| LIBER SEXTVS | |
| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Quid non potest mihi persuaderi, cui persuasum est ut | 53.1.1 |
| navigarem? Solvi mari languido; erat sine dubio caelum | |
| grave sordidis nubibus, quae fere aut in aquam aut in ventum | |
| resolvuntur, sed putavi tam pauca milia a Parthenope tua | |
| usque Puteolos subripi posse, quamvis dubio et inpendente | 5 |
| caelo. Itaque quo celerius evaderem, protinus per altum ad | |
| Nesida derexi praecisurus omnes sinus. Cum iam eo proces- | 2.1 |
| sissem ut mea nihil interesset utrum irem an redirem, pri- | |
| mum aequalitas illa quae me corruperat periit; nondum erat | |
| tempestas, sed iam inclinatio maris ac subinde crebrior flu- | |
| ctus. Coepi gubernatorem rogare ut me in aliquo litore ex- | 5 |
| poneret: aiebat ille aspera esse et inportuosa nec quicquam se | |
| aeque in tempestate timere quam terram. Peius autem vexa- | 3.1 |
| bar quam ut mihi periculum succurreret; nausia enim me | |
| segnis haec et sine exitu torquebat, quae bilem movet nec | |
| effundit. Institi itaque gubernatori et illum, vellet nollet, | |
| coegi, peteret litus. Cuius ut viciniam attigimus, non expecto | 5 |
| ut quicquam ex praeceptis Vergilii fiat, | |
| obvertunt pelago proras | |
| aut | |
| ancora de prora iacitur: | |
| memor artificii mei vetus frigidae cultor mitto me in mare, | 10 |
| quomodo psychrolutam decet, gausapatus. Quae putas me | 4.1 |
| passum dum per aspera erepo, dum viam quaero, dum facio? | |
| Intellexi non inmerito nautis terram timeri. Incredibilia | |
| sunt quae tulerim, cum me ferre non possem: illud scito, | |
| Ulixem non fuisse tam irato mari natum ut ubique naufragia | 5 |
| faceret: nausiator erat. Et ego quocumque navigare debuero | |
| vicensimo anno perveniam. | |
| Ut primum stomachum, quem scis non cum mari nausiam | 5.1 |
| effugere, collegi, ut corpus unctione recreavi, hoc coepi | |
| mecum cogitare, quanta nos vitiorum nostrorum sequeretur | |
| oblivio, etiam corporalium, quae subinde admonent sui, | |
| nedum illorum quae eo magis latent quo maiora sunt. Levis | 6.1 |
| aliquem motiuncula decipit; sed cum crevit et vera febris | |
| exarsit, etiam duro et perpessicio confessionem exprimit. | |
| Pedes dolent, articuli punctiunculas sentiunt: adhuc dissimu- | |
| lamus et aut talum extorsisse dicimus nos aut in exercitatione | 5 |
| aliqua laborasse. Dubio et incipiente morbo quaeritur nomen, | |
| qui ubi ut talaria coepit intendere et utrosque distortos pedes | |
| fecit, necesse est podagram fateri. | |
| Contra evenit in his morbis quibus adficiuntur animi: quo | 7.1 |
| quis peius se habet, minus sentit. Non est quod mireris, | |
| Lucili carissime; nam qui leviter dormit, et species secundum | |
| quietem capit et aliquando dormire se dormiens cogitat: gra- | |
| vis sopor etiam somnia extinguit animumque altius mergit | 5 |
| quam ut in ullo intellectu sui sit. Quare vitia sua nemo con- | 8.1 |
| fitetur? quia etiamnunc in illis est: somnium narrare vigilan- | |
| tis est, et vitia sua confiteri sanitatis indicium est. Expergi- | |
| scamur ergo, ut errores nostros coarguere possimus. Sola | |
| autem nos philosophia excitabit, sola somnum excutiet | 5 |
| gravem: illi te totum dedica. Dignus illa es, illa digna te est: | |
| ite in complexum alter alterius. Omnibus aliis rebus te nega, | |
| fortiter, aperte; non est quod precario philosopheris. Si aeger | 9.1 |
| esses, curam intermisisses rei familiaris et forensia tibi | |
| negotia excidissent nec quemquam tanti putares cui advoca- | |
| tus in remissione descenderes; toto animo id ageres ut quam | |
| primum morbo liberareris. Quid ergo? non et nunc idem | 5 |
| facies? omnia inpedimenta dimitte et vaca bonae menti: | |
| nemo ad illam pervenit occupatus. Exercet philosophia | |
| regnum suum; dat tempus, non accipit; non est res subsiciva; | |
| ordinaria est, domina est, adest et iubet. Alexander cuidam | 10.1 |
| civitati partem agrorum et dimidium rerum omnium pro- | |
| mittenti 'eo' inquit 'proposito in Asiam veni, ut non id | |
| acciperem quod dedissetis, sed ut id haberetis quod reli- | |
| quissem'. Idem philosophia rebus omnibus: 'non sum hoc | 5 |
| tempus acceptura quod vobis superfuerit, sed id vos habe- | |
| bitis quod ipsa reiecero'. Totam huc converte mentem, huic | 11.1 |
| adside, hanc cole: ingens intervallum inter te et ceteros fiet; | |
| omnes mortales multo antecedes, non multo te dii antecedent. | |
| Quaeris quid inter te et illos interfuturum sit? diutius erunt. | |
| At mehercules magni artificis est clusisse totum in exiguo; | 5 |
| tantum sapienti sua quantum deo omnis aetas patet. Est | |
| aliquid quo sapiens antecedat deum: ille naturae beneficio | |
| non timet, suo sapiens. Ecce res magna, habere inbecillita- | 12.1 |
| tem hominis, securitatem dei. Incredibilis philosophiae vis | |
| est ad omnem fortuitam vim retundendam. Nullum telum | |
| in corpore eius sedet; munita est, solida; quaedam defetigat | |
| et velut levia tela laxo sinu eludit, quaedam discutit et in | 5 |
| eum usque qui miserat respuit. Vale. |