| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Claranum condiscipulum meum vidi post multos annos: | 66.1.1 |
| non, puto, expectas ut adiciam senem, sed mehercules viridem | |
| animo ac vigentem et cum corpusculo suo conluctantem. In- | |
| ique enim se natura gessit et talem animum male conlocavit; | |
| aut fortasse voluit hoc ipsum nobis ostendere, posse ingenium | 5 |
| fortissimum ac beatissimum sub qualibet cute latere. Vicit | |
| tamen omnia inpedimenta et ad cetera contemnenda a con- | |
| temptu sui venit. Errare mihi visus est qui dixit | 2.1 |
| gratior et pulchro veniens e corpore virtus. | |
| Non enim ullo honestamento eget: ipsa magnum sui decus | |
| est et corpus suum consecrat. Aliter certe Claranum nostrum | |
| coepi intueri: formosus mihi videtur et tam rectus corpore | 5 |
| quam est animo. Potest ex casa vir magnus exire, potest et ex | 3.1 |
| deformi humilique corpusculo formosus animus ac magnus. | |
| Quosdam itaque mihi videtur in hoc tales natura generare, | |
| ut adprobet virtutem omni loco nasci. Si posset per se nudos | |
| edere animos, fecisset; nunc quod amplius est facit: quosdam | 5 |
| enim edit corporibus inpeditos, sed nihilominus perrumpentis | |
| obstantia. Claranus mihi videtur in exemplar editus, ut scire | 4.1 |
| possemus non deformitate corporis foedari animum, sed | |
| pulchritudine animi corpus ornari. | |
| Quamvis autem paucissimos una fecerimus dies, tamen | |
| multi nobis sermones fuerunt, quos subinde egeram et ad | 5 |
| te permittam. Hoc primo die quaesitum est, quomodo possint | 5.1 |
| paria bona esse, si triplex eorum condicio est. Quaedam, ut | |
| nostris videtur, prima bona sunt, tamquam gaudium, pax, | |
| salus patriae; quaedam secunda, in materia infelici expressa, | |
| tamquam tormentorum patientia et in morbo gravi tem- | 5 |
| perantia. Illa bona derecto optabimus nobis, haec, si necesse | |
| erit. Sunt adhuc tertia, tamquam modestus incessus et | |
| compositus ac probus vultus et conveniens prudenti viro | |
| gestus. Quomodo ista inter se paria esse possunt, cum alia | 6.1 |
| optanda sint, alia aversanda? | |
| Si volumus ista distinguere, ad primum bonum revertamur | |
| et consideremus id quale sit. Animus intuens vera, peritus | |
| fugiendorum ac petendorum, non ex opinione sed ex natura | 5 |
| pretia rebus inponens, toti se inserens mundo et in omnis | |
| eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus | |
| actionibusque intentus ex aequo, magnus ac vehemens, | |
| asperis blandisque pariter invictus, neutri se fortunae | |
| summittens, supra omnia quae contingunt acciduntque emi- | 10 |
| nens, pulcherrimus, ordinatissimus cum decore tum viribus, | |
| sanus ac siccus, inperturbatus intrepidus, quem nulla vis | |
| frangat, quem nec attollant fortuita nec deprimant—talis | |
| animus virtus est. Haec eius est facies, si sub unum veniat | 7.1 |
| aspectum et semel tota se ostendat. Ceterum multae eius | |
| species sunt, quae pro vitae varietate et pro actionibus | |
| explicantur: nec minor fit aut maior ipsa. Decrescere enim | |
| summum bonum non potest nec virtuti ire retro licet; sed | 5 |
| in alias atque alias qualitates convertitur, ad rerum quas | |
| actura est habitum figurata. Quidquid attigit in similitu- | 8.1 |
| dinem sui adducit et tinguit; actiones, amicitias, interdum | |
| domos totas quas intravit disposuitque condecorat; quidquid | |
| tractavit, id amabile, conspicuum, mirabile facit. Itaque vis | |
| eius et magnitudo ultra non potest surgere, quando incremen- | 5 |
| tum maximo non est: nihil invenies rectius recto, non magis | |
| quam verius vero, quam temperato temperatius. Omnis in | 9.1 |
| modo est virtus; modo certa mensura est; constantia non | |
