| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Quanta verborum nobis paupertas, immo egestas sit, num- | 58.1.1 |
| quam magis quam hodierno die intellexi. Mille res inciderunt, | |
| cum forte de Platone loqueremur, quae nomina desiderarent | |
| nec haberent, quaedam vero <quae> cum habuissent fastidio | |
| nostro perdidissent. Quis autem ferat in egestate fastidium? | 5 |
| Hunc quem Graeci 'oestron' vocant, pecora peragentem et | 2.1 |
| totis saltibus dissipantem, 'asilum' nostri vocabant. Hoc | |
| Vergilio licet credas: | |
| est lucum Silari iuxta ilicibusque virentem | |
| plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo | 5 |
| Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes, | |
| asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis | |
| diffugiunt armenta. | |
| Puto intellegi istud verbum interisse. Ne te longe differam, | 3.1 |
| quaedam simplicia in usu erant, sicut 'cernere ferro inter se' | |
| dicebant. Idem Vergilius hoc probabit tibi: | |
| ingentis, genitos diversis partibus orbis, | |
| inter se coiisse viros et cernere ferro. | 5 |
| Quod nunc 'decernere' dicimus: simplicis illius verbi usus | |
| amissus est. Dicebant antiqui 'si iusso', id est 'iussero'. Hoc | 4.1 |
| nolo mihi credas, sed eidem Vergilio: | |
| cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma. | |
| Non id ago nunc hac diligentia ut ostendam quantum | 5.1 |
| tempus apud grammaticum perdiderim, sed ut ex hoc | |
| intellegas quantum apud Ennium et Accium verborum situs | |
| occupaverit, cum apud hunc quoque, qui cotidie excutitur, | |
| aliqua nobis subducta sint. 'Quid sibi' inquis 'ista praeparatio | 6.1 |
| vult? quo spectat?' Non celabo te: cupio, si fieri potest, | |
| propitiis auribus tuis 'essentiam' dicere; si minus, dicam et | |
| iratis. Ciceronem auctorem huius verbi habeo, puto locu- | |
| pletem; si recentiorem quaeris, Fabianum, disertum et | 5 |
| elegantem, orationis etiam ad nostrum fastidium nitidae. | |
| Quid enim fiet, mi Lucili? quomodo dicetur οὐσία, res | |
| necessaria, natura continens fundamentum omnium? Rogo | |
| itaque permittas mihi hoc verbo uti. Nihilominus dabo ope- | |
| ram ut ius a te datum parcissime exerceam; fortasse conten- | 10 |
| tus ero mihi licere. Quid proderit facilitas tua, cum ecce id | 7.1 |
| nullo modo Latine exprimere possim propter quod linguae | |
| nostrae convicium feci? Magis damnabis angustias Romanas, | |
| si scieris unam syllabam esse quam mutare non possum. Quae | |
| sit haec quaeris? τὸ ὄν. Duri tibi videor ingenii: in medio | 5 |
| positum, posse sic transferri ut dicam 'quod est'. Sed multum | |
| interesse video: cogor verbum pro vocabulo ponere; sed si | |
| ita necesse est, ponam 'quod est'. | |
| Sex modis hoc a Platone dici amicus noster, homo eru- | 8.1 |
| ditissimus, hodierno die dicebat. Omnes tibi exponam, si | |
| ante indicavero esse aliquid genus, esse et speciem. Nunc | |
| autem primum illud genus quaerimus ex quo ceterae species | |
| suspensae sunt, a quo nascitur omnis divisio, quo universa | 5 |
| conprensa sunt. Invenietur autem si coeperimus singula retro | |
| legere; sic enim perducemur ad primum. Homo species est, | 9.1 |
| ut Aristoteles ait; equus species est; canis species est. Ergo | |
| commune aliquod quaerendum est his omnibus vinculum, | |
| quod illa conplectatur et sub se habeat. Hoc quid est? animal. | |
| Ergo genus esse coepit horum omnium quae modo rettuli— | 5 |
| hominis, equi, canis—animal. Sed quaedam [quae] animum | 10.1 |
| habent nec sunt animalia; placet enim satis et arbustis | |
| animam inesse; itaque et vivere illa et mori dicimus. Ergo | |
| animantia superiorem tenebunt locum, quia et animalia in | |
