| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Magnam ex epistula tua percepi voluptatem; permitte | 59.1.1 |
| enim mihi uti verbis publicis nec illa ad significationem | |
| Stoicam revoca. Vitium esse voluptatem credimus. Sit sane; | |
| ponere tamen illam solemus ad demonstrandam animi hilarem | |
| adfectionem. Scio, inquam, et voluptatem, si ad nostrum | 2.1 |
| album verba derigimus, rem infamem esse et gaudium nisi | |
| sapienti non contingere; est enim animi elatio suis bonis | |
| verisque fidentis. Vulgo tamen sic loquimur ut dicamus | |
| magnum gaudium nos ex illius consulatu aut nuptiis aut ex | 5 |
| partu uxoris percepisse, quae adeo non sunt gaudia ut saepe | |
| initia futurae tristitiae sint; gaudio autem iunctum est non | |
| desinere nec in contrarium verti. Itaque cum dicit Vergilius | 3.1 |
| noster | |
| et mala mentis | |
| gaudia, | |
| diserte quidem dicit, sed parum proprie; nullum enim malum | 5 |
| gaudium est. Voluptatibus hoc nomen inposuit et quod voluit | |
| expressit; significavit enim homines malo suo laetos. Tamen | 4.1 |
| ego non inmerito dixeram cepisse me magnam ex epistula tua | |
| voluptatem; quamvis enim ex honesta causa inperitus homo | |
| gaudeat, tamen adfectum eius inpotentem et in diversum | |
| statim inclinaturum voluptatem voco, opinione falsi boni | 5 |
| motam, inmoderatam et inmodicam. | |
| Sed ut ad propositum revertar, audi quid me in epistula | |
| tua delectaverit: habes verba in potestate, non effert te | |
| oratio nec longius quam destinasti trahit. Multi sunt qui ad | 5.1 |
| id quod non proposuerant scribere alicuius verbi placentis | |
| decore vocentur, quod tibi non evenit: pressa sunt omnia et | |
| rei aptata; loqueris quantum vis et plus significas quam | |
| loqueris. Hoc maioris rei indicium est: apparet animum quo- | 5 |
| que nihil habere supervacui, nihil tumidi. Invenio tamen | 6.1 |
| translationes verborum ut non temerarias ita quae periculum | |
| sui fecerint; invenio imagines, quibus si quis nos uti vetat et | |
| poetis illas solis iudicat esse concessas, neminem mihi videtur | |
| ex antiquis legisse, apud quos nondum captabatur plausibilis | 5 |
| oratio: illi, qui simpliciter et demonstrandae rei causa eloque- | |
| bantur, parabolis referti sunt, quas existimo necessarias, non | |
| ex eadem causa qua poetis, sed ut inbecillitatis nostrae ad- | |
| minicula sint, ut et dicentem et audientem in rem praesen- | |
| tem adducant. | 10 |
| Sextium ecce cum maxime lego, virum acrem, Graecis | 7.1 |
| verbis, Romanis moribus philosophantem. Movit me imago | |
| ab illo posita: ire quadrato agmine exercitum, ubi hostis | |
| ab omni parte suspectus est, pugnae paratum. 'Idem' inquit | |
| 'sapiens facere debet: omnis virtutes suas undique expandat, | 5 |
| ut ubicumque infesti aliquid orietur, illic parata praesidia | |
| sint et ad nutum regentis sine tumultu respondeant.' Quod | |
| in exercitibus iis quos imperatores magni ordinant fieri vide- | |
| mus, ut imperium ducis simul omnes copiae sentiant, sic | |
| dispositae ut signum ab uno datum peditem simul equitem- | 10 |
| que percurrat, hoc aliquanto magis necessarium esse nobis ait. | |
| Illi enim saepe hostem timuere sine causa, tutissimumque | 8.1 |
| illis iter quod suspectissimum fuit: nihil stultitia pacatum | |
| habet; tam superne illi metus est quam infra; utrumque | |
| trepidat latus; sequuntur pericula et occurrunt; ad omnia | |
| pavet, inparata est et ipsis terretur auxiliis. Sapiens autem, | 5 |
| ad omnem incursum munitus, intentus, non si paupertas, | |
| non si luctus, non si ignominia, non si dolor impetum faciat, | |
| pedem referet: interritus et contra illa ibit et inter illa. Nos | 9.1 |
| multa alligant, multa debilitant. Diu in istis vitiis iacuimus, | |
| elui difficile est; non enim inquinati sumus sed infecti. | |
| Ne ab alia imagine ad aliam transeamus, hoc quaeram | |
| quod saepe mecum dispicio, quid ita nos stultitia tam perti- | 5 |
| naciter teneat? Primo quia non fortiter illam repellimus nec | |
| toto ad salutem impetu nitimur, deinde quia illa quae a | |
| sapientibus viris reperta sunt non satis credimus nec apertis | |
| pectoribus haurimus leviterque tam magnae rei insistimus. | |
