| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Fuisti here nobiscum. Potes queri, si here tantum; ideo | 64.1.1 |
| adieci 'nobiscum'; mecum enim semper es. Intervenerant | |
| quidam amici propter quos maior fumus fieret, non hic qui | |
| erumpere ex lautorum culinis et terrere vigiles solet, sed hic | |
| modicus qui hospites venisse significet. Varius nobis fuit | 2.1 |
| sermo, ut in convivio, nullam rem usque ad exitum adducens | |
| sed aliunde alio transiliens. Lectus est deinde liber Quinti | |
| Sextii patris, magni, si quid mihi credis, viri, et licet neget | |
| Stoici. Quantus in illo, di boni, vigor est, quantum animi! | 3.1 |
| Hoc non in omnibus philosophis invenies: quorundam scripta | |
| clarum habentium nomen exanguia sunt. Instituunt, dispu- | |
| tant, cavillantur, non faciunt animum quia non habent: | |
| cum legeris Sextium, dices, 'vivit, viget, liber est, supra | 5 |
| hominem est, dimittit me plenum ingentis fiduciae'. In qua | 4.1 |
| positione mentis sim cum hunc lego fatebor tibi: libet omnis | |
| casus provocare, libet exclamare, 'quid cessas, fortuna? con- | |
| gredere: paratum vides'. Illius animum induo qui quaerit | |
| ubi se experiatur, ubi virtutem suam ostendat, | 5 |
| spumantemque dari pecora inter inertia votis | |
| optat aprum aut fulvum descendere monte leonem. | |
| Libet aliquid habere quod vincam, cuius patientia exercear. | 5.1 |
| Nam hoc quoque egregium Sextius habet, quod et ostendet | |
| tibi beatae vitae magnitudinem et desperationem eius non | |
| faciet: scies esse illam in excelso, sed volenti penetrabilem. | |
| Hoc idem virtus tibi ipsa praestabit, ut illam admireris et | 6.1 |
| tamen speres. Mihi certe multum auferre temporis solet | |
| contemplatio ipsa sapientiae; non aliter illam intueor obstu- | |
| pefactus quam ipsum interim mundum, quem saepe tam- | |
| quam spectator novus video. Veneror itaque inventa sapien- | 7.1 |
| tiae inventoresque; adire tamquam multorum hereditatem | |
| iuvat. Mihi ista adquisita, mihi laborata sunt. Sed agamus | |
| bonum patrem familiae, faciamus ampliora quae accepimus; | |
| maior ista hereditas a me ad posteros transeat. Multum adhuc | 5 |
| restat operis multumque restabit, nec ulli nato post mille | |
| saecula praecludetur occasio aliquid adhuc adiciendi. Sed | 8.1 |
| etiam si omnia a veteribus inventa sunt, hoc semper novum | |
| erit, usus et inventorum ab aliis scientia ac dispositio. Puta | |
| relicta nobis medicamenta quibus sanarentur oculi: non opus | |
| est mihi alia quaerere, sed haec tamen morbis et temporibus | 5 |
| aptanda sunt. Hoc asperitas oculorum conlevatur; hoc pal- | |
| pebrarum crassitudo tenuatur; hoc vis subita et umor averti- | |
| tur; hoc acuetur visus: teras ista oportet et eligas tempus, | |
| adhibeas singulis modum. Animi remedia inventa sunt ab | |
| antiquis; quomodo autem admoveantur aut quando nostri | 10 |
| operis est quaerere. Multum egerunt qui ante nos fuerunt, | 9.1 |
| sed non peregerunt. Suspiciendi tamen sunt et ritu deorum | |
| colendi. Quidni ego magnorum virorum et imagines habeam | |
| incitamenta animi et natales celebrem? quidni ego illos | |
| honoris causa semper appellem? Quam venerationem prae- | 5 |
| ceptoribus meis debeo, eandem illis praeceptoribus generis | |
| humani, a quibus tanti boni initia fluxerunt. Si consulem | 10.1 |
| videro aut praetorem, omnia quibus honor haberi honori | |
| solet faciam: equo desiliam, caput adaperiam, semita cedam. | |
| Quid ergo? Marcum Catonem utrumque et Laelium Sapien- | |
| tem et Socraten cum Platone et Zenonem Cleanthenque | 5 |
| in animum meum sine dignatione summa recipiam? Ego vero | |
| illos veneror et tantis nominibus semper adsurgo. Vale. |