| habet quo procedat, non magis quam fiducia aut veritas aut | |
| fides. Quid accedere perfecto potest? nihil, aut perfectum | |
| non erat cui accessit; ergo ne virtuti quidem, cui si quid adici | 5 |
| potest, defuit. Honestum quoque nullam accessionem recipit; | |
| honestum est enim propter ista quae rettuli. Quid porro? | |
| decorum et iustum et legitimum non eiusdem esse formae | |
| putas, certis terminis conprehensum? Crescere posse in- | |
| perfectae rei signum est. Bonum omne in easdem cadit leges: | 10.1 |
| iuncta est privata et publica utilitas, tam mehercules quam | |
| inseparabile est laudandum petendumque. Ergo virtutes inter | |
| se pares sunt et opera virtutis et omnes homines quibus illae | |
| contigere. Satorum vero animaliumque virtutes, cum mor- | 11.1 |
| tales sint, fragiles quoque caducaeque sunt et incertae; | |
| exiliunt residuntque et ideo non eodem pretio aestimantur. | |
| Una inducitur humanis virtutibus regula; una enim est ratio | |
| recta simplexque. Nihil est divino divinius, caelesti caelestius. | 5 |
| Mortalia minuuntur cadunt, deteruntur crescunt, exhauri- | 12.1 |
| untur implentur; itaque illis in tam incerta sorte inaequalitas | |
| est: divinorum una natura est. Ratio autem nihil aliud est | |
| quam in corpus humanum pars divini spiritus mersa; si ratio | |
| divina est, nullum autem bonum sine ratione est, bonum | 5 |
| omne divinum est. Nullum porro inter divina discrimen est; | |
| ergo nec inter bona. Paria itaque sunt et gaudium et fortis | |
| atque obstinata tormentorum perpessio; in utroque enim | |
| eadem est animi magnitudo, in altero remissa et laxa, in | |
| altero pugnax et intenta. Quid? tu non putas parem esse | 13.1 |
| virtutem eius qui fortiter hostium moenia expugnat, et eius | |
| qui obsidionem patientissime sustinet? [et] Magnus Scipio, | |
| qui Numantiam cludit et conprimit cogitque invictas manus | |
| in exitium ipsas suum verti, magnus ille obsessorum animus, | 5 |
| qui scit non esse clusum cui mors aperta est, et in complexu | |
| libertatis expirat. Aeque reliqua quoque inter se paria sunt, | |
| tranquillitas, simplicitas, liberalitas, constantia, aequanimi- | |
| tas, tolerantia; omnibus enim istis una virtus subest, quae | |
| animum rectum et indeclinabilem praestat. | 10 |
| 'Quid ergo? nihil interest inter gaudium et dolorum in- | 14.1 |
| flexibilem patientiam?' Nihil, quantum ad ipsas virtutes: | |
| plurimum inter illa in quibus virtus utraque ostenditur; in | |
| altero enim naturalis est animi remissio ac laxitas, in altero | |
| contra naturam dolor. Itaque media sunt haec quae pluri- | 5 |
| mum intervalli recipiunt: virtus in utroque par est. Virtutem | 15.1 |
| materia non mutat: nec peiorem facit dura ac difficilis nec | |
| meliorem hilaris et laeta; necessest ergo par sit. In utraque | |
| enim quod fit aeque recte fit, aeque prudenter, aeque honeste; | |
| ergo aequalia sunt bona, ultra quae nec hic potest se melius | 5 |
| in hoc gaudio gerere nec ille melius in illis cruciatibus; duo | |
| autem quibus nihil fieri melius potest paria sunt. Nam si quae | 16.1 |
| extra virtutem posita sunt aut minuere illam aut augere | |
| possunt, desinit unum bonum esse quod honestum. Si hoc | |
| concesseris, omne honestum perît. Quare? dicam: quia nihil | |
| honestum est quod ab invito, quod a coacto fit; omne | 5 |
| honestum voluntarium est. Admisce illi pigritiam, querelam, | |
| tergiversationem, metum: quod habet in se optimum perdidit, | |
| sibi placere. Non potest honestum esse quod non est liberum; | |
| nam quod timet servit. Honestum omne securum est, tran- | 17.1 |
| quillum est: si recusat aliquid, si conplorat, si malum iudicat, | |
| perturbationem recepit et in magna discordia volutatur; hinc | |