| hac forma sunt et sata. Sed quaedam anima carent, ut saxa; | 5 |
| itaque erit aliquid animantibus antiquius, corpus scilicet. | |
| Hoc sic dividam ut dicam corpora omnia aut animantia esse | |
| aut inanima. Etiamnunc est aliquid superius quam corpus; | 11.1 |
| dicimus enim quaedam corporalia esse, quaedam incorporalia. | |
| Quid ergo erit ex quo haec deducantur? illud cui nomen | |
| modo parum proprium inposuimus, 'quod est'. Sic enim in | |
| species secabitur ut dicamus: 'quod est' aut corporale est aut | 5 |
| incorporale. Hoc ergo est genus primum et antiquissimum | 12.1 |
| et, ut ita dicam, generale; cetera genera quidem sunt, sed | |
| specialia. Tamquam homo genus est; habet enim in se na- | |
| tionum species, Graecos, Romanos, Parthos; colorum, albos, | |
| nigros, flavos; habet singulos, Catonem, Ciceronem, Lucre- | 5 |
| tium. Ita qua multa continet, in genus cadit; qua sub alio | |
| est, in speciem. Illud genus 'quod est' generale supra se nihil | |
| habet; initium rerum est; omnia sub illo sunt. Stoici volunt | 13.1 |
| superponere huic etiamnunc aliud genus magis principale; | |
| de quo statim dicam, si prius illud genus de quo locutus sum | |
| merito primum poni docuero, cum sit rerum omnium capax. | |
| 'Quod est' in has species divido, ut sint corporalia aut in- | 14.1 |
| corporalia; nihil tertium est. Corpus quomodo divido? ut | |
| dicam: aut animantia sunt aut inanima. Rursus animantia | |
| quemadmodum divido? ut dicam: quaedam animum habent, | |
| quaedam tantum animam, aut sic: quaedam impetum habent, | 5 |
| incedunt, transeunt, quaedam solo adfixa radicibus aluntur, | |
| crescunt. Rursus animalia in quas species seco? aut mortalia | |
| sunt aut inmortalia. Primum genus Stoicis quibusdam videtur | 15.1 |
| 'quid'; quare videatur subiciam. 'In rerum' inquiunt 'natura | |
| quaedam sunt, quaedam non sunt, et haec autem quae non | |
| sunt rerum natura conplectitur, quae animo succurrunt, | |
| tamquam Centauri, Gigantes et quidquid aliud falsa cogita- | 5 |
| tione formatum habere aliquam imaginem coepit, quamvis | |
| non habeat substantiam.' | |
| Nunc ad id quod tibi promisi revertor, quomodo quaecum- | 16.1 |
| que sunt in sex modos Plato partiatur. Primum illud 'quod | |
| est' nec visu nec tactu nec ullo sensu conprenditur: cogitabile | |
| est. Quod generaliter est, tamquam homo generalis, sub oculos | |
| non venit; sed specialis venit, ut Cicero et Cato. Animal non | 5 |
| videtur: cogitatur. Videtur autem species eius, equus et | |
| canis. Secundum ex his quae sunt ponit Plato quod eminet | 17.1 |
| et exsuperat omnia; hoc ait per excellentiam esse. Poeta com- | |
| muniter dicitur (omnibus enim versus facientibus hoc nomen | |
| est) sed iam apud Graecos in unius notam cessit: Homerum | |
| intellegas, cum audieris poetam. Quid ergo hoc est? deus | 5 |
| scilicet, maior ac potentior cunctis. Tertium genus est eorum | 18.1 |
| quae proprie sunt; innumerabilia haec sunt, sed extra no- | |
| strum posita conspectum. Quae sint interrogas? Propria | |
| Platonis supellex est: 'ideas' vocat, ex quibus omnia quae- | |
| cumque videmus fiunt et ad quas cuncta formantur. Hae | 5 |
| inmortales, inmutabiles, inviolabiles sunt. Quid sit idea, id | 19.1 |
| est quid Platoni esse videatur, audi: 'idea est eorum quae | |
| natura fiunt exemplar aeternum'. Adiciam definitioni inter- | |
| pretationem, quo tibi res apertior fiat. Volo imaginem tuam | |
| facere. Exemplar picturae te habeo, ex quo capit aliquem | 5 |
| habitum mens nostra quem operi suo inponat; ita illa quae | |
| me docet et instruit facies, a qua petitur imitatio, idea est. | |
| Talia ergo exemplaria infinita habet rerum natura, hominum, | |
| piscium, arborum, ad quae quodcumque fieri ab illa debet | |
