| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Hesternum diem divisi cum mala valetudine: antemeri- | 65.1.1 |
| dianum illa sibi vindicavit, postmeridiano mihi cessit. Itaque | |
| lectione primum temptavi animum; deinde, cum hanc re- | |
| cepisset, plus illi imperare ausus sum, immo permittere: | |
| aliquid scripsi et quidem intentius quam soleo, dum cum | 5 |
| materia difficili contendo et vinci nolo, donec intervenerunt | |
| amici qui mihi vim adferrent et tamquam aegrum intem- | |
| perantem coercerent. In locum stili sermo successit, ex quo | 2.1 |
| eam partem ad te perferam quae in lite est. Te arbitrum ad- | |
| diximus. Plus negotii habes quam existimas: triplex causa est. | |
| Dicunt, ut scis, Stoici nostri duo esse in rerum natura ex | |
| quibus omnia fiant, causam et materiam. Materia iacet iners, | 5 |
| res ad omnia parata, cessatura si nemo moveat; causa autem, | |
| id est ratio, materiam format et quocumque vult versat, ex | |
| illa varia opera producit. Esse ergo debet unde fiat aliquid, | |
| deinde a quo fiat: hoc causa est, illud materia. Omnis ars | 3.1 |
| naturae imitatio est; itaque quod de universo dicebam ad | |
| haec transfer quae ab homine facienda sunt. Statua et | |
| materiam habuit quae pateretur artificem, et artificem qui | |
| materiae daret faciem; ergo in statua materia aes fuit, causa | 5 |
| opifex. Eadem condicio rerum omnium est: ex eo constant | |
| quod fit, et ex eo quod facit. | |
| Stoicis placet unam causam esse, id quod facit. Aristoteles | 4.1 |
| putat causam tribus modis dici: 'prima' inquit 'causa est | |
| ipsa materia, sine qua nihil potest effici; secunda opifex; | |
| tertia est forma, quae unicuique operi inponitur tamquam | |
| statuae'. Nam hanc Aristoteles 'idos' vocat. 'Quarta quoque' | 5 |
| inquit 'his accedit, propositum totius operis.' Quid sit hoc | 5.1 |
| aperiam. Aes prima statuae causa est; numquam enim facta | |
| esset, nisi fuisset id ex quo funderetur ducereturve. Secunda | |
| causa artifex est; non potuisset enim aes illud in habitum | |
| statuae figurari, nisi accessissent peritae manus. Tertia causa | 5 |
| est forma; neque enim statua ista 'doryphoros' aut 'dia- | |
| dumenos' vocaretur, nisi haec illi esset inpressa facies. Quarta | |
| causa est faciendi propositum; nam nisi hoc fuisset, facta non | |
| esset. Quid est propositum? quod invitavit artificem, quod | 6.1 |
| ille secutus fecit: vel pecunia est haec, si venditurus fabri- | |
| cavit, vel gloria, si laboravit in nomen, vel religio, si donum | |
| templo paravit. Ergo et haec causa est propter quam fit: an | |
| non putas inter causas facti operis esse numerandum quo | 5 |
| remoto factum non esset? | |
| His quintam Plato adicit exemplar, quam ipse 'idean' | 7.1 |
| vocat; hoc est enim ad quod respiciens artifex id quod destina- | |
| bat effecit. Nihil autem ad rem pertinet utrum foris habeat | |
| exemplar ad quod referat oculos an intus, quod ibi ipse | |
| concepit et posuit. Haec exemplaria rerum omnium deus | 5 |
| intra se habet numerosque universorum quae agenda sunt | |
| et modos mente conplexus est; plenus his figuris est quas | |
| Plato 'ideas' appellat, inmortales, inmutabiles, infatigabiles. | |
| Itaque homines quidem pereunt, ipsa autem humanitas, ad | |
| quam homo effingitur, permanet, et hominibus laborantibus, | 10 |
