| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Longum mihi commeatum dederat mala valetudo; repente | 54.1.1 |
| me invasit. 'Quo genere?' inquis. Prorsus merito interrogas: | |
| adeo nullum mihi ignotum est. Uni tamen morbo quasi | |
| adsignatus sum, quem quare Graeco nomine appellem nescio; | |
| satis enim apte dici suspirium potest. Brevis autem valde et | 5 |
| procellae similis est impetus; intra horam fere desinit: quis | |
| enim diu exspirat? Omnia corporis aut incommoda aut peri- | 2.1 |
| cula per me transierunt: nullum mihi videtur molestius. | |
| Quidni? aliud enim quidquid est aegrotare est, hoc animam | |
| egerere. Itaque medici hanc 'meditationem mortis' vocant; | |
| facit enim aliquando spiritus ille quod saepe conatus est. | 5 |
| Hilarem me putas haec tibi scribere quia effugi? Tam ridicule | 3.1 |
| facio, si hoc fine quasi bona valetudine delector, quam ille, | |
| quisquis vicisse se putat cum vadimonium distulit. | |
| Ego vero et in ipsa suffocatione non desii cogitationibus | |
| laetis ac fortibus adquiescere. 'Quid hoc est?' inquam 'tam | 4.1 |
| saepe mors experitur me? Faciat: [at] ego illam diu expertus | |
| sum.' 'Quando?' inquis. Antequam nascerer. Mors est non | |
| esse. Id quale sit iam scio: hoc erit post me quod ante me | |
| fuit. Si quid in hac re tormenti est, necesse est et fuisse, | 5 |
| antequam prodiremus in lucem; atqui nullam sensimus tunc | |
| vexationem. Rogo, non stultissimum dicas si quis existimet | 5.1 |
| lucernae peius esse cum extincta est quam antequam accen- | |
| ditur? Nos quoque et extinguimur et accendimur: medio | |
| illo tempore aliquid patimur, utrimque vero alta securitas | |
| est. In hoc enim, mi Lucili, nisi fallor, erramus, quod mor- | 5 |
| tem iudicamus sequi, cum illa et praecesserit et secutura sit. | |
| Quidquid ante nos fuit mors est; quid enim refert non in- | |
| cipias an desinas, cum utriusque rei hic sit effectus, non esse? | |
| His et eiusmodi exhortationibus (tacitis scilicet, nam | 6.1 |
| verbis locus non erat) adloqui me non desii; deinde paulatim | |
| suspirium illud, quod esse iam anhelitus coeperat, intervalla | |
| maiora fecit et retardatum est. At remansit, nec adhuc, | |
| quamvis desierit, ex natura fluit spiritus; sentio haesita- | 5 |
| tionem quandam eius et moram. Quomodo volet, dummodo | |
| non ex animo suspirem. Hoc tibi de me recipe: non trepidabo | 7.1 |
| ad extrema, iam praeparatus sum, nihil cogito de die toto. | |
| Illum tu lauda et imitare quem non piget mori, cum iuvet | |
| vivere: quae est enim virtus, cum eiciaris, exire? Tamen est | |
| et hic virtus: eicior quidem, sed tamquam exeam. Et ideo | 5 |
| numquam eicitur sapiens quia eici est inde expelli unde | |
| invitus recedas: nihil invitus facit sapiens; necessitatem | |
| effugit, quia vult quod coactura est. Vale. |