| enim species recti vocat, illinc suspicio mali retrahit. Itaque | |
| qui honeste aliquid facturus est, quidquid opponitur, id | 5 |
| etiam si incommodum putat, malum non putet, velit, libens | |
| faciat. Omne honestum iniussum incoactumque est, sincerum | |
| et nulli malo mixtum. | |
| Scio quid mihi responderi hoc loco possit: 'hoc nobis | 18.1 |
| persuadere conaris, nihil interesse utrum aliquis in gaudio | |
| sit an in eculeo iaceat ac tortorem suum lasset?'. Poteram | |
| respondere: Epicurus quoque ait sapientem, si in Phalaridis | |
| tauro peruratur, exclamaturum, 'dulce est et ad me nihil | 5 |
| pertinet'. Quid miraris si ego paria bona dico <alterius in | |
| convivio iacentis,> alterius inter tormenta fortissime stantis, | |
| cum quod incredibilius est dicat Epicurus, dulce esse torreri? | |
| Sed hoc respondeo, plurimum interesse inter gaudium et | 19.1 |
| dolorem; si quaeratur electio, alterum petam, alterum vitabo: | |
| illud secundum naturam est, hoc contra. Quamdiu sic aesti- | |
| mantur, magno inter se dissident spatio: cum ad virtutem | |
| ventum est, utraque par est, et quae per laeta procedit et | 5 |
| quae per tristia. Nullum habet momentum vexatio et dolor | 20.1 |
| et quidquid aliud incommodi est; virtute enim obruitur. | |
| Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, sic | |
| dolores, molestias, iniurias virtus magnitudine sua elidit atque | |
| opprimit; et quocumque adfulsit, ibi quidquid sine illa ap- | 5 |
| paret extinguitur, nec magis ullam portionem habent in- | |
| commoda, cum in virtutem inciderunt, quam in mari nimbus. | |
| Hoc ut scias ita esse, ad omne pulchrum vir bonus sine ulla | 21.1 |
| cunctatione procurret: stet illic licet carnifex, stet tortor | |
| atque ignis, perseverabit nec quid passurus sed quid facturus | |
| sit aspiciet, et se honestae rei tamquam bono viro credet; | |
| utilem illam sibi iudicabit, tutam, prosperam. Eundem locum | 5 |
| habebit apud illum honesta res, sed tristis atque aspera, quem | |
| vir bonus pauper aut exul <aut exilis> ac pallidus. Agedum | 22.1 |
| pone ex alia parte virum bonum divitiis abundantem, ex | |
| altera nihil habentem, sed in se omnia: uterque aeque vir | |
| bonus erit, etiam si fortuna dispari utetur. Idem, ut dixi, in | |
| rebus iudicium est quod in hominibus: aeque laudabilis | 5 |
| virtus est in corpore valido ac libero posita quam in morbido | |
| ac vincto. Ergo tuam quoque virtutem non magis laudabis | 23.1 |
| si corpus illi tuum integrum fortuna praestiterit quam si ex | |
| aliqua parte mutilatum: alioqui hoc erit ex servorum habitu | |
| dominum aestimare. Omnia enim ista in quae dominium | |
| casus exercet serva sunt, pecunia et corpus et honores, in- | 5 |
| becilla, fluida, mortalia, possessionis incertae: illa rursus | |
| libera et invicta opera virtutis, quae non ideo magis adpetenda | |
| sunt si benignius a fortuna tractantur, nec minus si aliqua | |
| iniquitate rerum premuntur. Quod amicitia in hominibus | 24.1 |
| est, hoc in rebus adpetitio. Non, puto, magis amares virum | |
| bonum locupletem quam pauperem, nec robustum et lacer- | |
| tosum quam gracilem et languidi corporis; ergo ne rem qui- | |
| dem magis adpetes aut amabis hilarem ac pacatam quam | 5 |
| distractam et operosam. Aut si hoc est, magis diliges ex | 25.1 |
| duobus aeque bonis viris nitidum et unctum quam pulveru- | |
| lentum et horrentem; deinde hoc usque pervenies ut magis | |
| diligas integrum omnibus membris et inlaesum quam debilem | |
| aut luscum; paulatim fastidium tuum illo usque procedet | 5 |
| ut ex duobus aeque iustis ac prudentibus comatum et crispu- | |
| lum malis. Ubi par in utroque virtus est, non comparet | |
