| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Peream si est tam necessarium quam videtur silentium in | 56.1.1 |
| studia seposito. Ecce undique me varius clamor circumsonat: | |
| supra ipsum balneum habito. Propone nunc tibi omnia genera | |
| vocum quae in odium possunt aures adducere: cum fortiores | |
| exercentur et manus plumbo graves iactant, cum aut labo- | 5 |
| rant aut laborantem imitantur, gemitus audio, quotiens | |
| retentum spiritum remiserunt, sibilos et acerbissimas re- | |
| spirationes; cum in aliquem inertem et hac plebeia unctione | |
| contentum incidi, audio crepitum inlisae manus umeris, | |
| quae prout plana pervenit aut concava, ita sonum mutat. Si | 10 |
| vero pilicrepus supervenit et numerare coepit pilas, actum | |
| est. Adice nunc scordalum et furem deprensum et illum cui | 2.1 |
| vox sua in balineo placet, adice nunc eos qui in piscinam | |
| cum ingenti inpulsae aquae sono saliunt. Praeter istos quo- | |
| rum, si nihil aliud, rectae voces sunt, alipilum cogita tenuem | |
| et stridulam vocem quo sit notabilior subinde exprimentem | 5 |
| nec umquam tacentem nisi dum vellit alas et alium pro se | |
| clamare cogit; iam biberari varias exclamationes et botu- | |
| larium et crustularium et omnes popinarum institores | |
| mercem sua quadam et insignita modulatione vendentis. | |
| 'O te' inquis 'ferreum aut surdum, cui mens inter tot | 3.1 |
| clamores tam varios, tam dissonos constat, cum Chrysippum | |
| nostrum adsidua salutatio perducat ad mortem.' At meher- | |
| cules ego istum fremitum non magis curo quam fluctum aut | |
| deiectum aquae, quamvis audiam cuidam genti hanc unam | 5 |
| fuisse causam urbem suam transferendi, quod fragorem Nili | |
| cadentis ferre non potuit. Magis mihi videtur vox avocare | 4.1 |
| quam crepitus; illa enim animum adducit, hic tantum aures | |
| implet ac verberat. In his quae me sine avocatione circum- | |
| strepunt essedas transcurrentes pono et fabrum inquilinum | |
| et serrarium vicinum, aut hunc qui ad Metam Sudantem | 5 |
| tubulas experitur et tibias, nec cantat sed exclamat: etiam- | |
| nunc molestior est mihi sonus qui intermittitur subinde quam | 5.1 |
| qui continuatur. Sed iam me sic ad omnia ista duravi ut | |
| audire vel pausarium possim voce acerbissima remigibus | |
| modos dantem. Animum enim cogo sibi intentum esse nec | |
| avocari ad externa; omnia licet foris resonent, dum intus | 5 |
| nihil tumultus sit, dum inter se non rixentur cupiditas et | |
| timor, dum avaritia luxuriaque non dissideant nec altera | |
| alteram vexet. Nam quid prodest totius regionis silentium, | |
| si adfectus fremunt? | |
| Omnia noctis erant placida composta quiete. | 6.1 |
| Falsum est: nulla placida est quies nisi quam ratio composuit; | |
| nox exhibet molestiam, non tollit, et sollicitudines mutat. | |
| Nam dormientium quoque insomnia tam turbulenta sunt | |
| quam dies: illa tranquillitas vera est in quam bona mens | 5 |
| explicatur. Aspice illum cui somnus laxae domus silentio | 7.1 |
| quaeritur, cuius aures ne quis agitet sonus, omnis servorum | |
| turba conticuit et suspensum accedentium propius vestigium | |
| ponitur: huc nempe versatur atque illuc, somnum inter | |
| aegritudines levem captans; quae non audit audisse se que- | 5 |
| ritur. Quid in causa putas esse? Animus illi obstrepit. Hic | 8.1 |
| placandus est, huius conpescenda seditio est, quem non est | |
| quod existimes placidum, si iacet corpus: interdum quies | |
| inquieta est; et ideo ad rerum actus excitandi ac tractatione | |
| bonarum artium occupandi sumus, quotiens nos male habet | 5 |
| inertia sui inpatiens. Magni imperatores, cum male parere | 9.1 |
| militem vident, aliquo labore conpescunt et expeditionibus | |
| detinent: numquam vacat lascivire districtis, nihilque tam | |
| certum est quam otii vitia negotio discuti. Saepe videmur | |
| taedio rerum civilium et infelicis atque ingratae stationis | 5 |
| paenitentia secessisse; tamen in illa latebra in quam nos | |
| timor ac lassitudo coniecit interdum recrudescit ambitio. | |
| Non enim excisa desît, sed fatigata aut etiam obirata rebus | |
| parum sibi cedentibus. Idem de luxuria dico, quae videtur | 10.1 |
| aliquando cessisse, deinde frugalitatem professos sollicitat | |
| atque in media parsimonia voluptates non damnatas sed | |
| relictas petit, et quidem eo vehementius quo occultius. | |
| Omnia enim vitia in aperto leniora sunt; morbi quoque tunc | 5 |
| ad sanitatem inclinant cum ex abdito erumpunt ac vim sui | |
| proferunt. Et avaritiam itaque et ambitionem et cetera mala | |
| mentis humanae tunc perniciosissima scias esse cum simulata | |
| sanitate subsidunt. Otiosi videmur, et non sumus. Nam si | 11.1 |
| bona fide sumus, si receptui cecinimus, si speciosa contem- | |
| psimus, ut paulo ante dicebam, nulla res nos avocabit, nullus | |
| hominum aviumque concentus interrumpet cogitationes | |
| bonas, solidasque iam et certas. Leve illud ingenium est nec | 12.1 |
| sese adhuc reduxit introsus quod ad vocem et accidentia | |
| erigitur; habet intus aliquid sollicitudinis et habet aliquid | |
| concepti pavoris quod illum curiosum facit, ut ait Vergilius | |
| noster: | 5 |
| et me, quem dudum non ulla iniecta movebant | |
| tela neque adverso glomerati ex agmine Grai, | |
| nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis | |
| suspensum et pariter comitique onerique timentem. | |
| Prior ille sapiens est, quem non tela vibrantia, non arietata | 13.1 |
| inter <se> arma agminis densi, non urbis inpulsae fragor | |
| territat: hic alter inperitus est, rebus suis timet ad omnem | |
| crepitum expavescens, quem una quaelibet vox pro fremitu | |
| accepta deiecit, quem motus levissimi exanimant; timidum | 5 |
| illum sarcinae faciunt. Quemcumque ex istis felicibus elegeris, | 14.1 |
| multa trahentibus, multa portantibus, videbis illum 'comiti- | |
| que onerique timentem'. Tunc ergo te scito esse compositum | |
| cum ad te nullus clamor pertinebit, cum te nulla vox tibi | |
| excutiet, non si blandietur, non si minabitur, non si inani | 5 |
| sono vana circumstrepet. 'Quid ergo? non aliquando com- | 15.1 |
| modius est et carere convicio?' Fateor; itaque ego ex hoc | |
| loco migrabo. Experiri et exercere me volui: quid necesse est | |
| diutius torqueri, cum tam facile remedium Ulixes sociis | |
| etiam adversus Sirenas invenerit? Vale. | 5 |