| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Desinamus quod voluimus velle. Ego certe id ago <ne> | 61.1.1 |
| senex eadem velim quae puer volui. In hoc unum eunt dies, | |
| in hoc noctes, hoc opus meum est, haec cogitatio, inponere | |
| veteribus malis finem. Id ago ut mihi instar totius vitae dies | |
| sit; nec mehercules tamquam ultimum rapio, sed sic illum | 5 |
| aspicio tamquam esse vel ultimus possit. Hoc animo tibi hanc | 2.1 |
| epistulam scribo, tamquam me cum maxime scribentem mors | |
| evocatura sit; paratus exire sum, et ideo fruar vita quia quam | |
| diu futurum hoc sit non nimis pendeo. Ante senectutem | |
| curavi ut bene viverem, in senectute ut bene moriar; bene | 5 |
| autem mori est libenter mori. Da operam ne quid umquam | 3.1 |
| invitus facias: quidquid necesse futurum est repugnanti, id | |
| volenti necessitas non est. Ita dico: qui imperia libens excipit | |
| partem acerbissimam servitutis effugit, facere quod nolit; | |
| non qui iussus aliquid facit miser est, sed qui invitus facit. | 5 |
| Itaque sic animum componamus ut quidquid res exiget, id | |
| velimus, et in primis ut finem nostri sine tristitia cogitemus. | |
| Ante ad mortem quam ad vitam praeparandi sumus. Satis | 4.1 |
| instructa vita est, sed nos in instrumenta eius avidi sumus; | |
| deesse aliquid nobis videtur et semper videbitur: ut satis | |
| vixerimus, nec anni nec dies faciunt sed animus. Vixi, Lucili | |
| carissime, quantum satis erat; mortem plenus expecto. Vale. | 5 |