| LIBER SEPTIMVS | |
| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Moleste fero decessisse Flaccum, amicum tuum, plus tamen | 63.1.1 |
| aequo dolere te nolo. Illud, ut non doleas, vix audebo exigere; | |
| et esse melius scio. Sed cui ista firmitas animi continget nisi | |
| iam multum supra fortunam elato? illum quoque ista res | |
| vellicabit, sed tantum vellicabit. Nobis autem ignosci potest | 5 |
| prolapsis ad lacrimas, si non nimiae decucurrerunt, si ipsi | |
| illas repressimus. Nec sicci sint oculi amisso amico nec fluant; | |
| lacrimandum est, non plorandum. Duram tibi legem videor | 2.1 |
| ponere, cum poetarum Graecorum maximus ius flendi | |
| dederit in unum dumtaxat diem, cum dixerit etiam Niobam | |
| de cibo cogitasse? Quaeris unde sint lamentationes, unde | |
| inmodici fletus? per lacrimas argumenta desiderii quaerimus | 5 |
| et dolorem non sequimur sed ostendimus; nemo tristis sibi | |
| est. O infelicem stultitiam! est aliqua et doloris ambitio. | |
| 'Quid ergo?' inquis 'obliviscar amici?' Brevem illi apud te | 3.1 |
| memoriam promittis, si cum dolore mansura est: iam istam | |
| frontem ad risum quaelibet fortuita res transferet. Non | |
| differo in longius tempus quo desiderium omne mulcetur, | |
| quo etiam acerrimi luctus residunt: cum primum te obser- | 5 |
| vare desieris, imago ista tristitiae discedet. Nunc ipse custodis | |
| dolorem tuum; sed custodienti quoque elabitur, eoque citius | |
| quo est acrior desinit. Id agamus ut iucunda nobis amis- | 4.1 |
| sorum fiat recordatio. Nemo libenter ad id redit quod non | |
| sine tormento cogitaturus est, sicut illud fieri necesse est, ut | |
| cum aliquo nobis morsu amissorum quos amavimus nomen | |
| occurrat; sed hic quoque morsus habet suam voluptatem. | 5 |
| Nam, ut dicere solebat Attalus noster, 'sic amicorum defun- | 5.1 |
| ctorum memoria iucunda est quomodo poma quaedam sunt | |
| suaviter aspera, quomodo in vino nimis veteri ipsa nos | |
| amaritudo delectat; cum vero intervenit spatium, omne | |
| quod angebat extinguitur et pura ad nos voluptas venit'. | 5 |
| Si illi credimus, 'amicos incolumes cogitare melle ac placenta | 6.1 |
| frui est: eorum qui fuerunt retractatio non sine acerbitate | |
| quadam iuvat. Quis autem negaverit haec acria quoque et | |
| habentia austeritatis aliquid stomachum excitare?' Ego non | 7.1 |
| idem sentio: mihi amicorum defunctorum cogitatio dulcis | |
| ac blanda est; habui enim illos tamquam amissurus, amisi | |
| tamquam habeam. | |
| Fac ergo, mi Lucili, quod aequitatem tuam decet, desine | 5 |
| beneficium fortunae male interpretari: abstulit, sed dedit. | |
| Ideo amicis avide fruamur quia quamdiu contingere hoc | 8.1 |
| possit incertum est. Cogitemus quam saepe illos reliquerimus | |
| in aliquam peregrinationem longinquam exituri, quam saepe | |
| eodem morantes loco non viderimus: intellegemus plus nos | |
| temporis in vivis perdidisse. Feras autem hos qui neglegen- | 9.1 |
| tissime amicos habent, miserrime lugent, nec amant quem- | |
| quam nisi perdiderunt? ideoque tunc effusius maerent quia | |
| verentur ne dubium sit an amaverint; sera indicia adfectus | |
| sui quaerunt. Si habemus alios amicos, male de iis et meremur | 10.1 |
| et existimamus, qui parum valent in unius elati solacium; | |
| si non habemus, maiorem iniuriam ipsi nobis fecimus quam | |
| a fortuna accepimus: illa unum abstulit, nos quemcumque | |
| non fecimus. Deinde ne unum quidem nimis amavit qui plus | 11.1 |
| quam unum amare non potuit. Si quis despoliatus amissa | |
| unica tunica conplorare se malit quam circumspicere quo- | |
| modo frigus effugiat et aliquid inveniat quo tegat scapulas, | |
| nonne tibi videatur stultissimus? Quem amabas extulisti: | 5 |
| quaere quem ames. Satius est amicum reparare quam flere. | |
| Scio pertritum iam hoc esse quod adiecturus sum, non | 12.1 |
| ideo tamen praetermittam quia ab omnibus dictum est: | |
| finem dolendi etiam qui consilio non fecerat tempore in- | |
| venit. Turpissimum autem est in homine prudente remedium | |
| maeroris lassitudo maerendi: malo relinquas dolorem quam | 5 |
| ab illo relinquaris; et quam primum id facere desiste quod, | |
| etiam si voles, diu facere non poteris. Annum feminis ad | 13.1 |
| lugendum constituere maiores, non ut tam diu lugerent, sed | |
| ne diutius: viris nullum legitimum tempus est, quia nullum | |
| honestum. Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis vix | |
| retractis a rogo, vix a cadavere revulsis, cui lacrimae in totum | 5 |
| mensem duraverint? Nulla res citius in odium venit quam | |
| dolor, qui recens consolatorem invenit et aliquos ad se | |
| adducit, inveteratus vero deridetur, nec inmerito; aut enim | |
| simulatus aut stultus est. | |
| Haec tibi scribo, is qui Annaeum Serenum carissimum | 14.1 |
| mihi tam inmodice flevi ut, quod minime velim, inter | |
| exempla sim eorum quos dolor vicit. Hodie tamen factum | |
| meum damno et intellego maximam mihi causam sic lugendi | |
| fuisse quod numquam cogitaveram mori eum ante me posse. | 5 |
| Hoc unum mihi occurrebat, minorem esse et multo mino- | |
| rem—tamquam ordinem fata servarent! Itaque adsidue cogi- | 15.1 |
| temus tam de nostra quam omnium quos diligimus mortali- | |
| tate. Tunc ego debui dicere, 'minor est Serenus meus: quid | |
| ad rem pertinet? post me mori debet, sed ante me potest'. | |
| Quia non feci, inparatum subito fortuna percussit. Nunc | 5 |
| cogito omnia et mortalia esse et incerta lege mortalia; hodie | |
| fieri potest quidquid umquam potest. Cogitemus ergo, Lucili | 16.1 |
| carissime, cito nos eo perventuros quo illum pervenisse mae- | |
| remus; et fortasse, si modo vera sapientium fama est recipit- | |
| que nos locus aliquis, quem putamus perisse praemissus est. | |
| Vale. | 5 |