| Quemadmodum autem potest aliquis quantum satis sit | 10.1 |
| adversus vitia discere, qui quantum a vitiis vacat discit? | |
| Nemo nostrum in altum descendit; summa tantum decer- | |
| psimus et exiguum temporis inpendisse philosophiae satis | |
| abundeque occupatis fuit. Illud praecipue inpedit, quod cito | 11.1 |
| nobis placemus; si invenimus qui nos bonos viros dicat, qui | |
| prudentes, qui sanctos, adgnoscimus. Non sumus modica | |
| laudatione contenti: quidquid in nos adulatio sine pudore | |
| congessit tamquam debitum prendimus. Optimos nos esse, | 5 |
| sapientissimos adfirmantibus adsentimur, cum sciamus illos | |
| saepe multa mentiri; adeoque indulgemus nobis ut laudari | |
| velimus in id cui contraria cum maxime facimus. Mitissimum | |
| ille se in ipsis suppliciis audit, in rapinis liberalissimum et in | |
| ebrietatibus ac libidinibus temperantissimum; sequitur ita- | 10 |
| que ut ideo mutari nolimus quia nos optimos esse credidimus. | |
| Alexander cum iam in India vagaretur et gentes ne finitimis | 12.1 |
| quidem satis notas bello vastaret, in obsidione cuiusdam | |
| urbis, <dum> circumit muros et inbecillissima moenium | |
| quaerit, sagitta ictus diu persedere et incepta agere persevera- | |
| vit. Deinde cum represso sanguine sicci vulneris dolor cre- | 5 |
| sceret et crus suspensum equo paulatim obtorpuisset, coactus | |
| absistere 'omnes' inquit 'iurant esse me Iovis filium, sed | |
| vulnus hoc hominem esse me clamat'. Idem nos faciamus. Pro | 13.1 |
| sua quemque portione adulatio infatuat: dicamus, 'vos | |
| quidem dicitis me prudentem esse, ego autem video quam | |
| multa inutilia concupiscam, nocitura optem. Ne hoc quidem | |
| intellego quod animalibus satietas monstrat, quis cibo debeat | 5 |
| esse, quis potioni modus; quantum capiam adhuc nescio.' | |
| Iam docebo quemadmodum intellegas te non esse sapien- | 14.1 |
| tem. Sapiens ille plenus est gaudio, hilaris et placidus, | |
| inconcussus; cum dis ex pari vivit. Nunc ipse te consule: si | |
| numquam maestus es, <si> nulla spes animum tuum futuri | |
| expectatione sollicitat, si per dies noctesque par et aequalis | 5 |
| animi tenor erecti et placentis sibi est, pervenisti ad humani | |
| boni summam; sed si appetis voluptates et undique et omnes, | |
| scito tantum tibi ex sapientia quantum ex gaudio deesse. | |
| Ad hoc cupis pervenire, sed erras, qui inter divitias illuc | |
| venturum esse te speras, inter honores, id est gaudium inter | 10 |
| sollicitudines quaeris: ista, quae sic petis tamquam datura | |
| laetitiam ac voluptatem, causae dolorum sunt. Omnes, in- | 15.1 |
| quam, illo tendunt ad gaudium, sed unde stabile magnumque | |
| consequantur ignorant: ille ex conviviis et luxuria, ille ex | |
| ambitione et circumfusa clientium turba, ille ex amica, alius | |
| ex studiorum liberalium vana ostentatione et nihil sanantibus | 5 |
| litteris—omnes istos oblectamenta fallacia et brevia decipiunt, | |
| sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi tem- | |
| poris taedio pensat, sicut plausus et adclamationis secundae | |
| favor, qui magna sollicitudine et partus est et expiandus. | |
| Hoc ergo cogita, hunc esse sapientiae effectum, gaudii | 16.1 |
| aequalitatem. Talis est sapientis animus qualis mundus super | |
| lunam: semper illic serenum est. Habes ergo et quare velis | |
| sapiens esse, si numquam sine gaudio est. Gaudium hoc non | |
| nascitur nisi ex virtutum conscientia: non potest gaudere | 5 |
| nisi fortis, nisi iustus, nisi temperans. 'Quid ergo' inquis, | 17.1 |
| 'stulti ac mali non gaudent?' Non magis quam praedam | |
| nancti leones: cum fatigaverunt se vino ac libidinibus, cum | |
| illos nox inter vitia defecit, cum voluptates angusto corpori | |
| ultra quam capiebat ingestae suppurare coeperunt, tunc | 5 |
| exclamant miseri Vergilianum illum versum: | |
| namque ut supremam falsa inter gaudia noctem | |
| egerimus nosti. | |
| Omnem luxuriosi noctem inter falsa gaudia et quidem tam- | 18.1 |
| quam supremam agunt: illud gaudium quod deos deorum- | |
| que aemulos sequitur non interrumpitur, non desinit; | |
| desineret, si sumptum esset aliunde. Quia non est alieni | |
| muneris, ne arbitrii quidem alieni est: quod non dedit | 5 |
| fortuna non eripit. Vale. |