| intereuntibus, illa nihil patitur. Quinque ergo causae sunt, ut | 8.1 |
| Plato dicit: id ex quo, id a quo, id in quo, id ad quod, id | |
| propter quod; novissime id quod ex his est. Tamquam in | |
| statua (quia de hac loqui coepimus) id ex quo aes est, id a quo | |
| artifex est, id in quo forma est quae aptatur illi, id ad quod | 5 |
| exemplar est quod imitatur is qui facit, id propter quod | |
| facientis propositum est, id quod ex istis est ipsa statua <est>. | |
| Haec omnia mundus quoque, ut ait Plato, habet: facientem, | 9.1 |
| hic deus est; ex quo fit, haec materia est; formam, haec est | |
| habitus et ordo mundi quem videmus; exemplar, scilicet ad | |
| quod deus hanc magnitudinem operis pulcherrimi fecit; | |
| propositum, propter quod fecit. Quaeris quod sit propositum | 10.1 |
| deo? bonitas. Ita certe Plato ait: 'quae deo faciendi mundum | |
| fuit causa? bonus est; bono nulla cuiusquam boni invidia est; | |
| fecit itaque quam optimum potuit'. | |
| Fer ergo iudex sententiam et pronuntia quis tibi videatur | 5 |
| verisimillimum dicere, non quis verissimum dicat; id enim | |
| tam supra nos est quam ipsa veritas. | |
| Haec quae ab Aristotele et Platone ponitur turba causarum | 11.1 |
| aut nimium multa aut nimium pauca conprendit. Nam si | |
| quocumque remoto quid effici non potest, id causam iudicant | |
| esse faciendi, pauca dixerunt. Ponant inter causas tempus: | |
| nihil sine tempore potest fieri. Ponant locum: si non fuerit | 5 |
| ubi fiat aliquid, ne fiet quidem. Ponant motum: nihil sine | |
| hoc nec fit nec perit; nulla sine motu ars, nulla mutatio est. | |
| Sed nos nunc primam et generalem quaerimus causam. Haec | 12.1 |
| simplex esse debet; nam et materia simplex est. Quaerimus | |
| quid sit causa? ratio scilicet faciens, id est deus; ista enim | |
| quaecumque rettulistis non sunt multae et singulae causae, | |
| sed ex una pendent, ex ea quae facit. Formam dicis causam | 13.1 |
| esse? hanc inponit artifex operi: pars causae est, non causa. | |
| Exemplar quoque non est causa, sed instrumentum causae | |
| necessarium. Sic necessarium est exemplar artifici quomodo | |
| scalprum, quomodo lima: sine his procedere ars non potest, | 5 |
| non tamen hae partes artis aut causae sunt. 'Propositum' | 14.1 |
| inquit 'artificis, propter quod ad faciendum aliquid accedit, | |
| causa est.' Ut sit causa, non est efficiens causa, sed super- | |
| veniens. Hae autem innumerabiles sunt: nos de causa generali | |
| quaerimus. Illud vero non pro solita ipsis subtilitate dixerunt, | 5 |
| totum mundum et consummatum opus causam esse; multum | |
| enim interest inter opus et causam operis. | |
| Aut fer sententiam aut, quod facilius in eiusmodi rebus est, | 15.1 |
| nega tibi liquere et nos reverti iube. 'Quid te' inquis 'delectat | |
| tempus inter ista conterere, quae tibi nullum adfectum | |
| eripiunt, nullam cupiditatem abigunt?' Ego quidem †peiora† | |
| illa ago ac tracto quibus pacatur animus, et me prius scrutor, | 5 |
| deinde hunc mundum. Ne nunc quidem tempus, ut existimas, | 16.1 |
| perdo; ista enim omnia, si non concidantur nec in hanc sub- | |
| tilitatem inutilem distrahantur, attollunt et levant animum, | |
| qui gravi sarcina pressus explicari cupit et reverti ad illa | |
| quorum fuit. Nam corpus hoc animi pondus ac poena est; | 5 |
