| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Queror, litigo, irascor. Etiamnunc optas quod tibi optavit | 60.1.1 |
| nutrix tua aut paedagogus aut mater? nondum intellegis | |
| quantum mali optaverint? O quam inimica nobis sunt vota | |
| nostrorum! eo quidem inimiciora quo cessere felicius. Iam | |
| non admiror si omnia nos a prima pueritia mala sequuntur: | 5 |
| inter execrationes parentum crevimus. Exaudiant di quan- | |
| doque nostram pro nobis vocem gratuitam. Quousque pos- | 2.1 |
| cemus aliquid deos? [quasi] ita nondum ipsi alere nos possu- | |
| mus? Quamdiu sationibus implebimus magnarum urbium | |
| campos? quamdiu nobis populus metet? quamdiu unius | |
| mensae instrumentum multa navigia et quidem non ex uno | 5 |
| mari subvehent? Taurus paucissimorum iugerum pascuo | |
| impletur; una silva elephantis pluribus sufficit: homo et | |
| terra et mari pascitur. Quid ergo? tam insatiabilem nobis | 3.1 |
| natura alvum dedit, cum tam modica corpora dedisset, ut | |
| vastissimorum edacissimorumque animalium aviditatem vin- | |
| ceremus? Minime; quantulum est enim quod naturae datur! | |
| Parvo illa dimittitur: non fames nobis ventris nostri magno | 5 |
| constat sed ambitio. Hos itaque, ut ait Sallustius, 'ventri | 4.1 |
| oboedientes' animalium loco numeremus, non hominum, | |
| quosdam vero ne animalium quidem, sed mortuorum. Vivit | |
| is qui multis usui est, vivit is qui se utitur; qui vero latitant | |
| et torpent sic in domo sunt quomodo in conditivo. Horum | 5 |
| licet in limine ipso nomen marmori inscribas: mortem suam | |
| antecesserunt. Vale. |