| aliarum rerum inaequalitas; omnia enim alia non partes | |
| sed accessiones sunt. Num quis tam iniquam censuram inter | 26.1 |
| suos agit ut sanum filium quam aegrum magis diligat, pro- | |
| cerumve et excelsum quam brevem aut modicum? Fetus suos | |
| non distinguunt ferae et se in alimentum pariter omnium | |
| sternunt; aves ex aequo partiuntur cibos. Ulixes ad Ithacae | 5 |
| suae saxa sic properat quemadmodum Agamemnon ad | |
| Mycenarum nobiles muros; nemo enim patriam quia magna | |
| est amat, sed quia sua. Quorsus haec pertinent? ut scias | 27.1 |
| virtutem omnia opera velut fetus suos isdem oculis intueri, | |
| aeque indulgere omnibus, et quidem inpensius laborantibus, | |
| quoniam quidem etiam parentium amor magis in ea quorum | |
| miseretur inclinat. Virtus quoque opera sua quae videt adfici | 5 |
| et premi non magis amat, sed parentium bonorum more | |
| magis conplectitur ac fovet. | |
| Quare non est ullum bonum altero maius? quia non est | 28.1 |
| quicquam apto aptius, quia plano nihil est planius. Non | |
| potes dicere hoc magis par esse alicui quam illud; ergo nec | |
| honesto honestius quicquam est. Quod si par omnium virtu- | 29.1 |
| tum natura est, tria genera bonorum in aequo sunt. Ita dico: | |
| in aequo est moderate gaudere et moderate dolere. Laetitia | |
| illa non vincit hanc animi firmitatem sub tortore gemitus | |
| devorantem: illa bona optabilia, haec mirabilia sunt, utraque | 5 |
| nihilominus paria, quia quidquid incommodi est vi tanto | |
| maioris boni tegitur. Quisquis haec inparia iudicat ab ipsis | 30.1 |
| virtutibus avertit oculos et exteriora circumspicit. Bona vera | |
| idem pendent, idem patent: illa falsa multum habent vani; | |
| itaque speciosa et magna contra visentibus, cum ad pondus | |
| revocata sunt, fallunt. Ita est, mi Lucili: quidquid vera ratio | 31.1 |
| commendat solidum et aeternum est, firmat animum attol- | |
| litque semper futurum in excelso: illa quae temere laudantur | |
| et vulgi sententia bona sunt inflant inanibus laetos; rursus | |
| ea quae timentur tamquam mala iniciunt formidinem menti- | 5 |
| bus et illas non aliter quam animalia specie periculi agitant. | |
| Utraque ergo res sine causa animum et diffundit et mordet: | 32.1 |
| nec illa gaudio nec haec metu digna est. Sola ratio inmuta- | |
| bilis et iudicii tenax est; non enim servit sed imperat sensi- | |
| bus. Ratio rationi par est, sicut rectum recto; ergo et virtus | |
| virtuti; nihil enim aliud est virtus quam recta ratio. Omnes | 5 |
| virtutes rationes sunt; rationes sunt, si rectae sunt; si rectae | |
| sunt, et pares sunt. Qualis ratio est, tales et actiones sunt; | 33.1 |
| ergo omnes pares sunt; nam cum similes rationi sint, similes | |
| et inter se sunt. Pares autem actiones inter se esse dico qua | |
| honestae rectaeque sunt; ceterum magna habebunt discrimina | |
| variante materia, quae modo latior est, modo angustior, modo | 5 |
| inlustris, modo ignobilis, modo ad multos pertinens, modo ad | |
| paucos. In omnibus tamen istis id quod optimum est par est: | |
| honestae sunt. Tamquam viri boni omnes pares sunt qua | 34.1 |
| boni sunt, sed habent differentias aetatis: alius senior est, | |
| alius iunior; habent corporis: alius formosus, alius deformis | |
| est; habent fortunae: ille dives, hic pauper est, ille gratiosus, | |
| potens, urbibus notus et populis, hic ignotus plerisque et | 5 |
| obscurus. Sed per illud quo boni sunt pares sunt. | |
| De bonis ac malis sensus non iudicat; quid utile sit, quid | 35.1 |
| inutile, ignorat. Non potest ferre sententiam nisi in rem | |
| praesentem perductus est; nec futuri providus est nec prae- | |
| teriti memor; quid sit consequens nescit. Ex hoc autem rerum | |
| ordo seriesque contexitur et unitas vitae per rectum iturae. | 5 |
