| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| A gestatione cum maxime venio, non minus fatigatus | 55.1.1 |
| quam si tantum ambulassem quantum sedi; labor est enim | |
| et diu ferri, ac nescio an eo maior quia contra naturam est, | |
| quae pedes dedit ut per nos ambularemus, oculos ut per nos | |
| videremus. Debilitatem nobis indixere deliciae, et quod diu | 5 |
| noluimus posse desîmus. Mihi tamen necessarium erat con- | 2.1 |
| cutere corpus, ut, sive bilis insederat faucibus, discuteretur, | |
| sive ipse ex aliqua causa spiritus densior erat, extenuaret | |
| illum iactatio, quam profuisse mihi sensi. Ideo diutius vehi | |
| perseveravi invitante ipso litore, quod inter Cumas et Servili | 5 |
| Vatiae villam curvatur et hinc mari, illinc lacu velut angu- | |
| stum iter cluditur. Erat autem a recenti tempestate spissum; | |
| fluctus enim illud, ut scis, frequens et concitatus exaequat, | |
| longior tranquillitas solvit, cum harenis, quae umore alligan- | |
| tur, sucus abscessit. | 10 |
| Ex consuetudine tamen mea circumspicere coepi an ali- | 3.1 |
| quid illic invenirem quod mihi posset bono esse, et derexi | |
| oculos in villam quae aliquando Vatiae fuit. In hac ille prae- | |
| torius dives, nulla alia re quam otio notus, consenuit, et ob | |
| hoc unum felix habebatur. Nam quotiens aliquos amicitiae | 5 |
| Asinii Galli, quotiens Seiani odium, deinde amor merserat | |
| (aeque enim offendisse illum quam amasse periculosum fuit), | |
| exclamabant homines, 'o Vatia, solus scis vivere'. At ille | 4.1 |
| latere sciebat, non vivere; multum autem interest utrum | |
| vita tua otiosa sit an ignava. Numquam aliter hanc villam | |
| Vatia vivo praeteribam quam ut dicerem, 'Vatia hic situs | |
| est'. Sed adeo, mi Lucili, philosophia sacrum quiddam est et | 5 |
| venerabile ut etiam si quid illi simile est mendacio placeat. | |
| Otiosum enim hominem seductum existimat vulgus et secu- | |
| rum et se contentum, sibi viventem, quorum nihil ulli con- | |
| tingere nisi sapienti potest. Ille solus scit sibi vivere; ille | |
| enim, quod est primum, scit vivere. Nam qui res et homines | 5.1 |
| fugit, quem cupiditatum suarum infelicitas relegavit, qui | |
| alios feliciores videre non potuit, qui velut timidum atque | |
| iners animal metu oblituit, ille sibi non vivit, sed, quod est | |
| turpissimum, ventri, somno, libidini; non continuo sibi vivit | 5 |
| qui nemini. Adeo tamen magna res est constantia et in pro- | |
| posito suo perseverantia ut habeat auctoritatem inertia quo- | |
| que pertinax. | |
| De ipsa villa nihil tibi possum certi scribere; frontem enim | 6.1 |
| eius tantum novi et exposita, quae ostendit etiam transeun- | |
| tibus. Speluncae sunt duae magni operis, cuivis laxo atrio | |
| pares, manu factae, quarum altera solem non recipit, altera | |
| usque in occidentem tenet. Platanona medius rivus et a mari | 5 |
| et ab Acherusio lacu receptus euripi modo dividit, alendis | |
| piscibus, etiam si adsidue exhauriatur, sufficiens. Sed illi, | |
| cum mare patet, parcitur: cum tempestas piscatoribus dedit | |
| ferias, manus ad parata porrigitur. Hoc tamen est com- | 7.1 |
| modissimum in villa, quod Baias trans parietem habet: in- | |
| commodis illarum caret, voluptatibus fruitur. Has laudes | |
| eius ipse novi: esse illam totius anni credo; occurrit enim | |
| Favonio et illum adeo excipit ut Bais neget. Non stulte | 5 |
| videtur elegisse hunc locum Vatia in quem otium suum | |
| pigrum iam et senile conferret. | |
| Sed non multum ad tranquillitatem locus confert: animus | 8.1 |
| est qui sibi commendet omnia. Vidi ego in villa hilari et | |
| amoena maestos, vidi in media solitudine occupatis similes. | |
| Quare non est quod existimes ideo parum bene compositum | |
| esse te quod in Campania non es. Quare autem non es? huc | 5 |
| usque cogitationes tuas mitte. Conversari cum amicis absen- | 9.1 |
| tibus licet, et quidem quotiens velis, quamdiu velis. Magis | |
| hac voluptate, quae maxima est, fruimur dum absumus; | |
| praesentia enim nos delicatos facit, et quia aliquando una | |
| loquimur, ambulamus, consedimus, cum diducti sumus nihil | 5 |
| de iis quos modo vidimus cogitamus. Et ideo aequo animo | 10.1 |
| ferre debemus absentiam, quia nemo non multum etiam | |
| praesentibus abest. Pone hic primum noctes separatas, deinde | |
| occupationes utrique diversas, deinde studia secreta, sub- | |
| urbanas profectiones: videbis non multum esse quod nobis | 5 |
| peregrinatio eripiat. Amicus animo possidendus est; hic | 11.1 |
| autem numquam abest; quemcumque vult cotidie videt. | |
| Itaque mecum stude, mecum cena, mecum ambula: in an- | |
| gusto vivebamus, si quicquam esset cogitationibus clusum. | |
| Video te, mi Lucili; cum maxime audio; adeo tecum sum | 5 |
| ut dubitem an incipiam non epistulas sed codicellos tibi | |
| scribere. Vale. |