| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Mentiuntur qui sibi obstare ad studia liberalia turbam | 62.1.1 |
| negotiorum videri volunt: simulant occupationes et augent | |
| et ipsi se occupant. Vaco, Lucili, vaco, et ubicumque sum, | |
| ibi meus sum. Rebus enim me non trado sed commodo, nec | |
| consector perdendi temporis causas; et quocumque constiti | 5 |
| loco, ibi cogitationes meas tracto et aliquid in animo salutare | |
| converso. Cum me amicis dedi, non tamen mihi abduco nec | 2.1 |
| cum illis moror quibus me tempus aliquod congregavit aut | |
| causa ex officio nata civili, sed cum optimo quoque sum; ad | |
| illos, in quocumque loco, in quocumque saeculo fuerunt, | |
| animum meum mitto. Demetrium, virorum optimum, | 3.1 |
| mecum circumfero et relictis conchyliatis cum illo seminudo | |
| loquor, illum admiror. Quidni admirer? vidi nihil ei deesse. | |
| Contemnere aliquis omnia potest, omnia habere nemo potest: | |
| brevissima ad divitias per contemptum divitiarum via est. | 5 |
| Demetrius autem noster sic vivit, non tamquam contempserit | |
| omnia, sed tamquam aliis habenda permiserit. Vale. |