| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Cum a Bais deberem Neapolim repetere, facile credidi | 57.1.1 |
| tempestatem esse, ne iterum navem experirer; et tantum | |
| luti tota via fuit ut possim videri nihilominus navigasse. | |
| Totum athletarum fatum mihi illo die perpetiendum fuit: | |
| a ceromate nos haphe excepit in crypta Neapolitana. Nihil | 2.1 |
| illo carcere longius, nihil illis facibus obscurius, quae nobis | |
| praestant non ut per tenebras videamus, sed ut ipsas. Ceterum | |
| etiam si locus haberet lucem, pulvis auferret, in aperto quo- | |
| que res gravis et molesta: quid illic, ubi in se volutatur et, | 5 |
| cum sine ullo spiramento sit inclusus, in ipsos a quibus ex- | |
| citatus est recidit? Duo incommoda inter se contraria simul | |
| pertulimus: eadem via, eodem die et luto et pulvere labora- | |
| vimus. | |
| Aliquid tamen mihi illa obscuritas quod cogitarem dedit: | 3.1 |
| sensi quendam ictum animi et sine metu mutationem quam | |
| insolitae rei novitas simul ac foeditas fecerat. Non de me nunc | |
| tecum loquor, qui multum ab homine tolerabili, nedum a | |
| perfecto absum, sed de illo in quem fortuna ius perdidit: | 5 |
| huius quoque ferietur animus, mutabitur color. Quaedam | 4.1 |
| enim, mi Lucili, nulla effugere virtus potest; admonet illam | |
| natura mortalitatis suae. Itaque et vultum adducet ad tristia | |
| et inhorrescet ad subita et caligabit, si vastam altitudinem | |
| in crepidine eius constitutus despexerit: non est hoc timor, | 5 |
| sed naturalis adfectio inexpugnabilis rationi. Itaque fortes | 5.1 |
| quidam et paratissimi fundere suum sanguinem alienum | |
| videre non possunt; quidam ad vulneris novi, quidam ad | |
| veteris et purulenti tractationem inspectionemque succidunt | |
| ac linquuntur animo; alii gladium facilius recipiunt quam | 5 |
| vident. Sensi ergo, ut dicebam, quandam non quidem pertur- | 6.1 |
| bationem, sed mutationem: rursus ad primum conspectum | |
| redditae lucis alacritas rediit incogitata et iniussa. Illud | |
| deinde mecum loqui coepi, quam inepte quaedam magis | |
| aut minus timeremus, cum omnium idem finis esset. Quid | 5 |
| enim interest utrum supra aliquem vigilarium ruat an mons? | |
| nihil invenies. Erunt tamen qui hanc ruinam magis timeant, | |
| quamvis utraque mortifera aeque sit; adeo non effectus, sed | |
| efficientia timor spectat. | |
| Nunc me putas de Stoicis dicere, qui existimant animam | 7.1 |
| hominis magno pondere extriti permanere non posse et sta- | |
| tim spargi, quia non fuerit illi exitus liber? Ego vero non | |
| facio: qui hoc dicunt videntur mihi errare. Quemadmodum | 8.1 |
| flamma non potest opprimi (nam circa id diffugit quo urge- | |
| tur), quemadmodum aer verbere atque ictu non laeditur, | |
| ne scinditur quidem, sed circa id cui cessit refunditur, sic | |
| animus, qui ex tenuissimo constat, deprehendi non potest | 5 |
| nec intra corpus effligi, sed beneficio subtilitatis suae per ipsa | |
| quibus premitur erumpit. Quomodo fulmini, etiam cum | |
| latissime percussit ac fulsit, per exiguum foramen est reditus, | |
| sic animo, qui adhuc tenuior est igne, per omne corpus fuga | |
| est. Itaque de illo quaerendum est, an possit inmortalis esse. | 9.1 |
| Hoc quidem certum habe: si superstes est corpori, opteri | |
| illum nullo genere posse, [propter quod non perit] quoniam | |
| nulla inmortalitas cum exceptione est, nec quicquam noxium | |
| aeterno est. Vale. | 5 |