| exprimitur. Quartum locum habebit idos. Quid sit hoc idos | 20.1 |
| adtendas oportet, et Platoni inputes, non mihi, hanc rerum | |
| difficultatem; nulla est autem sine difficultate subtilitas. | |
| Paulo ante pictoris imagine utebar. Ille cum reddere Vergi- | |
| lium coloribus vellet, ipsum intuebatur. Idea erat Vergilii | 5 |
| facies, futuri operis exemplar; ex hac quod artifex trahit et | |
| operi suo inposuit idos est. Quid intersit quaeris? Alterum | 21.1 |
| exemplar est, alterum forma ab exemplari sumpta et operi | |
| inposita; alteram artifex imitatur, alteram facit. Habet | |
| aliquam faciem statua: haec est idos. Habet aliquam faciem | |
| exemplar ipsum quod intuens opifex statuam figuravit: haec | 5 |
| idea est. Etiamnunc si aliam desideras distinctionem, idos in | |
| opere est, idea extra opus, nec tantum extra opus est, sed | |
| ante opus. Quintum genus est eorum quae communiter sunt; | 22.1 |
| haec incipiunt ad nos pertinere; hic sunt omnia, homines, | |
| pecora, res. Sextum genus <est> eorum quae quasi sunt, tam- | |
| quam inane, tamquam tempus. | |
| Quaecumque videmus aut tangimus Plato in illis non | 5 |
| numerat quae esse proprie putat; fluunt enim et in adsidua | |
| deminutione atque adiectione sunt. Nemo nostrum idem est | |
| in senectute qui fuit iuvenis; nemo nostrum est idem mane | |
| qui fuit pridie. Corpora nostra rapiuntur fluminum more. | |
| Quidquid vides currit cum tempore; nihil ex iis quae videmus | 10 |
| manet; ego ipse, dum loquor mutari ista, mutatus sum. Hoc | 23.1 |
| est quod ait Heraclitus: 'in idem flumen bis descendimus et | |
| non descendimus'. Manet enim idem fluminis nomen, aqua | |
| transmissa est. Hoc in amne manifestius est quam in homine; | |
| sed nos quoque non minus velox cursus praetervehit, et ideo | 5 |
| admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem | |
| fugacissimam, corpus, timemusque ne quando moriamur, | |
| cum omne momentum mors prioris habitus sit: vis tu non | |
| timere ne semel fiat quod cotidie fit! De homine dixi, fluvida | 24.1 |
| materia et caduca et omnibus obnoxia causis: mundus quo- | |
| que, aeterna res et invicta, mutatur nec idem manet. Quam- | |
| vis enim omnia in se habeat quae habuit, aliter habet quam | |
| habuit: ordinem mutat. | 5 |
| 'Quid ista' inquis 'mihi subtilitas proderit?' Si me inter- | 25.1 |
| rogas, nihil; sed quemadmodum ille caelator oculos diu inten- | |
| tos ac fatigatos remittit atque avocat et, ut dici solet, pascit, | |
| sic nos animum aliquando debemus relaxare et quibusdam | |
| oblectamentis reficere. Sed ipsa oblectamenta opera sint; ex | 5 |
| his quoque, si observaveris, sumes quod possit fieri salutare. | |
| Hoc ego, Lucili, facere soleo: ex omni notione, etiam si a | 26.1 |
| philosophia longissime aversa est, eruere aliquid conor et | |
| utile efficere. Quid istis quae modo tractavimus remotius a | |
| reformatione morum? quomodo meliorem me facere ideae | |
| Platonicae possunt? quid ex istis traham quod cupiditates | 5 |
| meas conprimat? Vel hoc ipsum, quod omnia ista quae sensi- | |
| bus serviunt, quae nos accendunt et inritant, negat Plato | |
| ex iis esse quae vere sint. Ergo ista imaginaria sunt et ad | 27.1 |
| tempus aliquam faciem ferunt, nihil horum stabile nec | |
| solidum est; et nos tamen cupimus tamquam aut semper | |
| futura aut semper habituri. Inbecilli fluvidique inter vana | |
| constitimus: ad illa mittamus animum quae aeterna sunt. | 5 |
| Miremur in sublimi volitantes rerum omnium formas deum- | |
| que inter illa versantem et hoc providentem, quemadmodum | |
| quae inmortalia facere non potuit, quia materia prohibebat, | |
| defendat a morte ac ratione vitium corporis vincat. Manent | 28.1 |