| Ratio ergo arbitra est bonorum ac malorum; aliena et ex- | |
| terna pro vilibus habet, et ea quae neque bona sunt neque | |
| mala accessiones minimas ac levissimas iudicat; omne enim | |
| illi bonum in animo est. Ceterum bona quaedam prima ex- | 36.1 |
| istimat, ad quae ex proposito venit, tamquam victoriam, | |
| bonos liberos, salutem patriae; quaedam secunda, quae non | |
| apparent nisi in rebus adversis, tamquam aequo animo pati | |
| morbum, ignem, exilium; quaedam media, quae nihilo | 5 |
| magis secundum naturam sunt quam contra naturam, tam- | |
| quam prudenter ambulare, composite sedere. Non enim minus | |
| secundum naturam est sedere quam stare aut ambulare. Duo | 37.1 |
| illa bona superiora diversa sunt: prima enim secundum | |
| naturam sunt, gaudere liberorum pietate, patriae incolu- | |
| mitate; secunda contra naturam sunt, fortiter obstare tor- | |
| mentis et sitim perpeti morbo urente praecordia. 'Quid | 38.1 |
| ergo? aliquid contra naturam bonum est?' Minime; sed id | |
| aliquando contra naturam est in quo bonum illud existit. | |
| Vulnerari enim et subiecto igne tabescere et adversa valetu- | |
| dine adfligi contra naturam est, sed inter ista servare animum | 5 |
| infatigabilem secundum naturam est. Et ut quod volo ex- | 39.1 |
| primam breviter, materia boni aliquando contra naturam | |
| est, bonum numquam, quoniam bonum sine ratione nullum | |
| est, sequitur autem ratio naturam. 'Quid est ergo ratio?' | |
| Naturae imitatio. 'Quod est summum hominis bonum?' Ex | 5 |
| naturae voluntate se gerere. | |
| 'Non est' inquit 'dubium quin felicior pax sit numquam | 40.1 |
| lacessita quam multo reparata sanguine. Non est dubium' | |
| inquit 'quin felicior res sit inconcussa valetudo quam ex | |
| gravibus morbis et extrema minitantibus in tutum vi quadam | |
| et patientia educta. Eodem modo non erit dubium quin | 5 |
| maius bonum sit gaudium quam obnixus animus ad per- | |
| petiendos cruciatus vulnerum aut ignium.' Minime; illa | 41.1 |
| enim quae fortuita sunt plurimum discriminis recipiunt; | |
| aestimantur enim utilitate sumentium. Bonorum unum | |
| propositum est consentire naturae; hoc [contingere] in omni- | |
| bus par est. Cum alicuius in senatu sententiam sequimur, | 5 |
| non potest dici: ille magis adsentitur quam ille. Ab omnibus | |
| in eandem sententiam itur. Idem de virtutibus dico: omnes | |
| naturae adsentiuntur. Idem de bonis dico: omnia naturae | |
| adsentiuntur. Alter adulescens decessit, alter senex, aliquis | 42.1 |
| protinus infans, cui nihil amplius contigit quam prospicere | |
| vitam: omnes hi aeque fuere mortales, etiam si mors aliorum | |
| longius vitam passa est procedere, aliorum in medio flore | |
| praecidit, aliorum interrupit ipsa principia. Alius inter | 43.1 |
| cenandum solutus est; alterius continuata mors somno est; | |
| aliquem concubitus extinxit. His oppone ferro transfossos | |
| aut exanimatos serpentium morsu aut fractos ruina aut per | |
| longam nervorum contractionem extortos minutatim. Ali- | 5 |
| quorum melior dici, aliquorum peior potest exitus: mors | |
| quidem omnium par est. Per quae veniunt diversa sunt; in | |
| [id] quod desinunt unum est. Mors nulla maior aut minor | |
| est; habet enim eundem in omnibus modum, finisse vitam. | |
| Idem tibi de bonis dico: hoc bonum inter meras voluptates, | 44.1 |
| hoc est inter tristia et acerba; illud fortunae indulgentiam | |
| rexit, hoc violentiam domuit: utrumque aeque bonum est, | |
| quamvis illud plana et molli via ierit, hoc aspera. Idem enim | |
| finis omnium est: bona sunt, laudanda sunt, virtutem ratio- | 5 |
| nemque comitantur; virtus aequat inter se quidquid agnoscit. | |
