quae excipiuntur foribus | |
| ornatis? Sunt quaedam tristis vultus bona; sunt quaedam | |
| vota quae non gratulantium coetu, sed adorantium veneran- | |
| tiumque celebrantur. Ita tu non putas Regulum optasse ut | 12.1 |
| ad Poenos perveniret? Indue magni viri animum et ab opini- | |
| onibus vulgi secede paulisper; cape, quantam debes, virtutis | |
| pulcherrimae ac magnificentissimae speciem, quae nobis non | |
| ture nec sertis, sed sudore et sanguine colenda est. Aspice | 13.1 |
| M. Catonem sacro illi pectori purissimas manus admoventem | |
| et vulnera parum alte demissa laxantem. Utrum tandem illi | |
| dicturus es 'vellem quae velles' et 'moleste fero' an 'feliciter | |
| quod agis'? Hoc loco mihi Demetrius noster occurrit, qui | 14.1 |
| vitam securam et sine ullis fortunae incursionibus mare | |
| mortuum vocat. Nihil habere ad quod exciteris, ad quod te | |
| concites, cuius denuntiatione et incursu firmitatem animi tui | |
| temptes, sed in otio inconcusso iacere non est tranquillitas: | 5 |
| malacia est. Attalus Stoicus dicere solebat, 'malo me fortuna | 15.1 |
| in castris suis quam in delicîs habeat. Torqueor, sed fortiter: | |
| bene est. Occidor, sed fortiter: bene est.' Audi Epicurum, | |
| dicet et 'dulce est'. Ego tam honestae rei ac severae num- | |
| quam molle nomen inponam. Uror, sed invictus: quidni hoc | 16.1 |
| optabile sit?—non quod urit me ignis, sed quod non vincit. | |
| Nihil est virtute praestantius, nihil pulchrius; et bonum est | |
| et optabile quidquid ex huius geritur imperio. Vale. |