| enim cuncta, non quia aeterna sunt, sed quia defenduntur | |
| cura regentis: inmortalia tutore non egerent. Haec conser- | |
| vat artifex fragilitatem materiae vi sua vincens. Contemna- | |
| mus omnia quae adeo pretiosa non sunt ut an sint omnino | 5 |
| dubium sit. Illud simul cogitemus, si mundum ipsum, non | 29.1 |
| minus mortalem quam nos sumus, providentia periculis exi- | |
| mit, posse aliquatenus nostra quoque providentia longiorem | |
| prorogari huic corpusculo moram, si voluptates, quibus pars | |
| maior perit, potuerimus regere et coercere. Plato ipse ad | 30.1 |
| senectutem se diligentia protulit. Erat quidem corpus vali- | |
| dum ac forte sortitus et illi nomen latitudo pectoris fecerat, | |
| sed navigationes ac pericula multum detraxerant viribus; | |
| parsimonia tamen et eorum quae aviditatem evocant modus | 5 |
| et diligens sui tutela perduxit illum ad senectutem multis | |
| prohibentibus causis. Nam hoc scis, puto, Platoni diligentiae | 31.1 |
| suae beneficio contigisse quod natali suo decessit et annum | |
| unum atque octogensimum implevit sine ulla deductione. | |
| Ideo magi, qui forte Athenis erant, immolaverunt defuncto, | |
| amplioris fuisse sortis quam humanae rati, quia consummasset | 5 |
| perfectissimum numerum, quem novem novies multiplicata | |
| componunt. Non dubito quin paratus sis et paucos dies ex | |
| ista summa et sacrificium remittere. Potest frugalitas pro- | 32.1 |
| ducere senectutem, quam ut non puto concupiscendam, ita | |
| ne recusandam quidem; iucundum est secum esse quam | |
| diutissime, cum quis se dignum quo frueretur effecit. | |
| Itaque de isto feremus sententiam, an oporteat fastidire | 5 |
| senectutis extrema et finem non opperiri sed manu facere. | |
| Prope est a timente qui fatum segnis expectat, sicut ille | |
| ultra modum deditus vino est qui amphoram exsiccat et | |
| faecem quoque exsorbet. De hoc tamen quaeremus, pars | 33.1 |
| summa vitae utrum faex sit an liquidissimum ac purissimum | |
| quiddam, si modo mens sine iniuria est et integri sensus | |
| animum iuvant nec defectum et praemortuum corpus est; | |
| plurimum enim refert, vitam aliquis extendat an mortem. | 5 |
| At si inutile ministeriis corpus est, quidni oporteat educere | 34.1 |
| animum laborantem? et fortasse paulo ante quam debet | |
| faciendum est, ne cum fieri debebit facere non possis; et | |
| cum maius periculum sit male vivendi quam cito moriendi, | |
| stultus est qui non exigua temporis mercede magnae rei aleam | 5 |
| redimit. Paucos longissima senectus ad mortem sine iniuria | |
| pertulit, multis iners vita sine usu sui iacuit: quanto deinde | |
| crudelius iudicas aliquid ex vita perdidisse quam ius finien- | |
| dae? Noli me invitus audire, tamquam ad te iam pertineat | 35.1 |
| ista sententia, et quid dicam aestima: non relinquam sene- | |
| ctutem, si me totum mihi reservabit, totum autem ab illa | |
| parte meliore; at si coeperit concutere mentem, si partes | |
| eius convellere, si mihi non vitam reliquerit sed animam, | 5 |
| prosiliam ex aedificio putri ac ruenti. Morbum morte non | 36.1 |
| fugiam, dumtaxat sanabilem nec officientem animo. Non | |
| adferam mihi manus propter dolorem: sic mori vinci est. | |
| Hunc tamen si sciero perpetuo mihi esse patiendum, exibo, | |
| non propter ipsum, sed quia inpedimento mihi futurus est | 5 |
| ad omne propter quod vivitur; inbecillus est et ignavus qui | |
| propter dolorem moritur, stultus qui doloris causa vivit. | |
| Sed in longum exeo; est praeterea materia quae ducere | 37.1 |
| diem possit: et quomodo finem inponere vitae poterit qui | |
| epistulae non potest? Vale ergo: quod libentius quam mortes | |
| meras lecturus es. Vale. |