| Nec est quare hoc inter nostra placita mireris: apud Epi- | 45.1 |
| curum duo bona sunt, ex quibus summum illud beatumque | |
| componitur, ut corpus sine dolore sit, animus sine perturba- | |
| tione. Haec bona non crescunt si plena sunt: quo enim crescet | |
| quod plenum est? Dolore corpus caret: quid ad hanc accedere | 5 |
| indolentiam potest? Animus constat sibi et placidus est: quid | |
| accedere ad hanc tranquillitatem potest? Quemadmodum | 46.1 |
| serenitas caeli non recipit maiorem adhuc claritatem in sin- | |
| cerissimum nitorem repurgata, sic hominis corpus animum- | |
| que curantis et bonum suum ex utroque nectentis perfectus | |
| est status, et summam voti sui invenit si nec aestus animo est | 5 |
| nec dolor corpori. Si qua extra blandimenta contingunt, non | |
| augent summum bonum, sed, ut ita dicam, condiunt et | |
| oblectant; absolutum enim illud humanae naturae bonum | |
| corporis et animi pace contentum est. | |
| Dabo apud Epicurum tibi etiamnunc simillimam huic | 47.1 |
| nostrae divisionem bonorum. Alia enim sunt apud illum | |
| quae malit contingere sibi, ut corporis quietem ab omni | |
| incommodo liberam et animi remissionem bonorum suorum | |
| contemplatione gaudentis; alia sunt quae, quamvis nolit | 5 |
| accidere, nihilominus laudat et conprobat, tamquam illam | |
| quam paulo ante dicebam malae valetudinis et dolorum | |
| gravissimorum perpessionem, in qua Epicurus fuit illo summo | |
| ac fortunatissimo die suo. Ait enim se vesicae et exulcerati | |
| ventris tormenta tolerare ulteriorem doloris accessionem non | 10 |
| recipientia, esse nihilominus sibi illum beatum diem. Beatum | |
| autem diem agere nisi qui est in summo bono non potest. | |
| Ergo et apud Epicurum sunt haec bona, quae malles non | 48.1 |
| experiri, sed, quia ita res tulit, et amplexanda et laudanda et | |
| exaequanda summis sunt. Non potest dici hoc non esse par | |
| maximis bonum quod beatae vitae clausulam inposuit, cui | |
| Epicurus extrema voce gratias egit. | 5 |
| Permitte mihi, Lucili virorum optime, aliquid audacius | 49.1 |
| dicere: si ulla bona maiora esse aliis possent, haec ego quae | |
| tristia videntur mollibus illis et delicatis praetulissem, haec | |
| maiora dixissem. Maius est enim difficilia perfringere quam | |
| laeta moderari. Eadem ratione fit, scio, ut aliquis felicitatem | 50.1 |
| bene et ut calamitatem fortiter ferat. Aeque esse fortis potest | |
| qui pro vallo securus excubuit nullis hostibus castra temptan- | |
| tibus et qui succisis poplitibus in genua se excepit nec arma | |
| dimisit: 'macte virtute esto' sanguinulentis et ex acie redeunti- | 5 |
| bus dicitur. Itaque haec magis laudaverim bona exercitata | |
| et fortia et cum fortuna rixata. Ego dubitem quin magis | 51.1 |
| laudem truncam illam et retorridam manum Mucii quam | |
| cuiuslibet fortissimi salvam? Stetit hostium flammarumque | |
| contemptor et manum suam in hostili foculo destillantem | |
| perspectavit, donec Porsina cuius poenae favebat gloriae | 5 |
| invidit et ignem invito eripi iussit. Hoc bonum quidni inter | 52.1 |
| prima numerem tantoque maius putem quam illa secura et | |
| intemptata fortunae quanto rarius est hostem amissa manu | |
| vicisse quam armata? 'Quid ergo?' inquis 'hoc bonum tibi | |
| optabis?' Quidni? hoc enim nisi qui potest et optare, non | 5 |
| potest facere. An potius optem ut malaxandos articulos | 53.1 |
| exoletis meis porrigam? ut muliercula aut aliquis in mulier- | |
| culam ex viro versus digitulos meos ducat? Quidni ego felici- | |
| orem putem Mucium, quod sic tractavit ignem quasi illam | |
| manum tractatori praestitisset? In integrum restituit quid- | 5 |
| quid erraverat: confecit bellum inermis ac mancus et illa | |
| manu trunca reges duos vicit. Vale. |