| premente illo urguetur, in vinclis est, nisi accessit philo- | |
| sophia et illum respirare rerum naturae spectaculo iussit et | |
| a terrenis ad divina dimisit. Haec libertas eius est, haec | |
| evagatio; subducit interim se custodiae in qua tenetur et | |
| caelo reficitur. Quemadmodum artifices [ex] alicuius rei | 17.1 |
| subtilioris quae intentione oculos defetigat, si malignum | |
| habent et precarium lumen, in publicum prodeunt et in | |
| aliqua regione ad populi otium dedicata oculos libera luce | |
| delectant, sic animus in hoc tristi et obscuro domicilio clusus, | 5 |
| quotiens potest, apertum petit et in rerum naturae contem- | |
| platione requiescit. Sapiens adsectatorque sapientiae ad- | 18.1 |
| haeret quidem in corpore suo, sed optima sui parte abest et | |
| cogitationes suas ad sublimia intendit. Velut sacramento | |
| rogatus hoc quod vivit stipendium putat; et ita formatus | |
| est ut illi nec amor vitae nec odium sit, patiturque mortalia | 5 |
| quamvis sciat ampliora superesse. Interdicis mihi inspe- | 19.1 |
| ctione rerum naturae, a toto abductum redigis in partem? | |
| Ego non quaeram quae sint initia universorum? quis rerum | |
| formator? quis omnia in uno mersa et materia inerti con- | |
| voluta discreverit? Non quaeram quis sit istius artifex mundi? | 5 |
| qua ratione tanta magnitudo in legem et ordinem venerit? | |
| quis sparsa collegerit, confusa distinxerit, in una deformitate | |
| iacentibus faciem diviserit? unde lux tanta fundatur? ignis | |
| sit, an aliquid igne lucidius? Ego ista non quaeram? ego | 20.1 |
| nesciam unde descenderim? semel haec mihi videnda sint, | |
| an saepe nascendum? quo hinc iturus sim? quae sedes ex- | |
| pectet animam solutam legibus servitutis humanae? Vetas | |
| me caelo interesse, id est iubes me vivere capite demisso? | 5 |
| Maior sum et ad maiora genitus quam ut mancipium sim | 21.1 |
| mei corporis, quod equidem non aliter aspicio quam vinclum | |
| aliquod libertati meae circumdatum; hoc itaque oppono | |
| fortunae, in quo resistat, nec per illud ad me ullum transire | |
| vulnus sino. Quidquid in me potest iniuriam pati hoc est: | 5 |
| in hoc obnoxio domicilio animus liber habitat. Numquam me | 22.1 |
| caro ista conpellet ad metum, numquam ad indignam bono si- | |
| mulationem; numquam in honorem huius corpusculi mentiar. | |
| Cum visum erit, distraham cum illo societatem; et nunc tamen, | |
| dum haeremus, non erimus aequis partibus socii: animus ad | 5 |
| se omne ius ducet. Contemptus corporis sui certa libertas est. | |
| Ut ad propositum revertar, huic libertati multum conferet | 23.1 |
| et illa de qua modo loquebamur inspectio; nempe universa | |
| ex materia et ex deo constant. Deus ista temperat quae | |
| circumfusa rectorem sequuntur et ducem. Potentius autem | |
| est ac pretiosius quod facit, quod est deus, quam materia | 5 |
| patiens dei. Quem in hoc mundo locum deus obtinet, hunc | 24.1 |
| in homine animus; quod est illic materia, id in nobis corpus | |
| est. Serviant ergo deteriora melioribus; fortes simus adversus | |
| fortuita; non contremescamus iniurias, non vulnera, non vin- | |
| cula, non egestatem. Mors quid est? aut finis aut transitus. | 5 |
| Nec desinere timeo (idem est enim quod non coepisse), nec | |
| transire, quia nusquam tam anguste ero. Vale. |